Homilia LXXXIII (lxxxii)

83.1.1 Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introiuit ipse et discipuli eius.

83.1.2 Horrendum quiddam1470/1486/1530: quid mors est et formidolosum, sed non iis qui supernam sapientiam contemplantur.

83.1.3 Qui futura non intelligit, et ipsamF: ipsum tantum uitae finem reputat, non ab re et horret et formidat, ac si nihil futurus sit.

83.1.4 Nobis autem qui gratia dei incerta et occulta sapientiae eius didicimus, et migrationem mortem arbitramur,

83.1.5 minime formidandum est, sed laetandum atque desiderandum, ut a caduca hac et mortali uita ad meliorem et longe clariorem nullo fine comprehensam transferamur.

83.1.6 Quod Christus operibus nos erudiens, non ui et necessitate, sed sponte ad passionem uenit.

83.1.7 Haec, inquit, cum dixisset Iesus, egressus est trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introiuit ipse et discipuli eius.

83.1.8 Sciebat autem et Iudas, qui tradidit eum, locum, quia frequenter Iesus conuenerat illuc cum discipulis suis.

83.1.9 Media nocte iter facit, torrentem transit, et ad locum proditori notum properat, ut laborem eis demeret, et ostendit discipulis se ad mortem sponte proficisci,

83.1.10 quod maxime ad eorum consolationem faciebat, et1470/1486/1530: Etenim in horto tanquam in carcere commoratur.

83.1.11 Haec cum dixisset. Quid dicis? Patrem orauerat, quare non dicis post orationem in hortum uenisse? Quia non oratio, sed sermo fuerat ad discipulos.

83.1.12 Et introierunt1470/1486/1530: Introierunt autem discipuli in hortum, ita metu eos liberauit, ne ingredi recusarent. Vnde autem Iudas eo contenderit, unde didicerit, eoB: inde constat,

83.1.13 quod multum extra pernoctabat Iesus. Neque enim si1470: om. domi ageret, Iudas ad hortum properasset, sed domum, ut dormientem comprehenderet.

83.1.14 Ne ergo hortum secretum recessum opinareris, addidit quod: Sciebat Iudas locum, neque hoc tantum, sed quodF: om. frequenter Iesus conueniebat illuc cum discipulis suis.

83.1.15 Saepe numero enim cum iis1470/1486/1530: his priuatim de necessariis loquebatur, quae alios audire non licebat.

83.1.16 Facit autem hoc et1470/1486/1530: om. in montibus et in hortis, locum procul a tumultu maxime sibi deligens1470/1486: diligens, ne doctrina impediretur.

83.1.17 Iudas autem cum accoepisset cohortem, et a pontificibus et phariseis ministros uenit illuc. Et hi saepe alias miserunt ad Christum comprehendendum, sed non potuerunt.

83.1.18 Vnde constat sponte sua se tradidisse. Et quomodo1470/1486/1530: quomodo Iudas cohorti persuasit? Militares erant uiri, et mercede omnia audebant.

83.1.19 Iesus autem sciens omnia, quae uentura erant super eum, procesit et dixit ad eos: Quem quaeritis? hoc est, non eorum aduentu abstitit1486/1530: obstitit interrogare, sed intrepide tanquam omnia sciens, etB: om. dicit et facit.

83.1.20 Quare autem cum armis ueniunt?1470/1486: ueniunt. Timebant sequentes Iesum, et propterea etiam intempesta nocte aggressi sunt. Dicit eis:F: eis? Quem quaeritis? Responderunt ei: Iesum Nazarenum.

83.1.21 Vides uim insuperabilem, quomodo in medio existens eos caecauit?

83.1.22 Quod enim non tenebris id noctis contingeret, ostendit euangelista, cum dicit, faces habuisse,

83.1.23 quas nisi habuissent, saltem uoce cognitus esset. Quod si illi Iesum ignorabant, non tamen Iudas ob continuam cum eo consuetudinem.

83.1.24 Aderat enim neque magis agnoscebat, sed cum aliis retrorsum cecidit.

83.1.25 Fecit autem hoc Iesus, demonstrans non solum non posse eos se capere, sed ne medium quidem uidere, nisi se ipsum traderet.

