Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem

Omelia LXXXIII (Paris fol.146va-149rb; Harley fol.187rb-190vb)

83.1.1 Hec dicens, Ihesus exiuit cum discipulis suis ultra torrentem Cedron, ubi erat ortus in quem intrauit ipse et discipuli eius.

83.1.2 Horribile mors et timoris multi plena, sed non apud eos qui eam que sursum est philosophiam sciunt.

83.1.3 Nam qui quidem nichil de futuris manifestum edoctus est, sed disssolutionem et finem uite hanc rem estimate horribilem, decenter timet et trepidat ut ad non esse incedens.

83.1.4 Nos autem qui Dei gracia immanifesta et occulta sapiencie eius didicimus, et peregrinationem rem esse extimamus;

83.1.5 non sumus digni tremere, sed letari et bonum animum habere quoniam corruptibilem hanc uitam dimittentes, ad aliam imus potiorem multo et clariorem et finem non habentem.

83.1.6 Quod igitur Christus docens per opera non ui et necessitate, sed uolens ad passionem iuit.

83.1.7 Hec, ait, locutus est Ihesus et abiit ultra torrentem Cedrorum, ubi erat ortus in quem intrauit ipse et discipuli eius.

83.1.8 Sciebat autem Iudas qui tradebat eum locum quoniam multociens conuenerat illic cum discipulis suis.

83.1.9 Media nocte transit et flumen pertransit et properat ad locum proditori cognitum uenire, abscidens hiis qui insidiabantur laborem et eruens a fatigatione et afflictione eos uniuersa, et ostendens discipulis quoniam uolens ad rem uenit.

83.1.10 Quod sufficiens eos maxime consolari erat, et constituit seipsum uelut in carcere in orto.

83.1.11 Hec locutus est eis. Quid dicis? Et nimirum patri loquebatur, et nimirum orabat? Propter quid igitur non dicis quoniam cessans ab oratione uenit illuc? Quoniam oratio non fuit sed loquela propter discipulos facta.

83.1.12 Et intrauerunt discipuli eius in ortum. Ita eos a trepidatione eripuit ut non contradicerent de reliquo, sed et in ortum intrarent. Qualiter autem Iudas illic ueniebat? Vnde discens illuc uenit?

83.1.13 Hinc manifestum est quoniam multociens extra pernoctabat. Non enim utique si demum domi degeret, in heremum Iudas isset, sed ad domum, illic putans eum inuenturum esse dormientem.

83.1.14 Vt autem non audiens ortum occultari estimes, induxit quoniam: Sciuerat Iudas locum; et non simpliciter, sed Quoniam et multociens congregatus est cum discipulis eius.

83.1.15 Etenim multociens cum eis conuenerat, singulariter de necessariis loquens, et que non erat fas alios audire.

83.1.16 Facit autem hoc et in montibus et in ortis, maxime purum a tumultibus inquirens semper locum ut non mens impediatur ab auditione.

83.1.17 Iudas autem, accipiens cohortem et a principibus sacerdotum et Phariseis ministros, uenit illuc. Et hii multociens alias miserunt comprehendere eum, sed non ualuerunt.

83.1.18 Vnde manifestum est quoniam et tunc uolens seipsum dedit. Et qualiter cohorti suaserunt? Viri erant milites pecuniarum gracia omnia facere meditantes.

83.1.19 Ihesus autem, sciens omnia que uentura erant super eum, exiuit et dicit eis: Quem queritis? Hoc est non a propalatione eorum expectauit ea discere, sed imperturbate ut qui omnia sciuerat, hec ita et dicebat et faciebat.

83.1.20 Propter quid autem cum armis superueniunt debentes comprehendere? Formidabant eos qui sequebantur propterea et intempesta nocte institerunt. Et exiens, dicit eis: Quem queritis? Hii uero dicunt ei: Ihesum Nazarenum.

83.1.21 Vides uirtutem inexpugnabilem, in medio existens, excecauit eorum oculos?

83.1.22 Quoniam enim non tenebre causa erant, indicauit euangelista dicens quoniam lampades habebant.

83.1.23 Si uero non lampades essent, a uoce saltem decens erat cognoscere. Si uero et illi ignorabant, qualiter eum Iudas ignorauit qui erat cum eo continue?

83.1.24 Etenim et ipse stabat cum eis, et nichil sciebat plus, sed et cecidit cum eis resupinus.

83.1.25 Fecit autem hoc Ihesus, ostendens quoniam non solum comprehendere eum non possunt, sed neque uidere in medio existentem nisi ipse concederet.

83.1.26 Rursus dicit eis: Quem queritis? O demencia! Verbum eius misit eos resupinos, et neque ita conuersi sunt tantam discentes uirtutem, sed rursus apponitur eisdem.

83.1.27 Quia igitur que sua omnia erant compleuit, tunc de reliquo seipsum tradit, et dixit eis: Dixi uobis quoniam ego sum. Stabat autem et Iudas qui tradebat eum.

83.1.28 Vide non onerosum euangeliste, qualiter non conuiciatur proditori, sed enarrat quod factum est, unum solum ostendere studens quoniam omne a sua concessione factum est.

83.1.29 Deinde ne quis dicat quoniam ipse eos ad hoc induxit, seipsum in manibus eorum tradens et manifestum constituens eis.

83.1.30 Ostendens omnia que sufficiencia erant eos reuocare quia permanebant in malicia et nullam habebant excusationem;

83.1.31 tunc seipsum in manibus eorum tradidit, dicens: Si igitur me queritis, sinite hos abire, usque ad ultimam horam eam que ad eos dilectionis conseruanciam demonstrans.

83.1.32 Si enim me indigetis, ait, nichil uobis sit ad hos commune. Ecce enim meipsum trado ut impleatur sermo quem dixit quoniam non perdam ex eis quemquam.

83.1.33 Perditionem autem hic non hanc ait que mortis, sed et illam eternam. Euangelista uero et de presenti morte id accepit.

83.1.34 Admirabitur autem quis qualiter non comprehenderunt eos cum eo neque interciderunt, et maxime Petro irritante eos per ea que in seruum fecit.

83.1.35 Quis igitur eos detinuit? Alius quidem nullus, sed ea que proiecit eos uirtus resupinos.

83.1.36 Quod igitur et euangelista ostendens quoniam non illorum mentis fuit, sed eius qui comprehensus est uirtutis et enunciationis, induxit: Vt sermo impleretur quem dixit quoniam nullus ex eis periit.

83.2.1 Petrus denique confidens in hac uoce non peribit, et in his que iam facta erant, armatur aduersus eos qui superuenerant. Et qualiter, ait, qui iussus erat non peram habere, neque duo uestimenta, gladium habet?

83.2.2 Michi uidetur hunc eos formidans preparasse dudum. Si uero dicis qualiter qui iussus erat non alapam dare homicida fit, maxime quidem non ulcisci iussus est?

83.2.3 Hic autem non seipsos ulciscebatur, sed magistrum. Denique neque perfecti quodammodo et confirmati erant.

83.2.4 Tu uero si uis uidere Petrum philosophantem, uidebis post hec uulneratum et humiliter ferentem et infinita pacientem uersuta et non irritatum.

83.2.5 Ihesus autem et tunc miraculum fecit, simul et erudiens quoniam eis qui malefaciunt, benefacere oportet, et uirtutem reuelans suam.

83.2.6 Igitur huic quidem auriculam reddidit, Petro uero ait quoniam: Omnes qui acceperunt gladium, gladio pereunt.

83.2.7 Quod in lotura pedum fecit, per minas tenorem eius humilians, ita et hic.

83.2.8 Nomen uero serui adiecit euangelista quia nimirum magnum quod factum est fuit, non quoniam curauit solum.

83.2.9 Sed quoniam eum qui super eum uenerat et paulo post debentem alapam dare ei, et quoniam id quod debebat uentilari, prelium aduersus discipulos detinet.

83.2.10 Propterea et demum posuit euangelista nomen ut hiis qui tunc legerent, liceret querere et inuestigare, si demum uere facta sunt que dicta sunt.

83.2.11 Non simpliciter autem et dexteram auriculam dicit, sed michi uidetur impetum dicere apostoli quoniam pene ad ipsum caput impetum fecit.

83.2.12 Sed Ihesus non minis solum eum detinet, sed et aliis mitigat, dicens: Calicem quem dedit michi pater non bibam illum?

83.2.13 Ostendens quoniam non illorum uirtutis erat que fiebant, sed illius concessionis, et manifestum est quoniam non est Deo contrarius quis, sed obeditor usque ad mortem patri.

83.2.14 Tunc de reliquo comprehenditur Ihesus, et ligauerunt eum, et adduxerunt ad Annam. Et propter quid ad Annam? Pre delectatione gloriabantur in hiis que fiebant, quasi utique tropheum statuentes.

83.2.15 Erat autem hic socer Cayfe. Cayphas autem hic erat qui consiliatus est Iudeis quoniam confert unum hominem mori.

83.2.16 Quid rursus nos reminiscitur prophetie euangelista, ostendens quoniam pro salute hec fiebant, et tanta ueritatis est superhabudancia ut et inimici eam presonent?

83.2.17 Vt enim ne uincula audiens auditor tumultuetur, recoluit prophetie illius quoniam salus orbis terrarum mors eius fuit. Sequebatur autem eum Petrus et alius discipulus.

83.2.18 Quis est alius discipulus? Ipse qui hec scripsit. Et cuius gracia eum non dicit? Nam quando quidem super pectus recubuit Ihesu, decenter seipsum occultat. Nunc autem cuius gracia hoc facit?

83.2.19 Eiusdem gracia cause. Etenim et hic magnam directionem enarrat quoniam omnibus exilientibus ipse sequitur.

83.2.20 Propterea occultat seipsum et preponit sibiipsi Petrum, sed et suiipsius coactus est meminisse nunc ut discas quoniam tercius aliis enarrat ea que secundum atrium quasi intus existens.

83.2.21 Et uide qualiter succidit propriam laudem. Vt enim ne quis dicat qualiter omnibus recedentibus, hic eciam et magis intro Symone intrauit? Dicit: Quoniam et principi sacerdotum notus erat.

83.2.22 Vt nullus admiraretur quoniam secutus est, neque in uirilitate eum preconaretur. Quod autem mirum illud est quod Petri quoniam et ita timidus existens, et eciam usque ad atrium uenit aliis recedentibus.

83.2.23 Igitur uenisse illuc amoris erat non intrasse intro agonie et timoris. Propter hoc enim et hec rescripsit euangelista preuis existens excusationi negationis.

83.2.24 Non enim ut magnum quid de seipso ponit quoniam notus erat pontifici, sed quia dixit quoniam intrauit cum Ihesu solus ut non estimes esse excelse mentis rem, ponit et causam.

83.2.25 Sed quoniam et Petrus intrasset utique, si demum ei concessum esset per ea que sunt deinceps indicauit. Quoniam denique exiuit et hostiarie iussit eum introducere, confestim intrauit Petrus.

83.2.26 Propter quid autem ipse eum non introduxit? Christo adherebat et sequebatur eum. Propterea mulieri iussit eum introducere. Quid igitur mulier? Nonne et tu ex discipulis es hominis huius? Hic autem ait: Non sum.

83.2.27 Quid dicis, o Petre? Nonne prius dixisti quoniam etsi oportuerit animam meam pro te ponam? Quid igitur factum est quoniam neque hostiarie fers interrogationem?

83.2.28 An enim miles erat qui interrogabat? An enim eorum qui detinebat quis? Hostiaria erat uilis et abiecta et neque interrogatio.

83.2.29 Non enim dixit seductoris et nociui discipulus es? Sed hominis huius quod miserentis magis et flentis erat. Sed nichil horum sustinuit Petrus.

83.2.30 Hoc autem id est an et tu. Propterea dictum est quia Iohannes intus erat, ita mansuete loquebatur mulier.

83.2.31 Sed nichil horum sensit, neque in mentem suscepit, neque primo, neque secundo, sed neque tercio, sed cum gallus cantauit. Sed neque hoc ipsum in intelligenciam hunc duxit donec aspexit Ihesus et tunc fleuit amare.

83.2.32 Et ipse quidem stabat calefaciens se cum seruis pontificis. Christus autem intus detinebatur ligatus. Hec autem dicimus non Petrum accusantes, sed eorum que a Christo dicta sunt ueritatem ostendentes.

83.2.33 Pontifex igitur interrogauit Christum de discipulis eius et de doctrina.

83.3.1 O de nequicia! Continue audiens in templo contionantem et palam docentem, nunc uult discere.

83.3.2 Quia enim crimen nullum habebant inferre, de discipulis interrogabant. Fortassis ubi erant, et cuius gracia eos collegit, et quid uolens et in quibus.

83.3.3 Hoc autem dicebat quasi sediciosum et nouarum rerum factorumque redarguere uolens ut nullo alio adiacente ei quam solis illis, seu ergasterio aliquo existente pernicioso.

83.3.4 Quid igitur Christus? Hoc euertens ait: Ego palam locutus sum mundo; non discipulis singulariter. Ego palam locutus sum in templo.

83.3.5 Quid igitur? Nichil locutus est in occulto? Locutus est quidem. Sed non ut hii estimabant, trepidans et seditiones faciens, sed sicubi multorum auditione superiora que dicebantur erant.

83.3.6 Quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt. Non audientis sunt uerba, sed confidentis in eorum que dicta sunt ueritate.

83.3.7 Quid igitur incipiens dixit? Si ego testor de meipso, testimonium meum non est uerum. Hoc et nunc enigmatice insinuat, ex superhabundancia uolens dignum fide constituere testimonium.

83.3.8 Quia enim discipulorum meminit, quid ait? Me de meis interrogas? Interroga inimicos eos qui insidiantur, eos qui ligauerunt. Hii dicant.

83.3.9 Hec enim est ueritatis inaltercabilis demonstratio, cum inimicos quis eorum que dicit uocat testes ipsos. Quid igitur princeps sacerdotum? Cum congruum esset ita admirari hanc inuestigationem, hoc quidem non fecit ille.

83.3.10 Eorum autem qui assistebat quis ministrorum dedit ei alapam, hec dicenti. Quid hoc fiet utique stultius? Horreas celum, excelsum mentis, paciaris terra, dominatoris longanimitate, et seruorum indeuotione.

83.3.11 Et nimirum quid umquam fuit quod dictum est? Non enim ut refutans dicere hec dixit: Quid me interrogas? sed omnem uolens abscindere indeuotionis materiam.

83.3.12 Etenim in his alapa percussus et potens omnia concutere et disperdere et submittere, horum quidem nichil fecit. Loquitur autem uerba omnem potencia feritatem exsoluere, et ait:

83.3.13 Siquidem male locutus sum, testare de malo. Hoc est, siquidem habes reprehendere que dicta sunt, demonstra. Si uero non habes, quid me cedis?

83.3.14 Vides iudicium tumultus plenum et turbationis et furoris et confusionis? Interrogauit pontifex fraudulenter et dolose. Respondit Ihesus ex directo et ut oportebat.

83.3.15 Quid igitur quod consequens erat, aut redarguere aut acceptare quod dictum est? Sed non fit seruus, aut eius alapa cedit. Ita non iudicium erant, sed sedicio et tyrannis ea que fiebant.

83.3.16 Deinde neque inuenientes quid plus? Mittunt eum ligatum ad Caypham. Erat autem Petrus stans et calefaciens se.

83.3.17 Pape! Quanto stupore detinebatur qui feruidus et furens, abducto Ihesu post tot, neque mouetur de reliquo adhuc calefit ut discas quanta nature est imbecillitas cum Deus dereliquerit.

83.3.18 Et interrogatus rursus, negat. Deinde dicit cognatus serui cuius abscidit Petrus auriculam, dolens in eo quod factum est. Nonne ego te uidi in orto cum illo?

83.3.19 Et neque ortus eum duxit in memoriam eorum que dicta sunt, neque multa dilectio quam illic per uerba ostendit illa, sed hec omnia ex agonia eiecit.

83.3.20 Quid autem utique umquam euangeliste concorditer de ea re scripserunt? Non discipulum accusantes, sed nos erudire uolentes, quantum malum est non Deo omne concedere, sed in seipso confidere.

83.3.21 Tu autem admirare magistri procurationem quoniam et detentus et ligatus multam faciebat discipuli prouidentiam per inspectionem eius iacentem suscitans et ad lacrimas trahens.

83.3.22 Ducunt igitur eum ad Pilatum a Caypha. Fiebat autem hoc ut decrinentium multitudo et inuitis eis incideret quod examinatum est ueritatis.

83.3.23 Erat autem mane. Antequam gallus cantaret ad Caypham ducitur, mane uero ad Pilatum, per que monstrat euangelista quoniam medium noctis totum a Caypha interrogatus in nullo redarguitur.

83.3.24 Idcirco et misit eum Pylato. Sed illa aliis dimittens enarrare, ipse ea que sunt deinceps, dicit, et intuere Iudeorum derisibilitatem.

83.3.25 Innocentem comprehendentes et arma portantes, in pretorium non ingrediuntur, Vt non contaminarentur, ait. Et nimirum que inquinatio, dic michi, ascendere iudicium ubi uindictam qui iusticiam faciunt dant?

83.3.26 Qui decimabant mentam et anetum, occasionem meditantes iniuste, non estimabant contaminari, iudicium uero ascendentes, contaminare seipsos putabant.

83.3.27 Et cuius gracia eum non interfecerunt, sed ad Pylatum ducuntur? Multum principatus eorum et potestatis abscisum erat de reliquo sub Romanis rebus, id est iudiciis iacentibus.

83.3.28 Ideoque ipsi sine Pylato non ausi sunt interficere, sed et aliter formidabant ne uindictam postea dent accusati apud ipsos. Quid autem est ut manducent Pascha? Et nimirum ipse id fecerat una azimorum.

83.3.29 Aut igitur Pascha festum omne dicit, aut quoniam tunc faciebant Pascha. Ipse uero ante unam diem id tradidit, seruans suam occisionem Parasceue, id est sexte ferie quando et uetus Pascha.

83.3.30 Hii uero arma portantes quod non erat licitum, et sanguinem effundentes pro loco certissime disserebant, et educunt ad seipsos Pylatum, et exiens ait: Quam accusationem fertis aduersus hominem hunc?

83.4.1 Vides erutum ab amore principatus eorum et liuore eorum?

83.4.2 Videns enim eum ligatum et a tot ductum non estimauit redargutionem habere inaltercabilem accusationis, sed interrogat inconueniens dicens esse iudicium quidem eos rapuisse, supplicium uero sine iudicio concedere illi.

83.4.3 Quid igitur illi? Si non esset hic malefactor, nequaquam tibi tradidissemus eum. O de amencia! Quid enim non dicitis accusationem sed coolimbratis? Quid non redarguitis malum?

83.4.4 Vides ubique renuentes eam que ex directo est accusationem et nichil potentes dicere? Annas ipse interrogauit de doctrina, et audiens, misit eum ad Caypham.

83.4.5 Et hic interrogans rursus et nichil inueniens, misit eum Pylato. Pylatus dicit: Quam accusationem fertis aduersus eum?

83.4.6 Et neque ita habent quid dicere, sed coniecturis quibusdam utuntur. Rursus hinc ipse appropians, ait: Accipite eum uos secundum legem uestram iudicate eum. Dixerunt igitur illi: Nobis non licet interficere quemquam.

83.4.7 Hec autem dixerunt: Vt impleatur sermo domini quem dixit significans qua morte debebat mori. Et qualiter ait hoc iudicabant? Ex hoc quod dicunt: Nobis non licet interficere quemquam.

83.4.8 Aut hoc ait euangelista quoniam non ab eis solum, sed a gentibus debebat interfici, aut quoniam crucifigere eis non licebat.

83.4.9 Si uero dicunt: Non licet nobis interficere quemquam, secundum tempus illud dicunt, quia interficiebant, et quoniam alio modo interficiebant, monstrat Stephanus lapidatus.

83.4.10 Sed crucifigi eum cupiebant ut et modo mortis diffament. Pilatus uero eripi ab odio, uolens iudicium non dimittit in longum.

83.4.11 Intrans autem, interrogat Ihesum et ait: Tu es rex Iudeorum? Hic uero dicit: A teipso hoc dicis, an alii tibi hoc dixerunt?

83.4.12 Cuius gracia hoc interrogat Christus? Perniciosam Iudeorum mentem reuelare uolens. Igitur audierat quidem a multis hoc Pilatus.

83.4.13 Quia uero nichil habebant dicere illi pro eo ut non multa fieret inuestigatio quod semper circumferebatur hoc in medium ducere uult.

83.4.14 Quia uero dixit eis quoniam: Secundum legem uestram interficite eum, responderunt: Nobis non licet interficere quemquam, aut ostendere uolentes quoniam non est Iudaicum peccatum dicunt, aut quoniam: Non licet nobis.

83.4.15 Non enim utique secundum legem nostram peccauit, sed commune est crimen. Hoc igitur sciens, Pilatus quod ut debens periclitari dicit: Tu es rex Iudeorum?

83.4.16 Non igitur ignorans, Christus interrogat, sed et ab ipso accusari Iudeos uolens, ait: Alii tibi dixerunt? Quid igitur indicans, Pilatus dixit: Non ego Iudeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te michi. Quid fecisti?

83.4.17 Hinc uolens seipsum eruere. Deinde quia dixit: Tu es rex? redarguens eum Ihesus ait: Hoc enim audisti a Iudeis. Cuius gracia non certam facis inuestigationem?

83.4.18 Dixerunt quoniam malefactor sum. Interroga quod malum feci. Sed hoc quidem non facis, simpliciter autem causas componens. A teipso hoc dicis, an aliunde?

83.4.19 De illo quoniam audiuit quidem confestim non habet dicere, simpliciter autem sequitur plebem, Tradiderunt te michi, dicens. Oportet igitur te interrogare: Quid fecisti?

83.4.20 Quid igitur Christus? Regnum meum non est de mundo hoc. Reducit Pylatum non ualde perniciosum existentem, neque secundum illos, et uult ostendere quoniam non est nudus homo, sed Deus et Dei filius.

83.4.21 Et quid ait? Si de hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Iudaeis. Quod formidauerat interim Pylatus, dissoluit tyrannidis suspicionem.

83.4.22 Deinde non est ex mundo hoc regnum eius? Immo ualde. Qualiter igitur, ait, non est? Non quoniam non tenet et hic, sed quoniam desuper habet principatum; et non est humanus, sed multo maior hic et clarior.

83.4.23 Si igitur maior, qualiter ab hoc captus est, uolens seipsum tradens? Sed non reuelat interim hoc. Sed quid ait? Si de hoc mundo essem, ministri mei decertassent utique ut non traderer Iudeis.

83.4.24 Ostendit hic regni eius quod apud nos imbecillitatem quoniam in ministris habet fortitudinem. Quod superius uero sufficiens est sibiipsi nullo indigens.

83.4.25 Hinc accipientes heretici occasiones alienum esse eum a conditione mundi aiunt. Quid igitur cum dicit: In propria uenit?

83.4.26 Quid autem cum dicit: Non sunt de mundo hoc, sicut ego non sum de mundo hoc? Ita et regnum ait non hinc esse, non mundum priuans a sua prouidencia et presistencia, sed ostendens quod dixi: Non existens humanum neque corruptibile.

83.4.27 Quid igitur Pylatus? Quocirca rex es tu? Respondit Ihesus: Tu dicis quoniam rex sum. Ego in hoc generatus sum. Si igitur rex generatus est, et accipiens habet.

83.4.28 Quare cum audieris quoniam: Sicut pater habet uitam in seipso, ita et dedit filio uitam habere, nichil aliud quam generationem estima.

83.4.29 Et in aliis similiter: Et propter hoc ueni ut tester ueritati; hoc est, ut hoc ipsum dicam et doceam et suadeam omnibus.

Morale lxxxiii. Quoniam oportet iniuriam pacienter ferre et non uindicare et de scala Iacob.

83.5.1 Tu uero hec audiens homo et uidens dominatorem tuum ligatum et circuminductum, nichil esse presentes res estima.

83.5.2 Qualiter enim non inconueniens erit, si Christus quidem sustinet tot propter te, tu uero neque uerba multociens fers?

83.5.3 Sed ipse quidem expuitur, tu uero ornaris uestimentis et anulis. Etsi non ea que ab omnibus bona fama pociaris, inutilem estimas esse uitam.

83.5.4 Et ipse quidem exprobratus contumelias fert plagas derisibiles aduersus genas. Tu uero ubique honorari uis, et non fers opprobrium Christi.

83.5.5 Non audis Paulum dicentem: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi?

83.5.6 Cum igitur te quis iniuriatus fuerit, memento tui dominatoris quem cum contumelia eum adorabant, et per uerba et per res ei detrahebant, et yroniam multam ostendebant.

83.5.7 Ipse uero non solum non ulciscebatur, sed et contrariis remunerabat in humilitate et mansuetudine.

83.5.8 Hunc utique et nos zelemur. Ita enim poterimus et a conuicio eripi omni. Non enim qui conuiciatur, sed qui pussillanimis est et dolet conuiciis, ille est qui constituit conuicia et mordere facit.

83.5.9 Si enim non dolueris, non conuivium pateris. Non enim in facientibus sed in pacientibus fit uersuta pati.

83.5.10 Quid enim uniuersaliter doles? Siquidem iniuste conuicium pateris, hinc maxime tristari non oportet, sed illius misereri. Si uero iuste, multo magis silere oportet.

83.5.11 Sicut enim si inopem existentem diuitem dixerit, quis nichil ad te eorum que dicuntur laus, sed contumelia magis laudatio, ita si conuicians ea que non sunt dixerit, nichil rursus ad te opprobrium.

83.5.12 Si uero capitur consciencia ab hiis que dicta sunt, ne doleas uerbis sed corrigaris in rebus. Hec dico de ueris conuiciis.

83.5.13 Quia si inopiam exprobrauerint et ignobilitatem, deride rursus. Non enim opprobrium hec sunt eius qui audit, sed eius qui dicit, ceu nescientis philosophari.

83.5.14 Sed quando in multis, ait, dicuntur hec ignorantibus ueritatem, importabile fit ulcus.

83.5.15 Hoc quidem maxime est portabile cum spectaculum tibi aderit, testium, laudantium, acceptantium, conuiciantium illum et iniuriantium.

83.5.16 Non enim qui ulciscitur, sed qui dicit nichil, hic mirabilis est apud eos qui intellectum habent. Si uero nullus fuerit intellectum habens presentium, ac maxime eum deridere et uoluptare in spectaculo celi.

83.5.17 Illic enim te omnes laudabunt, et tibi applaudent et acceptabunt. Sufficit autem unus angelus pro orbe terrarum uniuerso. Et quid dico angelos cum ipse dominator te preconiis extollet?

83.5.18 Hiis cogitationibus exerceamus nosmetipsos. Non enim est minoratio conuicium pacientem non ulcisci.

83.5.19 Si enim minoratio esset ferre silencio ea que dicuntur, nequaquam Christus dixisset: Si quis te alapam percusserit in dexteram maxillam, uerte ei et aliam.

83.5.20 Si igitur siquidem que non sunt dixerit, et propterea eius misereamur, quoniam eam que eorum qui accusantur attrahit cruciationem et tormentationem, neque scripturas legere factus est dignus.

83.5.21 Peccatori enim ait Deus: Vt quid tu enarras iusticias meas? Sedens aduersus fratrem tuum loquebaris?

83.5.22 Si uero ea que sunt dixerit, et ita miser est, quia et Phariseus ea que erant dicebat.

83.5.23 Sed et ita eum qui male quidem audiebat, in nullo lesit, sed et ei profuit, seipsum uero priuauit decem milibus bonis, naufragium ab accusatione sustinens hac. Quare utique qui infert ille est qui iniusticiam patitur, non tu.

83.5.24 Tu uero si uigilaueris, dupla lucraberis, et propicium facere Deum silentio et moderata sapere magis, et occasionem accipere ex hiis que dicta sunt, corrigendi ea que acta sunt et gloriam hanc humanam despicere.

83.5.25 Etenim hinc dolor nobis fit quoniam multi ad insensatorum suspicionem inhiant. Ita si uoluerimus philosophari, sciemus bene quoniam nichil humana sunt.

83.5.26 Discamus igitur et minorationes nostras excogitantes, perficiamus tempore harum directionem, presenti uero mense istud, superuenienti quidem secundum, et alio qui post illum, aliud rursus determinabimus nobisipsis dirigere.

83.5.27 Et ita sicut gradibus quibusdam ascendentes, perueniemus ad celum per scalam Iacob.

83.5.28 Etenim scala illa et hoc michi per uisum illum enigmatice insinuare uidetur, eam que paulatim per uirtutem ascensionem per quam a terra in celum ascendere oportet, non degeneribus sensibilibus utentes, sed intensione modorum et directione.

83.5.29 Accipiamus igitur peregrinationem hanc et ascensionem ut fruentes celestibus et hiis que illic omnibus fruamur bonis, gracia et misericordia domini nostri Ihesus Christi cui gloria in secula seculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY