Commentarius
[Homilia LXXXIII]
83.1.1 Haec cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli ejus.
83.1.2 Horrendum quid mors est et terrore plenum, sed non iis qui superna sunt imbuti philosophia.
83.1.3 Qui enim de futuris nihil clare cognovit; sed dissolutionem quamdam et finem esse vitae putat, jure horret et formidat, ut qui non ultra futurus sit.
83.1.4 Nos vero qui per Dei gratiam occulta et abscondita sapientiae ejus didicimus, et mortem peregrinationem esse putamus,
83.1.5 non jure formidemus; imo gaudeamus et bono animo simus oportet, quia ex hac fluxa vita ad aliam meliorem ac splendidiorem venimus, quae finem non habeat.
83.1.6 Quod Christus operibus docens, non vi et necessitate, sed libens ad passionem venit.
83.1.7 Haec, inquit, loquutus est Jesus, et egressus est trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli ejus.
83.1.8 Sciebat autem et Judas, qui tradidit eum, locum; quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis.
83.1.9 Media nocte iter facit, torrentem transit, et festinat ad locum proditori notum, insidiatoribus laborem adimens et sudorem omnem, ostenditque discipulis se eo lubentem venire:
83.1.10 quod ipsum maxime consolari eos poterat; seseque in horto quasi in carcere locat.
83.1.11 Haec loquutus est eis. Quid ais? Patrem oraverat, Patrem precatus erat?1862: erat. Cur ergo non dicis ipsum finita oratione illo venisse? Quia non precatio erat, sed alloquutio propter discipulos facta.
83.1.12 Et introierunt discipuli in hortum: ita metu liberavit eos, ut non abnuerent, sed in hortum ingrederentur. Quo permotus Judas illo venit? vel unde didicit illo veniendum esse?
83.1.13 Hinc liquet Jesum saepe foris pernoctavisse: neque enim si domi egisset, ille in desertum locum venisset, sed domum, ut dormientem illic caperet.
83.1.14 Ne vero hortum audiens in latibulum venisse putares, addit, Sciebat Judas locum, neque id tantum, sed quia frequenter convenerat illuc cum discipulis suis.
83.1.15 Saepe namque cum illis conveniebat, ut seorsim de necessariis illos alloqueretur, quae non par erat alios audire.
83.1.16 Illud vero facit in montibus et hortis, tumultu vacuum locum semper quaerens, ne auditores a doctrina interpellarentur.
83.1.17 Judas autem cum accepisset cohortem, et a Pontificibus et Pharisaeis ministros, venit illuc. Hi saepe alias miserant qui apprehenderent eum; sed non potuerant.
83.1.18 Unde palam est tunc illum se sponte tradidisse. Et quomodo id cohorti suaserunt? Milites erant qui pecuniae causa nihil non agere parati erant.
83.1.19 Jesus autem sciens omnia quae ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quaeritis? Id est non ex illorum adventu haec primo didicit, sed imperturbato animo, ut omnia sciens, haec sic dixit et fecit.
83.1.20 Cur cum armis illum capturi veniunt? Timebant ejus sequaces, et ideo intempesta nocte id aggressi sunt: Egressus dixit eis, Quem quaeritis? Responderunt ei, Jesum Nazarenum.
83.1.21 Viden’ insuperabilem potentiam, quomodo in medio consistens ipsos excaecaverit?
83.1.22 Quod enim id non ex tenebris noctis proveniret, indicavit Evangelista, cum dixit, illos faces habuisse;
83.1.23 etiamsi vero faces non adfuissent, ex voce cognosci poterat: quod si illi ignorabant, quomodo ignorare potuit Judas, qui frequenter cum ipso erat?
83.1.24 Nam et ipse stabat cum eis, nec plus quam illi agnoscebat, imo etiam cum illis supinus lapsus est.
83.1.25 Id vero fecit Jesus ut ostenderet, eos se in medio stantem non modo non capere, sed ne videre quidem posse, nisi ipse vellet.
83.1.26 Iterum dicit illis, Quem quaeritis? O stultitiam! Verbo illos supinos prostravit, neque ita resipiscunt tantam experti potestatem, sed eadem rursus aggrediuntur.
83.1.27 Cum autem quod suum erat implesset, tunc demum seipsum tradit, aitque illis: Dixi vobis, quia ego sum. Stabat autem et Judas qui tradebat eum.
83.1.28 Animadverte Evangelistae moderationem, quomodo non maledicat proditori, sed rem gestam narret, unum ostendere studens, totum illo permittente factum esse.
83.1.29 Inde ne quis diceret; ipsum Christum sese prodentem et monstrantem illos ad id impulisse;
83.1.30 postquam exhibuit omnia, quae illos absterrere poterant, quia in nequitia perseverabant, nullamque habebant excusationis ansam,
83.1.31 tunc seipsum tradidit dicens: Si ergo me quaeritis, sinite hos abire, usque ad ultimam horam suam erga illos benignitatem exhibens.
83.1.32 Si me opus habetis, inquit, nihil cum istis sit vobis commune. Ecce meipsum trado, Ut impleretur sermo quem dixit, quia non perdidit ex illis quemquam.
83.1.33 Perditionem autem hic dicit, non mortem hanc, sed illam aeternam. Evangelista autem et in praesenti hoc accepit.
83.1.34 Miretur autem quis quomodo non eos etiam ceperint et conciderint, cum maxime Petrus illos concitaret, cum mulctavit servum.
83.1.35 Quis illos detinuit? Non aliud, quam ipsa vis quae illos supinos prostravit.
83.1.36 Quod significat Evangelista, cum declarans id non ex illorum voluntate profectum esse, sed ex comprehensi virtute atque sententia, addit: Ut sermo impleretur quem dixit, Nullus ex eis periit.
83.2.1 Petrus ergo hac voce et iis quae gesta fuerant fretus, contra irruentes armatur. Et quomodo, inquies, qui jussus erat non peram habere, non duas tunicas, gladium habuit?
83.2.2 Ut videtur mihi, hoc metuens se jam olim praemunierat. Quod si dicas, quomodo qui jussus est non alapam infligere, homicidam agit,1862: agit? maxime cum non se ulcisci praecipiatur?1862: maxime autem non se ulcisci jussus fuerat;
83.2.3 Hic certe1862: vero non se, sed magistrum ultus est. Ad haec nondum perfecti et consummati erant.
83.2.4 Tu vero si vis Petrum philosophantem videre, videbis postea caesum et mille affectum malis, nec exasperatum.
83.2.5 Jesus autem hic etiam miraculum edit, ut una te doceat, etiam laedentibus beneficia impendi oportere, et virtutem1862: ut virtutem suam revelet;
83.2.6 servo igitur aurem1862: autem restituit, Petroque dicit, Omnes qui gladium accipient, gladio peribunt.
83.2.7 Ut in lotione pedum fecit, cum minis contentionem ejus sedavit, sic etiam hoc loco.
83.2.8 Nomen autem servi addit Evangelista, quia magnum facinus erat, non tantum quod curaverit;
83.2.9 sed etiam quod eum curaverit, qui sibi paulopost erat alapam inflicturus; et quod hinc concitandum contra discipulos bellum compescuerit.
83.2.10 Ideo nomen ejus posuit Evangelista, ut possent ii qui legerent perquirere et rei veritatem explorare.
83.2.11 Nec sine causa auriculam dexteram dicit; sed, ut quidem puto, quo Apostoli impetum declararet, quod ipsum fere caput impeteret.
83.2.12 Verum Jesus non minis tantum illum cohibet, sed aliis illum verbis consolatur: Calicem quem dedit mihi Pater non bibam?
83.2.13 Ostendens non illorum potentiae, sed permissioni suae id esse adscribendum, declaransque se non esse Deo contrarium, sed Patri obedire usque ad mortem.
83.2.14 Tunc comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum, et adduxerunt eum ad Annam. Cur ad Annam? Laeti rem ostentabant, ac si tropaeum erigerent.
83.2.15 Erat autem socer Caiphae. Hic autem Caiphas erat qui consilium dederat Judaeis, quod expedit unum hominem mori.
83.2.16 Prophetiam nobis in mentem revocat Evangelista,1862: Cur iterum prophetiam nobis in mentem revocat evangelista? ut pro salute hoc factum esse significet: et tanta erat hujus veritatis excellentia, ut etiam inimici illam praedicerent.
83.2.17 Ne enim vincula quis audiens turbaretur, hanc commemorat prophetiam, quia mors illius, salus orbis erat. Sequebatur autem Petrus et alius discipulus.
83.2.18 Quis est alius discipulus? qui1862: Ipse qui haec scripsit. Et cur se non nominat? Nam cum supra pectus Jesu recubuit, jure nomen occultat; nunc autem cur idipsum facit?
83.2.19 Eadem certe de causa. Nam hic quoque rem praeclaram narrat, quod nempe omnibus aufugientibus, ipse sequeretur.
83.2.20 Ideo nomen tacet suum et Petrum priorem ponit, suique tamen meminisse coactus est, ut ediscas, eum accuratius quam alios, ea quae in aula gesta sunt enarrasse, utpote qui intus esset.
83.2.21 Et vide quomodo laudem praecidat suam. Ne quis enim diceret, quomodo omnibus fuga semotis ipse etiam ulterius quam Simon ingressus est? addit, quia notus erat Pontifici.
83.2.22 Ut nemo miretur si sequutus sit, nec ejus fortitudinem celebret. Illud vero mirandum, quod Petrus, formidolosus cum esset, aliis recedentibus, usque ad atrium sit ingressus.
83.2.23 Quod illuc se contulerit, amoris fuit; quod non ultra intus progressus sit, timoris pavorisque. Ideo namque haec scripsit Evangelista, ut viam pararet ad excusandam negationem.
83.2.24 Neque enim ut rem magnam de se dicit, quod notus esset Pontifici; sed quia dixit solum se cum Jesu intravisse, ne putares magni rem esse animi, causam addit.
83.2.25 Quod vero Petrus quoque intraturus fuisset, si id illi permissum fuisset, ex sequentibus significat. Cum enim exiisset, et ostiariam jussisset illum intromittere, statim intravit Petrus.
83.2.26 Cur non illum ipse introduxit? Christo haerebat, et sequebatur eum; ideoque mulieri mandavit ut introduceret eum. Quid ergo mulier? Numquid et tu ex discipulis es hominis hujus? Dicit ille, Non sum.
83.2.27 Quid dicis, Petre? Nonne dicebas nuper, si oporteret pro illo animam ponere, te positurum eam? Quid1862: qui igitur factum est, ut ne quidem ostiariae interrogationem ferre possis?
83.2.28 Num miles erat qui sciscitabatur? num quis ex iis qui Jesum apprehenderant? Vilis erat ostiaria, neque aspera interrogatio.
83.2.29 Non enim dixit, Deceptorisne et scelesti illius discipulus es? sed, hominis hujus, quod miserantis potius erat. Verum nihil horum pertulit Petrus.
83.2.30 Illud autem, Numquid et tu, ideo dicit, quia Joannes intus erat, adeo mansuete mulier loquebatur.
83.2.31 Sed nihil horum sentiebat, vel intelligebat, nec primo, nec secundo, nec tertio; sed quando gallus cantavit: neque hoc advertit, donec Christus ipsum acerbe respexit.
83.2.32 Et ipse quidem stabat se calefaciens cum servis Pontificis; Christus vero vinctus detinebatur intus. Haec porro dicimus, non Petrum accusantes, sed ut dictorum Christi veritatem exhibeamus.
83.2.33 Princeps autem Sacerdotum interrogavit Christum de discipulis et de doctrina.
83.3.1 O malitiam! Cum saepe audisset in templo concionantem et palam docentem, nunc id vult discere.
83.3.2 Quia enim nihil habebant de quo accusarent, de discipulis interrogabant. Forte ubinam essent, et qua de causa collegisset illos, quid vellet, de quibus ageretur.
83.3.3 Hoc autem dicebat, quod vellet illum ut seditiosum et novatorem arguere, quasi nemo alius ipsi crederet praeter illos, quasi scilicet mala quaedam esset officina.
83.3.4 Quid ergo Christus? haec confutans ait: Ego palam loquutus sum mundo, non privatim discipulis; ego palam docui in templo.
83.3.5 Quid ergo? Nihilne secreto dixit? Dixit quidem: at non, ut illi putabant, timens et seditiones movens; sed cum ea quae dicebat, supra multitudinis captum erant.
83.3.6 Quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt. Non arrogantis haec sunt, sed fidentis dictorum veritati.
83.3.7 Quod igitur in principio dicebat: Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum verum non est: hoc et nunc subindicat, fide dignius volens testimonium statuere.
83.3.8 Cum enim de discipulis ut discipulis percontaretur, quid ait? Mene de meis interrogas? Interroga inimicos, insidiatores, eos qui me vinculis constrinxerunt: hi loquantur.
83.3.9 Haec quippe est non dubia veritatis demonstratio, cum quis inimicos dictorum testes advocat. Quid ergo summus Sacerdos? cum sic oportuisset perquisitionem facere, hoc ille non fecit.
83.3.10 Unus autem ex adstantibus ministris dedit ei alapam, haec dicenti. Quid hoc petulantius fuerit? Exhorresce caelum, contremisce terra de Domini patientia, et de servorum scelere.
83.3.11 Sed quid dixerat? Non enim tamquam respondere nolens dixerat, Quid me interrogas? sed ut omnem improbitatis ansam succideret.
83.3.12 Ac cum hac de re caesus posset omnia movere, perdere, subvertere, nihil horum fecit; sed ea loquutus est quae possent omnem lenire feritatem.
83.3.13 Si male loquutus sum, testimonium perhibe de malo; hoc est, Si verba mea reprehendere potes, id ostende; Si non potes, cur me caedis?
83.3.14 Viden’ judicium tumultu, ira et perturbatione plenum? Interrogavit subdole Princeps Sacerdotum. Respondit Christus recte et ut decebat.
83.3.15 Quid ergo consequens erat? confutare, vel acquiescere? At secus agitur; verum1862: nam servus caedit illum. Sic non judicium hoc erat, sed tumultus ac violentia.
83.3.16 Deinde cum nihil amplius invenirent, mittunt illum ligatum ad Caipham. Erat autem Petrus stans et calefaciens se.
83.3.17 Papae! quanto tempore1862: torpore detinebatur fervens ille et furiosus cum Jesus abduceretur; neque postea movetur, sed se calefacit; ut discas quanta sit naturae infirmitas, cum nos Deus deserit.
83.3.18 Et interrogatus, iterum negat. Deinde, cognatus servi illius, cujus Petrus auriculam absciderat, ea de re indignatus dixit, Nonne ego te vidi in horto?
83.3.19 Neque hortus illi factorum memoriam revocavit, neque amor quem ibi verbis ostenderat, sed haec omnia ex formidine missa fecit.
83.3.20 Cur autem Evangelistae in hac re scribenda concordes sunt? Non ut discipulum accusent, sed ut nos doceant quantum malum sit; non totum Deo committere, sed sibi confidere.
83.3.21 Tu autem mirare magistri providentiam: quod etiam detentus ac vinctus, discipulum multum curaret, cum intuitu suo lapsum excitavit, et ad lacrymas deduxit.
83.3.22 Ducunt ergo eum a Caipha ad Pilatum. Hoc autem factum est, ut judicum multitudo vel invita, veritatem exploratam fuisse demonstraret.
83.3.23 Erat autem mane. Antequam gallus cantaret ad Caipham ducitur, mane ad Pilatum; queis ostendit Evangelista, a media nocte, semper a Caipha interrogatum, in nullo convictum fuisse.
83.3.24 Ideoque misit illum ad Pilatum. Sed illa aliis mittens, ipse sequentia narrat. Animadverte autem quam ridiculi sint Judaei.
83.3.25 Innocente capto, armati in praetorium non intrant, ut non contaminarentur. Atqui quae contaminatio ingredi in praetorium, in quo poenas dant scelesti?
83.3.26 Qui decimabant mentam et anethum, injuste occidentes, se contaminari non putabant; contra vero in praetorium intrantes.
83.3.27 Sed cur ipsi eum non occiderunt, sed ad Pilatum duxerunt? Jam multum ipsis de potentia et de imperio decisum erat, cum Romanis omnia subjecta essent.
83.3.28 Alioquin vero, timebant ne poenas ipsi darent ab illo accusati. Quid sibi vult illud, Ut manducarent Pascha? Atqui illud jam Christus celebraverat una die azymorum?
83.3.29 Vel Pascha vocat totam solennitatem; vel ipsi tum Pascha faciebant; Christus vero pridie fecerat, caedem suam in parasceven reservans, quo die olim Pascha celebrabatur.
83.3.30 Ipsi vero dum arma gestant, quod non licebat, et dum sanguinem effundunt, de loco accurate cavent, et Pilatum ad se evocant: qui, egressus ait: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc?
83.4.1 Viden’ eum longe ab illorum ambitione et invidia remotum?
83.4.2 Videns enim illum vinctum, et ab illis adductum, non existimavit indubitatam esse accusandi causam; sed interrogat, absurdum esse dicens quod illi praemisso judicio, supplicium ab se sine judicio sumendum postularent.
83.4.3 Quid ergo illi? Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. O stultitiam! Cur facinus illud non dicitis, sed obtegitis? Quid non malum aperitis?
83.4.4 Viden’ illos semper recusare rectam accusandi viam, nec quidpiam dicendum habere? Anna de doctrina percontatus est, et illum auditum, misit ad Caipham.
83.4.5 Hic interrogatum, cum nihil invenisset, misit ad Pilatum. Pilatus dicit, Quam accusationem affertis contra eum?
83.4.6 Neque hic habent quid respondeant, sed conjecturis quibusdam rursus utuntur. Hinc anceps Pilatus ait: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate illum. Dixerunt ergo illi: Nobis non licet interficere quemquam.
83.4.7 Hoc autem dicebant, ut impleretur sermo Domini, quem dixit, significans qua morte esset moriturus. Et quomodo hoc significabant1862: significabat, Non licet interficere quemquam?
83.4.8 Aut hoc dicit Evangelista, quia non pro ipsis solum, sed etiam pro gentibus occidendus erat, vel quia ipsis crucifigere illum non licebat.
83.4.9 Si vero dicunt, Non licet nobis interficere quemquam, illo tempore significant: nam occiderunt, et etiam alio modo occiderunt; id quod probat lapidatus Stephanus.
83.4.10 Sed illum crucifigere cupiebant, ut mortis modum jactare possent. Pilatus vero ut ab hac molestia liberaretur, non ad diuturnum mittit judicium.
83.4.11 Ingressus autem Jesum interrogat: Tu es Rex Judaeorum? Respondit ille: A temetipso hoc dicis, an alii tibi hoc dixerunt?
83.4.12 Cur hoc Christus interrogat? Ut pravum Judaeorum animum detegat. Hoc enim jam Pilatus a multis audierat.
83.4.13 Quia vero illi nihil quod dicerent habebant, ne longa fieret discussio, quod semper illi opponebant in medium adducit.
83.4.14 Quia vero dixerat illis, Secundum legem vestram judicate eum; ut ostendant peccatum illud non esse Judaicum, dicunt, Non licet nobis.
83.4.15 Non enim in legem nostram peccavit, sed commune crimen est. Hoc perspecto Pilatus, ac si ipse periclitaretur, ait: Tu es Rex Judaeorum?
83.4.16 Non ignorans ergo Christus interrogat, sed cum vellet Judaeos ab eo accusari ait, alii tibi dixerunt? Quod declarans Pilatus ait: Numquid ego Judaeus sum? gens tua et Pontifices tradiderunt te mihi. Quid fecisti?
83.4.17 Hic se excusare volens. Deinde quia dixit, Tu es Rex? ipsum arguens Jesus ait. Hoc audisti a Judaeis. Cur non accuratam facis perquisitionem?
83.4.18 Dixerunt me malefactorem esse. Interroga quid mali fecerim. Verum id non facis, sed simpliciter causam exponis. A temetipso hoc dicis, an aliunde?
83.4.19 Deinde ille quia auditis non poterat statim respondere, simpliciter turbam allegat; Tradiderunt te mihi, inquit. Oportet ergo te interrogare quid feceris.
83.4.20 Quid ergo Christus? Regnum meum non est de hoc mundo. Pilati mentem erigit, qui non ita malus erat, neque illis similis, vultque ostendere se non esse simplicem hominem, sed Deum et Dei Filium.
83.4.21 Et quid ait? Si de hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Judaeis. Quod hactenus timuerat Pilatus, nempe tyrannidis suspicionem, ita solvit.
83.4.22 Annon regnum Christi de hoc mundo est? Sane quidem est. Quomodo, inquies, non est? Non quod hic non imperet, sed quod etiam in caelo imperium obtineat; sed illud non est humanum; verum longe majus ac splendidius.
83.4.23 Si majus, quomodo captus est ab illo? Sponte et seipsum tradens. Verum hoc1862: hoc tum non tacet. Sed quid ait? Si ex hoc mundo essem, ministri mei utique decertarent, ut non traderer.
83.4.24 Hic ostendit regni terreni imbecillitatem, quod in ministris potestatem habeat. Supernum autem regnum sibi sufficit, nulloque opus habet.
83.4.25 Hinc ansam arripientes haeretici, alienum ipsum dicunt a Creatore. Quid ergo cum dicit, In propria venit?
83.4.26 Quid cum, non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo? sic et regnum suum dicit non hinc esse, non mundum privans1862: privans providentia sua et imperio suo, sed ostendens, ut dixi, non humanum vel fluxum esse.
83.4.27 Quid ergo Pilatus? Ergo Rex es tu? Respondit Jesus, Tu dicis, quia Rex sum. Ego in hoc natus sum. Si ergo Rex natus est, secundum alia omnia natus est: nihilque habet quod acceperit.
83.4.28 Itaque cum audis, Sicut Pater habet vitam in semetipso; ita dedit et Filio vitam habere, nihil aliud quam generationem intelligas.
83.4.29 In aliis quoque similiter: Et ad hoc veni ut testimonium perhibeam veritati; hoc est, ut hoc ipsum doceam omnes, et ipsis suadeam.
83.5.1 Tu vero haec audiens, ac Dominum videns vinctum et circumactum, praesentia nihil esse existimes.
83.5.2 Quomodo enim non absurdum fuerit, cum Christus tot tantaque propter te sit passus, ne verba quidem saepe ferre posse?
83.5.3 Sed ille conspuitur, tu te ornas vestibus et annulis. Et si non bona fama apud omnes fruaris, non vitalem vitam putas.
83.5.4 Ille opprobriis impetitur, dicteria tolerat, turpes in maxilla plagas; tu semper in honore vis esse, nec fers vituperium Christi.
83.5.5 Non audis Paulum dicentem: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi?
83.5.6 Cum ergo te quispiam traduxerit, recordare Domini tui, quem ridentes adorabant, verbis et rebus dehonestabant, magnamque exhibebant ironiam;
83.5.7 ille vero non modo vicem non reddebat, sed contraria, mansuetudinem, clementiam exhibebat.
83.5.8 Hunc et nos imitemur, sic enim poterimus omni ignominia liberari. Non enim qui convitiatur, sed qui dejecto est animo et dolet, injuriis dat locum ut illae mordeant et pungant.
83.5.9 Si enim non aegre ferres, non injuriam acciperes. Non enim ab inferentibus, sed a patientibus haec mala gravia fiunt.
83.5.10 Quid doles,1862: doles? si injuste tibi injuriam intulit?1862: intulit, Non indignari, sed illum miserari oporteret. Si jure, multo magis quiescendum.
83.5.11 Quemadmodum enim si quis te pauperem divitem appellaret, nihil ad te laudes illae, sed id potius risum putares; ita si is qui convitiatur falsa dixerit, nihil id ad te.
83.5.12 Quod si te conscientia reprehendat, ne te verba conturbent, sed re ipsa vitam corrigas. Et haec circa veras contumelias loquor.
83.5.13 Nam si paupertatem aut ignobilitatem exprobraverit; haec irrideas. Hoc quippe non audientis opprobrium est; sed dicentis, qui philosophari nesciat.
83.5.14 At, inquies, quando haec coram multis rei veritatem ignorantibus dicuntur, intolerabile ulcus efficitur.
83.5.15 Imo tunc maxime tolerabile est, cum theatrum adest testium laudantium te atque probantium, illum autem improbantium et deridentium.
83.5.16 Neque enim is qui se ulciscitur; sed is qui nihil dicit, mirabilis est apud eos qui mente valent. Si vero nullus ex praesentibus mente valeat; ideo maxime illos rideas, et coram caelesti theatro gaudeas.
83.5.17 Illic enim te omnes laudabunt, tibi plaudent, te probabunt. Unus autem Angelus est toto orbi aequiparandus. Ecquid de Angelis loquor, quando ipse Dominus te laudaturus est?
83.5.18 Hisce nos cogitationibus exerceamus. Neque enim damnum est ei qui contumelia afficitur, si taceat, secus si se ulciscatur.
83.5.19 Nam si damnum esset dicteria silentio excipere, non dixisset Christus: Si quis te percusserit in dexteram maxillam, praebe illi et alteram.
83.5.20 Si ergo falsa dixerit, ideo illius misereamur, quia sibi convitiantium supplicium attrahit, nec Scripturas legere dignus est.
83.5.21 Peccatori namque dixit Deus, quare tu enarras testamentum meum1862: justitias meas per os tuum? Et1862: om. sedens contra fratrem tuum loquebaris?1862: loquebaris.
83.5.22 Sin vera dixerit; sic etiam commiseratione dignus est. Nam et Pharisaeus vera dicebat.
83.5.23 Sed is audientem certe nihil laesit, imo juvit illum; se vero mille privavit bonis, et ex tali accusatione naufragium passus est. Itaque ille utrinque mulctatur, non tu.
83.5.24 Tu certe si vigilaveris, dupliciter lucraris, et quod silentio Deum tibi propitium reddas, et quod moderatior sis, quodque ex dictis occasionem captes ad emendanda gesta tua, quod etiam humanam gloriam despicias.
83.5.25 Etenim hinc nobis dolor exoritur, quod multi hominum famae inhient. Sic si philosophari voluerimus, probe intelligemus res humanas nihil esse.
83.5.26 Discamus igitur, et vitia nostra reputantes, paulatim ea corrigamus; hoc mense istud, sequenti aliud, tertio similiter aliud nobis corrigendum definiamus.
83.5.27 Ita ceu gradibus ascendentes, ad caelum per scalam Jacobi perveniamus.
83.5.28 Etenim scala in visione illa mihi illum per virtutem ascensum subindicare videtur, per quem a terra ad caelum ascendere possumus, non gradibus sub sensum cadentibus, sed morum emendatione et augmento.
83.5.29 Hanc ergo peregrinationem, hunc ascensum aggrediamur; ut caelos consequuti, omnibus illic fruamur bonis, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria in saecula saeculorum, amen.