83.1.26 Iterum dicit: Quem quaeritis? O dementiam! Verbo eos prostrauit, neque1470/1486/1530: nec conuersi sunt tantam uirtutem intelligentes, sed iterum aggrediuntur.

83.1.27 Cum autem quod suum erat implesset, iam se tradit inquiens: Dixi uobis quia ego sum. Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum.

83.1.28 Animaduerte euangelistae tolerantiam. Non maledicit proditori, sed factum narrat. Vnum duntaxat curat demonstrare, quod se capi permiserat1470/1486/1530: permiserit.

83.1.29 Inde nequis diceret, quod ipse Christus eos ad se capiendum adduxerit, et se manifestansF: om. in manus eorum dederit,

83.1.30 cum ostenderit primum, quibus facile moueri debebant, et tamen in proposito perstitissent, et minime iam possent excusari,

83.1.31 tunc se tradidit inquiens: Si ergo me quaeritis, sinite hos abire, ad ultimam usque horam suam in eos benignitatem prae se ferens.

83.1.32 Si me uultis, inquit, dimittite hos. Ecce me ipsum trado: Vt impleretur sermo, quem dixit, quia quos dedisti mihi non perdidi ex eis quenquam.

83.1.33 Perditionem autem dicit, non mortis, sed illam aeternam. Euangelista autem et in praesenti hoc accoepit.

83.1.34 Admirari autem quis posset, curB: cum non comprehenderunt1530: comprehenderint etiam cum Iesu, et uerberarunt1530: uerberarent discipulos, et Petrum maxime, qui eos serui aurem abscindendo irritarat.1530: irritarat?

83.1.35 Quid ergo eos continuit? nemo alius quam quae eos retrorsum proiecerat potentia.

83.1.36 Quod euangelista non eorum mentis, sed supernae uirtutis eos coercentis1486: coercens fuisse significat inquiens: Vt sermo impleretur quem dixit, non perdidi ex eis quenquam.

83.2.1 Petrus ergo hac uoce et iis1530: his quae iam facta uiderat fretus, contra irruentes1470: metuentes armatur. Et quomodo, inquies, qui iussus est, neque peram habere, neque duas tunicas, gladium habet?B: habet.

83.2.2 Vt puto hoc metuens iam se premunierat. Quod si dixeris: QuomodoB: Quomodo? cui praecipitur1470/1530: precipit; 1486: precicipit1470/1530: precipit; 1486: precicipit, ne alapam inferat, homicidam agit, et maxime cum non ulcisci praecipiatur?B/F: praecipiatur.

83.2.3 Verum non se sed magistrum ulctus est. Praeterea non dum perfectae et consumatae uirtutis erant.

83.2.4 Quod si uis Petri sapientiam intelligere, uidebisB: uidebitis postmodum caesum et aequo animo omnia perferentem, et nullis malis, nullis calamitatibus perturbatum.

83.2.5 Iesus autem etiam hoc in loco miraculum facit, simul erudiens nos, quod in persecutores nostros beneficos nos esse oportet, et cum suam obtegeret potestatem,

83.2.6 seruo illi aurem restituit. Petro autem dixit quod: Qui gladium accipiunt, in gladio peribunt,

83.2.7 et ei ut in lauando minatus est, ut eius conatum retunderet.

83.2.8 Et serui nomen meminit euangelista, quoniam magna res erat, non tantum quod eum curauerit,

83.2.9 sed cum paulo post esset ab eo alapam accoepturus, hinc ad persecutiones tolerandas uoluit discipulos erudire.

83.2.10 Atque1530: Atqui etiam propterea nomen posuit euangelista, ut legentes tunc possent diligenter1470/1486/1530: diligentius inquirere, an ita se res habuisset.

83.2.11 Nec simpliciter dextram auriculam dicit, sed mihi uidetur apostoli impetum uelle ostendere, quod fere in ipsum caput irruit.

83.2.12 Iesus autem non minis tantum Petrum cohibet, sed et alios sedat inquiens: Calicem quem dedit mihi pater, non uis ut bibam illum?B/1470/1486: illum.

83.2.13 Ostendens non illorum potentiae id ascribendum, sed permissioniF: passioni suae, ac etiam quod non esset deo contrarius, sed obediret patri usque ad mortem.

83.2.14 Tunc comprehenderunt Iesum, et ligauerunt, et adduxerunt eum ad Annam primum. Quare ad Annam?B: Anna: ut rem ostentarent, et tanquam triumphum ducerent.

83.2.15 Erat autem socer1470/1486/1530: Annas socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius. Erat autem Caiphas qui consilium dederat Iudaeis,F: Iudaeis? quod expedit unum hominem mori pro populo.

83.2.16 Cur iterum huius nos prophetiaeB: prophetie nos admonet? ut pro salute hoc factum demonstraret, et tantam esse ueritatis excellentiam, ut et inimici eam praedixerint.

83.2.17 Ne ergo uinculorum mentione auditor perturbaretur, id meminit, quoniam salus orbis terrarum eius mors esset. Sequebatur autem Petrus et alius discipulus.

83.2.18 Quis alius?B: alius. ipse qui haec scripsit. Et cur se non nominat?B/1470/1486: nominat. Cum enim supra pectus Iesu recumberet, merito se silentio praeteriit. Sed qua gratia in hoc loco?

83.2.19 Eadem ipsa. Nam et hic quoque se laudat, quod aliis diffugientibus ipse sequeretur.

83.2.20 Ideo et suum nomen silet, et Petrum sibi preponit, et sui meminisse nunc1470/1486: non; 1530: tamen1470/1486: non; 1530: tamen coactus est, ut intelligas eum coeteris diligentius quae in aula principis facta sunt enarrare, utpote qui aderat.

83.2.21 Et animaduerte quomodo propriae laudi demit. Nequis enim diceret, quomodo omnibus aufugientibus ipse ingressus est?B: est. causam affert, quod esset notus pontifici,

83.2.22 nequis se secutum admiraretur, ne ue id ei fortitudini ascriberet. Illud mirandum, quod Petrus tam timidus usque ad aulam solus uenerit.

83.2.23 Quod enim eo usque uenerit amoris, quod non ingrederetur, timoris erat inditium. Ideo haec scripsit euangelista preoccupans negationis excusationem.

83.2.24 Neque enim tanquam rem magnam ait, se notum pontifici, sed cum solum se cum Iesu uenisse dixisset, ne putares animi magnitudine factum, causam affert.

83.2.25 Quod autem et Petrus etiam nullius1470/1486/1530: et illius fauore ingressus esset, ex sequentibus ostendit. Cum enim exiit, et cum hostiaria egit, ut introduceretur, statim intrauit Petrus.

83.2.26 Cur autem ipse eum1486/1530: om. non introduxit? Christum spectabat, et sequebatur, ideo iussit mulieri, ut eum introduceret. Quid mulier? Nunquid et tu ex discipulis es hominis huius? Dicit ille: Non sum.

83.2.27 Quid dicis, Petre? Nonne dudum dixeras, si oportuisset animam pro eo ponere te positurum? Quid ergo1470/1486/1530: ergo? ne hostiariam quidem rogantem perferre1470/1530: preferre potes?1470/1486: potes.

83.2.28 Num miles, num aliquis eorum qui Iesum coeperant, te rogabat? Vilis erat hostiaria et abiecta, neque aspere percontata est1470/1486/1530: om..

83.2.29 Non dixit: Deceptoris et perditi illius discipulus esB/F: est, sed hominis huius, tanquam eius misereretur. Sed nihil horum pertulit.

83.2.30 Dixit autem: Nunquid et tu?B/F: tu: quia Ioannes aderat, adeo benigne locuta est mulier.

83.2.31 Sed nihil horum intelligebat Petrus. Neque rem aduertit, quod primo, quod secundo, quod tertio negaret, nisi cum gallus cantauit. Neque hoc aduertisset, nisi se Christus conspexisset.

83.2.32 Et ipse quidem calefaciebat se cum seruis principis. Iesus intus ligatusF: legatus tenebatur. Haec autem dicimus non in Petri accusationem, sed ad ostendendum Christum uera praedixisse.

83.2.33 Princeps autem interrogauit Iesum de discipulis suis et de doctrina.

83.3.1 O malitiam! Cum frequenter in templo loquentem et palam docentem audisset, hoc percontatur.

83.3.2 Cum nullum haberent crimen, quod obiicerent, de discipulis rogabantB/1470/1486/1530: rogabat. Fortasse ubi essent, et qua gratia eos elegisset, et quid uellet, et in quibus iis1530: his uti.

83.3.3 Hoc dicebat quasi seditionis et nouitatis eum arguens, et quod nemo alius ipsi crederet praeter illos, et tanquam quoddam esset malitiae instrumentum1470/1486: instructum.

83.3.4 Quod arguens Christus inquit: Ego palam locutus sum mundo, nihil priuatim discipulisB: om.. Ego semperB: om. docui in templo.

83.3.5 Quid ergo?F: ergo. nihil ne secreto discipulisB: discipulis nihil priuatim discipulis dixit? Dixit sane, sed non quod illi arbitrabantur, quod timeret et seditiones strueret, sed cum aliquando altiora, quam quae multitudo capere posset, loquebatur.

83.3.6 Quid me interrogas? Interroga qui audierunt. Non arroganter respondet, sed fretus ueritate.

83.3.7 Quod etF/1470/1486/1530: om. in principio dicebat: Si ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum non1470/1486/1530: om. est uerum. Idem et hoc in loco, ex habundantia suum uult testimonium confirmare.

83.3.8 Nam cum de discipulis princeps percontaretur, ait: Me de meis rogas? Roga inimicos, insidiatores qui me ligarunt1530: ligarunt ut, hi1470/1486/1530: om. testificentur.

83.3.9 Id enim ueritatis maximum est argumentum, cum quis inimicos in testimonium adducit. Princeps autem cum ita quaerendum esset, non quaesiuit.

83.3.10 Sed unus ex astantibus ministris dedit ei alapam. Quid hoc impudentius?B/F: impudentius. Exhorrescat caelum, contremiscat terra, et1470/1486/1530: de Christi patientia et seruorum impudentia.

83.3.11 Et quid nam dixerat? Neque ut se excusando ait: Quid me interrogas?B/F: interrogas: sed ut omnem impudentiae materiam tolleret,

83.3.12 et cum percussus esset, et omnia sternere et delere in sua haberet potestate, loquitur quae omnem feritatem placare facile potuisset1470/1486/1530: potuissent.

83.3.13 Si male locutus sum, inquit, testimonium perhibeF: perhibeo de malo, hoc est, si me uerbo reprehendere potes, ostende: Sin minus, cur me caedis?

83.3.14 Vides iudicium tumultus, et perturbationis et confusionis plenum?1470/1486: plenum. Rogauit princeps subdole et dolose. Respondit Iesus, ut oportuit.B: oportuit?

83.3.15 Quid dicendum erat?1530: erat, uel confutare, uel acquiescere.1470/1486/1530: acquiescere? Sed neutrum facit. Verum seruus eum caedit, hoc non iudicium est, sed uiolentia.

83.3.16 Inde neque sic quicquam habentes quod accusaret1470/1486/1530: accusarent, mittunt eum ligatum ad Caipham. Erat autem Petrus stans et calefaciens se.

83.3.17 Papae, quo sopore calor ille uehemens Petri contabueratB: concubuerat capto Iesu?B: Iesu. Neque post tot mouetur, sed adhuc se calefacit, ut intelligas quam imbecilla sit humana natura, cum nos deus deserit.

83.3.18 Et rogatus iterum negat. Tum cognatus serui illius, cuius Petrus auriculam absciderat, ea re motus ait: Nonne ego te uidi in horto?

83.3.19 Neque hortus, neque immensus amor, quem Iesus illic ostenderat, uerborum eius Petrum admonuit, sed omnia formidine exciderunt.

83.3.20 Sed cur euangelistae omnes in hoc concordarunt? Non ut discipulum accusarent, sed erudirent, quantum mali sit, non omnia deo committere, sed sibi ipsi confidere.

83.3.21 Tu autem admirare magistri curam et diligentiam, quod et captus et ligatus discipulo consulit, intuitu suo iacentem excitans, et ad lachrymas mouens.

83.3.22 Ducunt ergo Iesum a Caipha ad Pilatum. Factum autem hoc est, ut iudicum multitudo uel inuitis ueritatem extorqueret.

83.3.23 Erat autem mane. Antequam gallus cantaret, ad Caipham ducitur inde ad Pilatum. Quibus uerbis ostendit euangelista a media nocte ad mane a Caipha interrogatus1530: interrogatum nihil respondisse.

83.3.24 Ideo misit eum ad Pilatum, sed illa aliis dimittens, ipse quae secuta sunt enarrat. Tu autem Iudaeorum stulticiam consydera,

83.3.25 qui innocentem armati comprehenderunt, non tamen ingrediuntur pretorium, ne contaminarentur. Et quae nam, quaeso, contaminatio ingredi pretorium, ubi iniusti poenas dant,1470/1486/1530: dant?

83.3.26 decimantes mentamB: mentum et anethum?1470/1486/1530: anetheum. At cum iniuste interficiunt, contaminari se non existimant, sed cum ad pretorium ueniunt.

83.3.27 Sed cur ipsi non interemerunt? Multum de eorum imperio iam ademptum erat a Romanis.

83.3.28 Preterea timebant ne a Pilato accusati poenas postmodum darent. Sed quid significat, ut manducarent Pascha?B: pascha Atqui Iesus iam idF: id iam fecerat una die azimorum.

83.3.29 Siue ergo Pascha totam1470: totam pascha; 1486/1530: totum pascha1470: totam pascha; 1486/1530: totum pascha appellat solemnitatem, siue quod tunc faciebant, Christus autem pridie, caedem suam in Parasceue reseruans, quando antiquitus celebratum erat.

83.3.30 Ipsi autem armati quod non licebat, fundentes sanguinem, locum cauent, Pilatum aduocant: Qui egressus ait: Quam accusationem affertis aduersus hominem hunc?B: hunc.

83.4.1 Vides mutationem principatus eorum et inuidiae?B: inuidie.

83.4.2 Cum enim et ligatum et tanta caterua ad se adductum uideret, non tamen manifestum1470/1486/1530: manifeste putauit accusationis inditium, sed interrogat, absurdum ratus iuditium eos presumere, supplicium sibi permitti.

83.4.3 Illi autem: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. O dementiam! Quid non adducitis in medium quid fecerit, sed obtegitis? Quid non arguitis eum?

83.4.4 Ecce quod ubique iustam praedicantes accusationem, nihil tandem afferunt. Anna1470/1486/1530: Annas de doctrina eius1470/1486/1530: om. percontatus est, quo audito misit ad Caipham,

83.4.5 et ipse deinde ad Pilatum. Pilatus ait: Quam accusationem affertis contra hunc?B: aduersus hominem hunc.

83.4.6 Neque habent quid respondeant, sed coniectura quadam utuntur. Tum Pilatus: Accipite eum uos, et secundum legem uestram iudicate eum. Dixerunt Iudaei: Nobis non licet interficere quenquam.

83.4.7 Hoc dixerunt: Vt sermo Iesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus. Et quomodo hoc significabant:1470/1486/1530: significabant? Non licet nobis interficere quenquam.

83.4.8 Aut dicit Euangelista, quoniam non pro Iudaeis tantum, sed et pro gentibus erat moriturus, uel quod crucifigere eis non licebat.

83.4.9 Quod si dicunt non licere interimere eo tempore intelligendum est. Nam quod interemerint1470: interimerunt; 1486/1530: interemerunt1470: interimerunt; 1486/1530: interemerunt et alia morte, argumento est Stephanus lapidatus.

83.4.10 Sed crucifigere eum desiderabant, ut mortis genus iactarent. Pilatus autem ad euitandam1530: euitandum molestiam breuibus

83.4.11 Iesum interrogat: Tu es rex Iudaeorum? Respondit Iesus: A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me?B: me.

83.4.12 Cur hoc interrogat Christus?F: christus: ut prauum Iudaeorum animum detegeret. Audierat enim hoc a multis Pilatus.

83.4.13 Nam cum illi nihil accusare possent, ne longa fieret discussio, quod semper in primis accusabatur, id nunc Pilatus percontatur.

83.4.14 Nam cum dixisset Iudaeis: Secundum legem uestram iudicate eumF: eam, ut ostenderent non esse in IudaeosB: Iudeis peccatum1470/1486/1530: tantum peccatum, Non licere sibi, dicunt1470/1486: debent.

83.4.15 Non enim legi nostrae sed communi crimini obnoxius est. Quod intelligens Pilatus, ut experiretur, rogat: Tu es rex Iudaeorum?

