PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

83.2.24 Non enim ut magnum quid de seipso ponit quoniam notus erat pontifici, sed quia dixit quoniam intrauit cum Ihesu solus ut non estimes esse excelse mentis rem, ponit et causam.
CLOSE
Griffolini

83.2.24 Neque enim tanquam rem magnam ait, se notum pontifici, sed cum solum se cum Iesu uenisse dixisset, ne putares animi magnitudine factum, causam affert.
CLOSE
Griffolini-Montanus

83.2.24 Neque enim tanquam rem magnam ait se notum pontifici, sed cum solum se cum Iesu ingressum esse dixisset, ne putares animi magnitudine factum, causam affert.
CLOSE
Montfaucon

83.2.24 Neque enim ut rem magnam de se dicit, quod notus esset Pontifici; sed quia dixit solum se cum Jesu intravisse, ne putares magni rem esse animi, causam addit.