PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

83.4.20 Quid igitur Christus? Regnum meum non est de mundo hoc. Reducit Pylatum non ualde perniciosum existentem, neque secundum illos, et uult ostendere quoniam non est nudus homo, sed Deus et Dei filius.
CLOSE
Griffolini

83.4.20 Tum Iesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Erigit Pilatum, ut non multum ad eorum comparationem malum, et uult ostendere se non purum hominem, sed deum et dei filium esse,
CLOSE
Griffolini-Montanus

83.4.20 Tum Iesus, Regnum meum non est de hoc mundo. Erigit Pilatum, vt non multum ad eorum comparationem malum: et vult ostendere se non purum hominem, sed deum et dei filium esse,
CLOSE
Montfaucon

83.4.20 Quid ergo Christus? Regnum meum non est de hoc mundo. Pilati mentem erigit, qui non ita malus erat, neque illis similis, vultque ostendere se non esse simplicem hominem, sed Deum et Dei Filium.