83.4.16 Non ergo quod nesciret Christus interrogat, sed ut ipse Pilatus Iudaeos accusaret: Alii dixerunt tibi?F: tibi: Quod Pilatus indicans ait: Nunquid ego Iudaeus sum? Gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi. Quid fecisti?

83.4.17 Hic se excusare uoluit. Inde cum dixisset: Tu es rex?1470/1486: rex. arguens eum Iesus: Hoc, inquit, audisti a Iudaeis.1530: Iudaeis? Qua gratia non diligenter rem ipsam inquiris?B/F: inquiris.

83.4.18 Dixerunt me malorum auctorem, percontare quid mali fecerim. Sed hocB: hec non facis. Simpliciter causas struis. A te ipso hoc dicis, an aliunde?

83.4.19 Quo audito Pilatus, quid statim respondeat ignarus. Tradiderunt me tibi1486/1530: te mihi, inquit. Oportet ut te quid feceris, interrogem.

83.4.20 Tum Iesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Erigit Pilatum, ut non multum ad eorum comparationem malum, et uult ostendere se non purum hominem, sed deum et dei filium esse,

83.4.21 inquiens: Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudaeis. Quod Pilatus metuebat1486: quod Pilatus intuebatur; 1530: quod ut Pilatus intuebatur1486: quod Pilatus intuebatur; 1530: quod ut Pilatus intuebatur, tollit tyrannidis uidelicet suspitionem.1470: suspitionem?

83.4.22 An non est mundi huius Christi regnum? Quid ni? Quomodo inquit non esse? Non quod hoc etiam non possideat, sed quod in caelo habeat imperium non humanum, sed longe maius atque prestantius.

83.4.23 Quod si ita est, quomodo captus est, sponte se tradens?B/F: tradens: quod non tacet, sed: Si ex hoc mundo essem, inquit, ministri mei decertarent, ut non tradererF: traderet.

83.4.24 Ostendit in hoc loco regni nostri imbecillitatem, quod in seruis habeat potestatem. Supernum autem regnum sibi ipsi sufficiens est, et nullius indiget.

83.4.25 Hinc haeretici ansam1486: ausam inueniunt, alienum eum ab opifice esse. Quid ergo cum dicit: In propria uenit?

83.4.26 Quid cum: Non sunt de mundo, sicut ego non sum de hoc mundo?B/F: mundo: sic et regnum suumB/F: non dicit hinc non esse, non quod mundum prouidentia ac protectione sua priuet, sed ut dixi neque humanum, neque caducum esse demonstrat1470/1486/1530: demonstret.

83.4.27 Quid ergo Pilatus?1470/1486: Pilatus. Ergo rex es tu? Respondit Iesus: Tu dicis quia rex sum. Ego in hoc natus sum. Si ergo rex natus est, et alia omnia nata sunt, et nihil habet quod accoeperit.

83.4.28 Itaque cum audis: Sicut pater habet uitam in semetipso, sic dedit et filio uitam habere, nihil aliud quam generationem arbitreris,

83.4.29 et in aliis similiter: Et ad hoc ueni, ut testimonium perhibeam ueritati, hoc est, ut hoc ipsum dicam, faciam, et persuadeam omnibus.

83.5.1 Tu autem homo haec audiens et uidens dominum tuum ligatum et circumtractum, noli praesentia quicquam reputare.

83.5.2 Nonne per absurdum et indignum est, si Christus propterB: propte te ea sustinuit, tu ne uerba quidem saepe numero perpeti possis?B/F: possis.

83.5.3 Ille insputus est, tu te uestibus etB/1470/1486/1530: et uestibus ornas et anulis, et si non apud omnes1486/1530: homines laudaris, miseram te uitam uiuere arbitraris.

83.5.4 Christus obprobriis et maledictis afficitur, ad derisum alapis ceditur, tu ab omnibus laudem captas, et non fers obprobria Christi.F: christi?

83.5.5 Nonne audis Paulum dicentem: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi?

83.5.6 Si quis te maledictis prosequitur, recordare domini tui, quem ad derisum1470: om. adorabant,B: adorabant? et uerbis et re distrahebant et irridebant.

83.5.7 Ipse uero1470/1486: uere non modo non ulctus est, sed beneficiis et summa humanitate et clementia affecit.

83.5.8 Hunc nos imitemur, ita poterimus omni ignominia liberari. Non enim qui iniuriatur, sed qui paruo animo iniuriis dolet, is iniurias confirmat, et irritat iniuriantem.

83.5.9 Si non aegre eas ferres, non afficereris iniuria. Non enim ab inferentibus, sed ab accipientibus fit, ut graues sint.

83.5.10 Quid tandem doles? Si iniuria te offendit,1530: doles, si iniuria te offendit? tanto minus tibi dolendum est, immo illi magis misereri oportet1470/1486/1530: oporteret. Sin iure tanto aequiori animo tolerandum.

83.5.11 Quemadmodum enim si quis te pauperem ut diuitem appellaret, laudaretque nihil ad te ille laudes, sed potius in risum uerterentur, ita si quis falso calumniaretur, nihil id ad te.

83.5.12 Quod si te conscientia reprehendit, nulla te1486/1530: om. uerba perturbent, sed uitam emenda. Hoc in ueris reprehensionibus dico.

83.5.13 Cum autem paupertatem quispiam aut ignobilitatem arguet, eum ridendum ducas. Non enim dedecori est audienti, sed dicenti, utpote sapientiam ignoranti.

83.5.14 Sed cum huiusmodi in multitudine ignorantium ueritatem dicuntur1470/1486/1530: dicunt, intolerabile uulnus efficitur.

83.5.15 Imo hoc maxime ferendum, cum tibi testis sit spectaculum laudantium te atque accipientium illis laedentibus et exprobrantibus.

83.5.16 Non enim qui ulciscitur, sed qui nihil respondet admirationi est apud sapientes. Quod si praesentes stulti sunt, propterea maxime eos rideas, et theatro caelesti congratulare.

83.5.17 Illic enim omnes te laudabunt, tibi plaudent, te accipient. Siquidem unus angelus toti mundo conferri potest. Et quid angelos dico, quando ipse te dominus laudabit?B: laudabit.

83.5.18 His cogitationibus nos exerceamus. Neque enim crimini dandum est, si qui1530: quis leditur, silet, sed contra, si ulciscitur.

83.5.19 Nam si crimen esset, non utique dixisset Christus: Si quis percusserit te in dextram maxillam, prebe illi et alteram.

83.5.20 At si falsa quis dixerit, ei misereamur, quod sibi accusantium1486/1530: accusatiuum supplicium astruit. Neque scripturas legere dignus est.

83.5.21 Peccatori enim inquit deus: Vt quid tu enarras iustificationes meas?1470/1486: meas. sedens contra fratrem tuum calumniaris.1470: calumniaris?

83.5.22 Sin uera dixerit, etiam sic miserabilis est. Nam et Pharisaeus uera locutus, nihil tamen offendit male audientem,

83.5.23 sed ei profuit, se bonis priuauit, sibiB: et sibi iis1530: his maledictis naufragium intulit. Itaque utrinque ille est qui offendit.

83.5.24 Tu autem si aequo animo perferes, duplici ratione lucraris, et quia eo1470/1486/1530: om. tibi silentio et modestia deum propitium reddis, et materiam accipis, ut ex uerbis facta emendentur, et gloriam humanamB: humanam gloriam contemnas.

83.5.25 Etenim hic nobis1486: hic uerbis; 1530: his uerbis1486: hic uerbis; 1530: his uerbis dolor exoritur, quod multi hominum inhiant opinioni. Sic si uoluerimusF: uolueris philozophari, probe intelligemus nihil res humanas esse.

83.5.26 Discamus igitur et uitia nostra recensentes, ea tempore corrigamus, et hoc mense unum, alio aliud, et ita subsequenter meliores efficiamur.

83.5.27 Et sicB: sicut tanquam per gradus quosdam ascendentes per scalamF: scalas Iacob ad caelum perueniamus.

83.5.28 Etenim scalae illae mihi per illam uisionem paulatim per uirtutes ascensum significare uidentur, per quam a terra in caelum ascendere nobis licet, non gradibus sensibilibusF: sensilibus, sed morum incremento et correctione.

83.5.29 Hoc ergo iter hunc ascensum aggrediamur, ut et caelum et caeli bona consequamur. Gratia et benignitate domini nostri1470/1486/1530: om. Iesu Christi, cui gloria in secula1470/1486: secula seculorum; 1530: secula seculorum, Amen1470/1486: secula seculorum; 1530: secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY