PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

83.4.22 Deinde non est ex mundo hoc regnum eius? Immo ualde. Qualiter igitur, ait, non est? Non quoniam non tenet et hic, sed quoniam desuper habet principatum; et non est humanus, sed multo maior hic et clarior.
CLOSE
Griffolini

83.4.22 An non est mundi huius Christi regnum? Quid ni? Quomodo inquit non esse? Non quod hoc etiam non possideat, sed quod in caelo habeat imperium non humanum, sed longe maius atque prestantius.
CLOSE
Griffolini-Montanus

83.4.22 An non est mundi huius Christi regnum? Quidni? Quo modo inquit non esse? Non quod hoc etiam non possideat, sed quod in coelo habeat imperium, non humanum, sed longe maius atque praestantius:
CLOSE
Montfaucon

83.4.22 Annon regnum Christi de hoc mundo est? Sane quidem est. Quomodo, inquies, non est? Non quod hic non imperet, sed quod etiam in caelo imperium obtineat; sed illud non est humanum; verum longe majus ac splendidius.