Omelia LXXXIII (lxxxii)

83.1.1 Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, vbi erat hortus, in quem introiuit ipse et discipuli eius.

83.1.2 Horrendum quid mors est, et formidolosum, sed non iis, qui supernam sapientiam contemplantur.

83.1.3 Qui futura non intelligit, et ipsam tantum vitae finem reputat, non ab re et horret, et formidat, ac si nihil futurus sit.

83.1.4 Nobis autem qui gratia dei, incerta et occulta sapientiae eius didicimus, et migrationem mortem arbitramur,

83.1.5 minime formidandum est: sed laetandum atque desiderandum, vt a caduca hac et mortali vita ad meliorem, et longe clariorem, nullo fine comprehensam transferamur:

83.1.6 quod Christus operibus nos erudiens, non vi et necessitate, sed sponte ad passionem venit.

83.1.7 Haec, inquit, cum dixisset Iesus, egressus est trans torrentem Cedron, vbi erat hortus, in quem introiuit ipse et discipuli eius.

83.1.8 Sciebat autem et Iudas, qui tradidit eum, locum: quia frequenter Iesus conuenerat illuc cum discipulis suis.

83.1.9 Media nocte iter facit, torrentem transit, et ad locum proditori notum properat, vt laborem eis demeret: et ostendit discipulis se ad mortem sponte proficisci:

83.1.10 quod maxime ad eorum consolationem faciebat. Etenim in horto tanquam in carcere commoratur.

83.1.11 Haec cum dixisset. Quid dicis? Patrem orauerat. Quare non dicis post orationem in hortum venisse? Quia non oratio, sed sermo fuerat ad discipulos.

83.1.12 Introierunt autem discipuli in hortum, ita metu eos liberauit, ne ingredi recusarent. Vnde autem Iudas eo contenderit, vnde didicerit, eo constat,

83.1.13 quod multum extra pernoctabat Iesus. Neque enim si domi ageret, Iudas ad hortum properasset, sed domum, vt dormientem comprehenderet.

83.1.14 Ne ergo hortum secretum recessum opinareris, addidit, quod sciebat Iudas locum: neque hoc tantum, sed quod frequenter Iesus conueniebat illuc cum discipulis suis.

83.1.15 Saepenumero enim cum his priuatim de necessariis loquebatur, quae alios audire non licebat.

83.1.16 Facit autem hoc in montibus et in hortis, locum procul a tumultu maxime sibi deligens, ne doctrina impediretur.

83.1.17 Iudas autem cum accepisset cohortem, et a pontificibus et Pharisaeis ministros, venit illuc. Et hi saepe alias miserunt ad Christum comprehendendum, sed non potuerunt.

83.1.18 Vnde constat sponte sua se tradidisse. Et quo modo Iudas cohorti persuasit? Militares erant viri, et mercede omnia audebant.

83.1.19 Iesus autem sciens omnia quae ventura erant super eum, processit et dixit ad eos: Quem quaeritis? hoc est, non eorum aduentu obstitit1603: abstitit interrogare, sed intrepide tanquam omnia sciens et dicit, et facit.

83.1.20 Quare autem cum armis veniunt? Timebant sequentes Iesum, et propterea etiam intempesta nocte aggressi sunt. Dicit eis: quem quaeritis? Responderunt ei, Iesum Nazarenum.

83.1.21 Vides vim insuperabilem, quo modo in medio existens eos caecauit?

83.1.22 Quod enim non tenebris id noctis contingeret, ostendit euangelista, cum dicit faces habuisse,

83.1.23 quas nisi habuissent, saltem voce cognitus esset. Quod si illi Iesum ignorabant, non tamen Iudas ob continuam cum eo consuetudinem.

83.1.24 Aderat enim, neque magis agnoscebat, sed cum aliis retrorsum cecidit.

83.1.25 Fecit autem hoc Iesus, demonstrans non solum non posse eos se capere, sed ne medium quidem videre, nisi seipsum traderet.

83.1.26 Iterum dicit, Quem quaeritis? O dementiam: verbo eos prostrauit, nec conuersi sunt, tantam virtutem intelligentes, sed iterum aggrediuntur.

83.1.27 Cum autem quod suum erat, implesset, iam se tradit inquiens, Dixi vobis quia ego sum. Stabat autem et Iudas qui tradebat eum.

83.1.28 Animaduerte euangelistae tolerantiam. Non maledicit proditori, sed factum narrat. Vnum duntaxat curat demonstrare, quod se capi permiserit.

83.1.29 Inde ne quis diceret, quod ipse Christus eos ad se capiendum adduxerit, et se manifestans in manus eorum dederit,

83.1.30 cum ostenderit primum quibus facile moueri et auocari debebant, et tamen in proposito perstitissent, et minime iam possent excusari,

83.1.31 tunc se tradidit inquiens, Si ergo me quaeritis, sinite hos abire. ad vltimam vsque horam suam in eos benignitatem prae se ferens.

83.1.32 Si me vultis, inquit, dimittite hos. Ecce meipsum trado. Vt impleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quenquam.

83.1.33 Perditionem autem dicit, non mortis, sed illam aeternam. Euangelista autem et in praesenti hoc accepit.

83.1.34 Admirari autem quis posset, cur non comprehenderint etiam cum Iesu, vt verberarent discipulos, et Petrum maxime, qui eos serui aurem abscindendo irritarat.

83.1.35 Quis ergo eos continuit:1603: continuit? Nemo alius quam quae eos retrorsum proiecerat potentia:

83.1.36 quod euangelista non eorum mentis, sed supernae virtutis eos coercentis fuisse significat inquiens, vt sermo impleretur quem dixit, Non perdidi ex eis quenquam.

83.2.1 Petrus ergo hac voce, et his quae iam facta viderat fretus, contra irruentes armatur. Et quo modo, inquies, qui iussus est neque peram habere, neque duas tunicas, gladium habet?

83.2.2 Vt puto hoc metuens iam se praemunierat. Quod si dixeris: quo modo cui praecipit ne alapam inferat, homicidam agit, et maxime cum non vlcisci praecipiatur?

83.2.3 Verum non se, sed magistrum vltus est. Praeterea nondum perfectae et consummatae virtutis erant.

83.2.4 Quod si vis Petri sapientiam intelligere, videbis postmodum caesum, et aequo animo omnia perferentem, et nullis malis, nullis calamitatibus perturbatum.

83.2.5 Iesus autem etiam hoc in loco miraculum facit, simul erudiens nos, quod in persecutores nostros beneficos nos esse oportet. Et cum suam manifestaret potestatem,

83.2.6 seruo illi aurem restituit. Petro autem dixit, quod qui gladium accipiunt, in gladio peribunt:

83.2.7 et ei vt in lauando minatus est, vt eius conatum retunderet.

83.2.8 Et serui nomen meminit euangelista, quoniam magna res erat, non tantum quod eum curauerit:

83.2.9 sed et quod paulo post esset ab eo alapam accepturus, hinc ad persecutiones tolerandas voluit discipulos erudire.

83.2.10 Atqui etiam propterea nomen posuit euangelista, vt legentes tunc possent diligentius inquirere, an ita se res habuisset:

83.2.11 nec simpliciter dexteram auriculam dicit, sed mihi videtur apostoli impetum velle ostendere, quod fere in ipsum caput irruit.

83.2.12 Iesus autem non minis tantum Petrum cohibet, sed et alios sedat, inquiens: Calicem quem dedit mihi pater, non vis vt bibam illum?

83.2.13 Ostendens non illorum potentiae id adscribendum, sed permissioni suae: ac etiam quod non esset deo contrarius, sed obediret patri vsque ad mortem.

83.2.14 Tunc comprehenderunt Iesum, et ligauerunt eum, et adduxerunt eum ad Annam primum. Quare ad Annam? Vt rem ostentarent, et tanquam triumphum ducerent.

83.2.15 Erat autem Annas socer Caiaphae, qui erat pontifex anni illius. Erat autem Caiaphas qui consilium dederat Iudaeis, quod expedit vnum hominem mori pro populo.

83.2.16 Cur iterum huius nos prophetiae admonet? Vt pro salute hoc factum demonstraret, et tantam esse veritatis excellentiam, vt et inimici eam praedixerint.

83.2.17 Ne ergo vinculorum mentione auditor perturbaretur, id meminit, quoniam salus orbis terrarum eius mors esset. Sequebatur autem Petrus, et alius discipulus.

83.2.18 Quis alius? Ipse qui haec scripsit. Et cur se non nominat? Cum enim supra pectus Iesu recumberet, merito se silentio praeteriit. Sed qua gratia in hoc loco?

83.2.19 Eadem ipsa, nam et hic quoque rem praeclaram narrat, quod aliis diffugientibus, ipse sequeretur,

83.2.20 ideo et suum nomen silet, et Petrum sibi praeponit, et sui meminisse tamen coactus est, vt intelligas eum caeteris diligentius, quae in aula principis facta sunt, enarrare, vtpote qui aderat.

