PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

83.3.20 Quid autem utique umquam euangeliste concorditer de ea re scripserunt? Non discipulum accusantes, sed nos erudire uolentes, quantum malum est non Deo omne concedere, sed in seipso confidere.
CLOSE
Griffolini

83.3.20 Sed cur euangelistae omnes in hoc concordarunt? Non ut discipulum accusarent, sed erudirent, quantum mali sit, non omnia deo committere, sed sibi ipsi confidere.
CLOSE
Griffolini-Montanus

83.3.20 Sed cur euangelistae omnes in hoc describendo concordarunt? Non vt discipulum accusarent, sed vt nos erudirent quantum mali sit non omnia deo committere, sed sibi ipsi confidere.
CLOSE
Montfaucon

83.3.20 Cur autem Evangelistae in hac re scribenda concordes sunt? Non ut discipulum accusent, sed ut nos doceant quantum malum sit; non totum Deo committere, sed sibi confidere.