PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

83.2.26 Propter quid autem ipse eum non introduxit? Christo adherebat et sequebatur eum. Propterea mulieri iussit eum introducere. Quid igitur mulier? Nonne et tu ex discipulis es hominis huius? Hic autem ait: Non sum.
CLOSE
Griffolini

83.2.26 Cur autem ipse eum1486/1530: om. non introduxit? Christum spectabat, et sequebatur, ideo iussit mulieri, ut eum introduceret. Quid mulier? Nunquid et tu ex discipulis es hominis huius? Dicit ille: Non sum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

83.2.26 Cur autem ipse non introduxit? Christum spectabat, et sequebatur, ideo iussit mulieri, vt eum introduceret. Quid mulier? Nunquid et tu ex discipulis es hominis huius? Dicit ille: Non sum.
CLOSE
Montfaucon

83.2.26 Cur non illum ipse introduxit? Christo haerebat, et sequebatur eum; ideoque mulieri mandavit ut introduceret eum. Quid ergo mulier? Numquid et tu ex discipulis es hominis hujus? Dicit ille, Non sum.