PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

83.3.29 Aut igitur Pascha festum omne dicit, aut quoniam tunc faciebant Pascha. Ipse uero ante unam diem id tradidit, seruans suam occisionem Parasceue, id est sexte ferie quando et uetus Pascha.
CLOSE
Griffolini

83.3.29 Siue ergo Pascha totam1470: totam pascha; 1486/1530: totum pascha1470: totam pascha; 1486/1530: totum pascha appellat solemnitatem, siue quod tunc faciebant, Christus autem pridie, caedem suam in Parasceue reseruans, quando antiquitus celebratum erat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

83.3.29 Siue ergo Pascha totam appellat solennitatem, siue quod tunc faciebant, Christus autem pridie caedem suam in parasceue reseruans, quando antiquitus celebratum erat,
CLOSE
Montfaucon

83.3.29 Vel Pascha vocat totam solennitatem; vel ipsi tum Pascha faciebant; Christus vero pridie fecerat, caedem suam in parasceven reservans, quo die olim Pascha celebrabatur.