PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

83.4.2 Videns enim eum ligatum et a tot ductum non estimauit redargutionem habere inaltercabilem accusationis, sed interrogat inconueniens dicens esse iudicium quidem eos rapuisse, supplicium uero sine iudicio concedere illi.
CLOSE
Griffolini

83.4.2 Cum enim et ligatum et tanta caterua ad se adductum uideret, non tamen manifestum1470/1486/1530: manifeste putauit accusationis inditium, sed interrogat, absurdum ratus iuditium eos presumere, supplicium sibi permitti.
CLOSE
Griffolini-Montanus

83.4.2 Cum enim et ligatum, et tanta caterua ad se adductum videret, non tamen manifestae putauit accusationis indicium, sed interrogat, absurdum ratus, iudicium eos praesumere, supplicium sibi permitti.
CLOSE
Montfaucon

83.4.2 Videns enim illum vinctum, et ab illis adductum, non existimavit indubitatam esse accusandi causam; sed interrogat, absurdum esse dicens quod illi praemisso judicio, supplicium ab se sine judicio sumendum postularent.