83.2.21 Et animaduerte quo modo propriae laudi demit. Ne quis enim diceret, quo modo omnibus aufugientibus ipse ingressus est? causam affert, quod esset notus pontifici,

83.2.22 ne quis se secutum admiraretur, neve id ei fortitudini adscriberet. Illud mirandum, quod Petrus tam timidus, cum alii abiissent, vsque ad aulam venerit.

83.2.23 Quod enim eousque venerit, amoris: quod non ingrederetur, timoris erat indicium: ideo haec scripsit euangelista, praeoccupans negationis excusationem.

83.2.24 Neque enim tanquam rem magnam ait se notum pontifici, sed cum solum se cum Iesu ingressum esse dixisset, ne putares animi magnitudine factum, causam affert.

83.2.25 Quod autem et Petrus ex illius fauore ingressus esset, ex sequentibus ostendit. Cum enim exiit, et cum ostiaria egit, vt introduceretur, statim intrauit Petrus.

83.2.26 Cur autem ipse non introduxit? Christum spectabat, et sequebatur, ideo iussit mulieri, vt eum introduceret. Quid mulier? Nunquid et tu ex discipulis es hominis huius? Dicit ille: Non sum.

83.2.27 Quid dicis Petre? Nonne dudum dixeras1603: dixerat, si oportuisset animam pro eo ponere, te positurum? Quid ergo? Ne ostiariam quidem rogantem preferre potes?

83.2.28 Num miles, num aliquis eorum qui Iesum ceperant te rogabat? Vilis erat ostiaria et abiecta, neque aspere percontata.

83.2.29 Non dixit, deceptoris et perditi illius discipulus es, sed hominis huius, tanquam eius misereretur. Sed nihil horum pertulit.

83.2.30 Dixit autem, Nunquid et tu? quia Ioannes aderat, adeo benigne locuta est mulier.

83.2.31 Sed nihil horum intelligebat Petrus, neque rem aduertit, quod primo, quod secundo, quod tertio negaret, nisi cum gallus cantauit. Neque hoc aduertisset, nisi in miserum illum Iesus oculos coniecisset.

83.2.32 Et ipse quidem calefaciebat se cum seruis principis. Iesus intus ligatus tenebatur. Haec autem dicimus, non in Petri accusationem, sed ad ostendendum Christum vera praedixisse.

83.2.33 Princeps ergo interrogauit Iesum de discipulis suis, et de doctrina.

83.3.1 O maliciam: cum frequenter in templo loquentem, et palam docentem audisset, hoc percontatur.

83.3.2 Cum nullum haberent crimen quod obiicerent, de discipulis rogabat, fortasse vbi essent, et qua gratia eos collegisset, et quid vellet, et in quibus his vti:

83.3.3 hoc autem dicebat quasi seditionis, et nouitatis eum arguens, et quod nemo alius ipsi crederet praeter illos, et tanquam quoddam esset maliciae instrumentum:

83.3.4 quod arguens Christus, inquit, Ego palam locutus sum mundo, nihil priuatim discipulis. Ego semper docui in templo.

83.3.5 Quid ergo? nihilne secreto discipulis dixit? Dixit sane, sed non quod illi arbitrabantur, quod timeret, et seditiones strueret: sed cum aliquando altiora, quam quae multitudo capere posset loquebatur.

83.3.6 Quid me interrogas? interroga qui audierunt. Non arroganter respondet, sed fretus veritate,

83.3.7 quod igitur in principio dicebat: Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum est verum: idem et hoc in loco, ex abundantia suum vult testimonium confirmare.

83.3.8 Nam cum de discipulis princeps percontaretur, ait: Me de meis rogas? roga inimicos, insidiatores, qui me ligarunt vt testificentur.

83.3.9 Id enim veritatis maximum est argumentum, cum quis inimicos in eorum quae dicit, testimonium adducit. Princeps autem cum ita quaerendum esset, non quaesiuit:

83.3.10 sed vnus ex astantibus ministris dedit ei alapam. Quid hoc impudentius? Exhorrescat coelum, contremiscat terra de Christi patientia, et seruorum impudentia.

83.3.11 Et quidnam dixerat? Neque enim tanquam responsum detrectans dicebat, Quid me interrogas? sed vt omnem impudentiae materiam tolleret:

83.3.12 et cum percussus esset, et omnia sternere, et delere in sua haberet potestate, loquitur quae omnem veritatem1603: feritatem placare facile potuissent.

83.3.13 Si male locutus sum, inquit, testimonium perhibe de malo. hoc est, Si mea verba reprehendere potes, ostende: sin minus, cur me caedis?

83.3.14 Vides iudicium tumultus, et perturbationis et confusionis plenum? Rogauit princeps subdole et dolose, respondit Iesus vt oportuit.

83.3.15 Quid consequens erat,1603: erat? vel confutare, vel acquiescere?1603: acquiescere: sed neutrum facit. Verum seruus eum caedit, hoc non iudicium est, sed violentia1603: violenta.

83.3.16 Inde neque sic quicquam habentes quod accusarent, mittunt eum ligatum ad Caiapham. Erat autem Petrus stans et calefaciens se.

83.3.17 Papae, quo sopore calor ille vehemens Petri contabuerat capto Iesu? Neque post tot mouetur, sed adhuc se calefacit, vt intelligas quam imbecilla sit humana natura, cum nos deus deserit.

83.3.18 Et rogatus iterum negat. Tunc cognatus serui illius, cuius Petrus auriculam absciderat, ea re motus ait, Nonne ego te vidi in horto?

83.3.19 Neque hortus, neque immensus amor, quem Iesus illic ostenderat, verborum eius Petrum admonuit, sed omnia formidine exciderunt.

83.3.20 Sed cur euangelistae omnes in hoc describendo concordarunt? Non vt discipulum accusarent, sed vt nos erudirent quantum mali sit non omnia deo committere, sed sibi ipsi confidere.

83.3.21 Tu autem admirare magistri curam, et diligentiam, quod et captus, et ligatus discipulo consulit, intuitu suo iacentem excitans, et ad lachrymas mouens.

83.3.22 Ducunt ergo Iesum a Caiapha ad Pilatum. Factum autem hoc est, vt iudicum multitudo, vel inuitis veritatem extorqueret.

83.3.23 Erat autem mane. antequam gallus cantaret, ad Caiapham ducitur, mane ad Pilatum. Quibus verbis ostendit euangelista a media nocte ad mane a Caiapha interrogatum, in nullo conuictum fuisse.

83.3.24 Ideo misit eum ad Pilatum, sed illa aliis dimittens, ipse quae secuta sunt enarrat. Tu autem Iudaeorum stulticiam considera,

83.3.25 qui innocentem armati comprehenderunt. Non tamen ingrediuntur praetorium ne contaminarentur. Et quae nam quaeso contaminatio ingredi praetorium, vbi iniusti poenas dant?

83.3.26 Decimantes mentam et anethum: at cum iniuste interficiunt, contaminari se non existimant, sed1603: om. cum ad praetorium veniunt.

83.3.27 Sed cur ipsi non interemerunt? Multum de eorum imperio iam ademptum erat a Romanis:

83.3.28 praeterea timebant ne a Pilato accusati, poenas postmodum darent. Sed quid significat, vt manducarent Pascha? Atqui Iesus iam id fecerat vna die azymorum:

83.3.29 Siue ergo Pascha totam appellat solennitatem, siue quod tunc faciebant, Christus autem pridie caedem suam in parasceue reseruans, quando antiquitus celebratum erat,

83.3.30 ipsi autem armati, quod non licebat, et fundentes sanguinem, locum cauent, Pilatum ad se euocant: qui egressus ait, Quam accusationem affertis aduersus hominem hunc?

83.4.1 Vides longe distantem et diuersum ab illorum ambitione et inuidia?

83.4.2 Cum enim et ligatum, et tanta caterua ad se adductum videret, non tamen manifestae putauit accusationis indicium, sed interrogat, absurdum ratus, iudicium eos praesumere, supplicium sibi permitti.

83.4.3 Illi autem, Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. O dementiam, quid non adducitis in medium quid fecerit, sed obtegitis? Quid non arguitis eum?

83.4.4 Ecce quod vbique iustam deuitantes accusationem, nihil tandem afferunt. Annas de doctrina percontatus est, quo audito misit ad Caiapham,

83.4.5 et ipse cum interrogasset, nec quicquam deprehendisset, misit ad Pilatum. Pilatus ait, Quam accusationem affertis contra hunc?

83.4.6 Neque habent quid respondeant, sed coniectura quadam vtuntur. Tum Pilatus. Accipite eum vos, et secundum legem vestram iudicate eum. Dixerunt ergo Iudaei: Nobis non licet interficere quenquam.

83.4.7 Hoc autem dixerunt, vt sermo Iesu impleretur, quem dixit significans qua morte esset moriturus. Et quo modo hoc significabant? Non licet nobis interficere quenquam:

83.4.8 aut dicit euangelista, quoniam non pro Iudaeis tantum, sed et pro gentibus erat moriturus: vel quod crucifigere eis non licebat.

83.4.9 Quod si dicunt non licere interimere, eo tempore intelligendum est: nam quod interemerunt et alia morte, argumento est Stephanus lapidatus,

83.4.10 sed crucifigere eum desiderabant, vt etiam mortis genus iactarent. Pilatus autem ad euitandum molestiam, breuibus

83.4.11 Iesum interrogat: Tu es rex Iudaeorum? Respondit Iesus: A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me?

83.4.12 Cur hoc interrogat Christus? Vt prauum Iudaeorum animum detegeret. Audierat enim hoc a multis Pilatus:

83.4.13 nam cum illi nihil accusare possent, ne longa fieret discussio, quod semper in primis accusabatur, id nunc Pilatus percontatur.

83.4.14 Nam cum dixisset Iudaeis, Secundum legem vestram iudicate eum: vt ostenderent non esse in Iudaeos tantum peccatum, non licere sibi dicunt.

83.4.15 Non enim legi nostrae, sed communi crimini obnoxius est: quod intelligens Pilatus, vt experiretur, rogat, Tu es rex Iudaeorum?

83.4.16 Non ergo quod nesciret Christus interrogat, sed vt ipse Pilatus Iudaeos accusaret, inquit, alii dixerunt tibi? Quod Pilatus indicans ait: Nunquid ego Iudaeus sum? Gens tua, et pontifices tui tradiderunt te mihi, quid fecisti?

83.4.17 Hic se excusare voluit, inde cum dixisset, tu es rex? arguens eum Iesus, hoc (inquit) audisti a Iudaeis? Qua gratia non diligenter rem ipsam inquiris?

83.4.18 Dixerunt me malorum authorem, percontare quid mali fecerim: sed hoc non facis, simpliciter causas struis. A teipso hoc dicis, an aliunde?

83.4.19 Quo audito Pilatus, quid statim respondeat ignarus. Tradiderunt te mihi, inquit, oportet vt te quid feceris interrogem.

83.4.20 Tum Iesus, Regnum meum non est de hoc mundo. Erigit Pilatum, vt non multum ad eorum comparationem malum: et vult ostendere se non purum hominem, sed deum et dei filium esse,

83.4.21 inquiens: Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei vtique decertarent, vt non traderer Iudaeis. Quod tunc Pilatus metuebat, tollit tyrannidis videlicet suspicionem.

83.4.22 An non est mundi huius Christi regnum? Quidni? Quo modo inquit non esse? Non quod hoc etiam non possideat, sed quod in coelo habeat imperium, non humanum, sed longe maius atque praestantius:

83.4.23 quod si ita est, quo modo captus est? sponte se tradens. Quod non tacet, sed si ex hoc mundo essem, inquit, ministri mei decertarent, vt non traderer.

83.4.24 Ostendit in hoc loco regni nostri imbecillitatem, quod in seruis habeat potestatem: supernum autem regnum sibi ipsi sufficiens est, et nullius indiget.

83.4.25 Hinc haeretici ansam inueniunt alienum eum ab opifice esse. Quid ergo cum dicit, In propria venit?

83.4.26 quid cum, Non sunt de mundo, sicut ego non sum de hoc mundo? Sic et regnum suum dicit hinc non esse, non quod mundum1603: nondum prouidentia, ac protectione sua priuet: sed, vt dixi, neque humanum, neque caducum esse demonstret.

83.4.27 Quid ergo Pilatus? Ergo rex es tu? Respondit Iesus: Tu dicis, quia rex sum. Ego in hoc natus sum. Si ergo rex natus est, et alia omnia nata sunt, et nihil habet quod acceperit:

83.4.28 itaque cum audis, Sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio vitam habere, nihil aliud quam generationem arbitreris,

83.4.29 et in aliis similiter. Et ad hoc veni, vt testimonium perhibeam veritati. hoc est, vt hoc ipsum dicam, faciam et persuadeam omnibus.

83.5.1 Tu autem homo haec audiens, et videns dominum tuum ligatum et circuntractum, noli praesentia quicquam reputare.

83.5.2 Nonne perabsurdum et indignum est, si Christus propter te ea sustinuit, tu ne verba quidem saepenumero perpeti possis?

83.5.3 Ille insputus est, tu te vestibus ornas et annulis: et si non apud homines laudaris, miseram te vitam viuere arbitraris.

83.5.4 Christus opprobriis et maledictis afficitur, ad derisum alapis caeditur: tu ab omnibus laudem captas, et non fers opprobria Christi.

83.5.5 Nonne audis Paulum dicentem, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi?

83.5.6 Si quis te maledictis prosequitur, recordare domini tui, quem ad derisum adorabant, et verbis et re distrahebant, et irridebant:

83.5.7 ipse vero non modo non vltus est, sed beneficiis, et summa humanitate et clementia affecit.

83.5.8 Hunc nos imitemur, ita poterimus omni ignominia liberari. Non enim qui iniuriatur, sed qui paruo animo iniuriis dolet, is iniurias confirmat, et irritat iniuriantem.

83.5.9 Si enim non aegre eas ferres, non afficereris iniuria. Non enim ab inferentibus, sed ab accipientibus fit vt graues sint.

83.5.10 Quid tandem doles? Si immerito te contumelia affecit, tanto minus tibi dolendum est. imo illi magis misereri oporteret: sin iure, tanto aequiori animo tolerandum.

83.5.11 Quemadmodum enim si quis te pauperem, vt diuitem appellaret, laudaretque, nihil ad te illae laudes, sed potius in risum verterentur: ita si quis falso calumniaretur, nihil id ad te.

83.5.12 Quod si te conscientia reprehendit, nulla verba perturbent, sed vitam emenda, hoc in veris reprehensionibus dico.

83.5.13 Cum autem paupertatem quispiam, aut ignobilitatem arguet, eum ridendum ducas: non enim dedecori est audienti, sed dicenti, vtpote sapientiam ignoranti:

83.5.14 sed cum huiusmodi in multitudine ignorantium veritatem dicunt, intolerabile vulnus efficitur:

83.5.15 immo hoc maxime ferendum, cum tibi testis sit spectaculum laudantium te, atque accipientium, illis laedentibus et exprobrantibus.

83.5.16 Non enim qui vlciscitur, sed qui nihil respondet admirationi est apud sapientes. Quod si praesentes stulti sunt, propterea maxime eos rideas, et theatro coelesti congratulare:

83.5.17 illic enim omnes te laudabunt, tibi plaudent, te accipient. Siquidem vnus angelus toti mundo conferri potest. Et quid angelos dico, quando ipse te dominus laudabit?

83.5.18 His cogitationibus nos exerceamus: neque enim crimini dandum est, si qui laeditur silet: sed contra, si vlciscitur.

83.5.19 Nam si crimen esset, non vtique dixisset Christus: Si quis percusserit te in dexteram maxillam, praebe illi et alteram.

83.5.20 Si igitur falsa quis dixerit, ei misereamur, quod sibi accusatiuum supplicium adstruit, neque scripturas legere dignus est.

83.5.21 Peccatori enim, inquit deus, vt quid tu enarras iustificationes meas? Sedens contra fratrem tuum calumniaris.

83.5.22 Sin vera dixerit, etiam sic miserabilis est. Nam et Pharisaeus vera locutus, nihil tamen offendit male audientem,

83.5.23 sed ei profuit: se bonis priuauit, sibi his maledictis naufragium intulit. Itaque vtrinque ille est qui offenditur:

83.5.24 tu autem si aequo animo perferes, duplici ratione lucraris, et quia tibi silentio, et modestia deum propicium reddis, et materiam accipis, vt ex verbis facta emendentur, et gloriam humanam contemnas.

83.5.25 Etenim hinc nobis dolor exoritur, quod multi, hominum inhiant opinioni. Sic si voluerimus philosophari, probe intelligemus nihil res humanas esse.

83.5.26 Discamus igitur, et vicia nostra recensentes, ea tempore corrigamus, et hoc mense vnum, alio aliud, et ita subsequenter meliores efficiamur:

83.5.27 et sic tanquam per gradus quosdam ascendentes, per scalam Iacob ad coelum perueniemus.

83.5.28 Etenim scalae illae mihi per illam visionem paulatim per virtutes ascensum significare videntur, per quam a terra in coelum ascendere nobis licet, non gradibus sensibilibus, sed morum incremento et correctione.

83.5.29 Hoc ergo iter, hunc ascensum aggrediamur, vt et coelum, et coeli bona consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cui gloria, in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY