PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

84.1.8 Deinde quia dixit: Quid fecisti? de hoc quidem nichil respondit. De eo uero quod maxime Pilatus audire desiderabat de regno eius, de hoc respondet, ita dicens: Regnum meum non est de mundo hoc.
CLOSE
Griffolini

84.1.8 Roganti autem quid fecisti,1530: fecisti? nihil ad hoc respondit Iesus, sed ad id quod ualde cupiebat Pilatus, hoc est, de regno suo inquiens: Regnum meum non est de hoc mundo,
CLOSE
Griffolini-Montanus

84.1.8 Roganti autem, Quid fecisti? nihil ad hoc respondit Iesus, sed ad id quod valde cupiebat Pilatus, hoc est de regno suo respondet, inquiens, Regnum meum non est de hoc mundo:
CLOSE
Montfaucon

84.1.8 Deinde cum dixit, Quid fecisti? hac quidem de re nihil respondit; sed de qua re magis Pilatus audire cupiebat, nempe de regno ipsius, de illa respondit his verbis: Regnum meum non est de hoc mundo;