83.5.16 Non enim qui ulciscitur, sed qui dicit nichil, hic mirabilis est apud eos qui intellectum habent. Si uero nullus fuerit intellectum habens presentium, ac maxime eum deridere et uoluptare in spectaculo celi.
83.5.16 Non enim qui ulciscitur, sed qui nihil respondet admirationi est apud sapientes. Quod si praesentes stulti sunt, propterea maxime eos rideas, et theatro caelesti congratulare.
83.5.16 Non enim qui vlciscitur, sed qui nihil respondet admirationi est apud sapientes. Quod si praesentes stulti sunt, propterea maxime eos rideas, et theatro coelesti congratulare:
83.5.16 Neque enim is qui se ulciscitur; sed is qui nihil dicit, mirabilis est apud eos qui mente valent. Si vero nullus ex praesentibus mente valeat; ideo maxime illos rideas, et coram caelesti theatro gaudeas.