PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

83.5.29 Accipiamus igitur peregrinationem hanc et ascensionem ut fruentes celestibus et hiis que illic omnibus fruamur bonis, gracia et misericordia domini nostri Ihesus Christi cui gloria in secula seculorum, amen.
CLOSE
Griffolini

83.5.29 Hoc ergo iter: hunc ascensum aggrediamur: ut et celum et celi bona consequamur: gratia et benignitate Ihesu christi cui gloria in secula seculorum.
CLOSE

Griffolini-Commelin translation forthcoming.
CLOSE
Montfaucon

83.5.29 Hanc ergo peregrinationem, hunc ascensum aggrediamur; ut caelos consequuti, omnibus illic fruamur bonis, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria in saecula saeculorum, amen.