PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

83.3.9 Hec enim est ueritatis inaltercabilis demonstratio, cum inimicos quis eorum que dicit uocat testes ipsos. Quid igitur princeps sacerdotum? Cum congruum esset ita admirari hanc inuestigationem, hoc quidem non fecit ille.
CLOSE
Griffolini

83.3.9 Id enim ueritatis maximum est argumentum, cum quis inimicos in testimonium adducit. Princeps autem cum ita quaerendum esset, non quaesiuit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

83.3.9 Id enim veritatis maximum est argumentum, cum quis inimicos in eorum quae dicit, testimonium adducit. Princeps autem cum ita quaerendum esset, non quaesiuit:
CLOSE
Montfaucon

83.3.9 Haec quippe est non dubia veritatis demonstratio, cum quis inimicos dictorum testes advocat. Quid ergo summus Sacerdos? cum sic oportuisset perquisitionem facere, hoc ille non fecit.