Homilia LXXXIV (lxxxiii)

84.1.1 Ego in hoc natus sum, et ad hoc ueni in mundum, ut testimonium perhibeam ueritati. Omnis qui est ex ueritate, audit uocem meam.

84.1.2 Mirabilis res est patientia, quae tanquam in tranquillo portu animum constituit, eumque et ab aduersis uentis et fluctibus tempestatum liberum reddit.

84.1.3 Hanc nos Christus cum semper, tum maxime nunc1470/1486/1530: om. docuit, cum iudicatus est, ductus huc, illuc distractus.

84.1.4 Etenim apud Annam, per quam mansuete respondit, et cedenti seruo ea dixit, quae omnem fastum tollere potuissent.

84.1.5 Et inde ad Caipham, demum ad Pilatum ductus, tota nocte in his consumpta, in omnibus miram pretulit mansuetudinem, et dicentibus maleficum esse, neque in quo eumF: neque eum in quo; 1470/1486/1530: neque quo eumF: neque eum in quo; 1470/1486/1530: neque quo eum arguerent habentibus, tacuit tamen.

84.1.6 Cum de regno interrogatus est, tunc locutus est ad Pilatum erudiens eum, et ad altiora erigens. Quid autem Pilatus illis praesentibus Iesum non interrogat, sed pretorium ingreditur?

84.1.7 Magnam quandam de eo habebat opinionem, et sine alicuius tumultu omnia ab eo intelligere uolebat.

84.1.8 Roganti autem quid fecisti,1530: fecisti? nihil ad hoc respondit Iesus, sed ad id quod ualde cupiebat Pilatus, hoc est, de regno suo inquiens: Regnum meum non est de hoc mundo,

84.1.9 quasi dicat: Rex sum, non tamen qualem arbitraris, sed longe prestantior. Hinc ostendit nihil mali fecisse,

84.1.10 ut etiam cum prosequitur: In hoc natus sum, et ad hoc ueni in mundum, ut testimonium perhibeam ueritati.

84.1.11 Inde cum inquit: Omnis qui est ex ueritate, audit uocem meam, allicit eum ut aures his adhibeat. Si quis enim uerus est, inquit, et amat ueritatem, sane me audiet.

84.1.12 Hoc pacto eum paucis uerbis allicit, ut petat: Quid est ueritas?B/1470/1486: ueritas. Sed primum rei ipsi instat.

84.1.13 Rogauit autem quoniam tempus id postulabat. Nunc1530: tunc eum e Iudaeorum manibus eripere cogitabat.

84.1.14 Ideo exiuit, aitque: Ego nullam in eoF/1470: eum inuenio causam, et consydera quam prudenter. Non dixit: Si errauit, et dignus est morte, solemnitati eum condonate,

84.1.15 Sed primum omnino excusat, inde ex abundantia rogat, si nolint aliter innocentem dimittere, saltem ut nocentem tempori condonent. Ideo subdidit: Est autem consuetudo uobis, ut unum dimittamB: dimmitam uobis in Pascha.

84.1.16 Inde uerecunde: Vultis ergo1486: igitur, inquit, dimittam uobisF: om. regem Iudaeorum? Clamabant omnes dicentes: Non hunc sed Barabam.

84.1.17 O mentem scelestam! Similes sui petunt, scelestum dimitti, insontem puniri iubent. HicB: Hinc etiam eis antiquitus mos eratB/1470/1486/1530: fuerat.

84.1.18 Tu autem in omnibus consydera domini benignitatem. Tunc flagellauit eum Pilatus, fortasse ut ita sedato Iudaeorum furore, inde eum dimitteret.

84.1.19 Cum enim prius eum liberare uoluisset, in hoc eis satisfacere arbitratus est, si uerberari1530: uerberaret, et quae tunc facta sunt in eum, fieri permitteret, ut purpurea ueste circumdaretur, et corona spinea eius capiti imponeretur.

84.1.20 Ideo ita coronatum ad Iudaeos eduxit, ut ea ignominia eorum iram et furorem aliquantulum sedaret.

84.1.21 Et quomodo milites haecB: hoc faciebant?1470/1486/1530: faciebant. Siquidem non preceperat Pilatus?B: pilatus ad Iudaeorum gratiam. Neque enim noctu a Pilato iussi cum Iuda profecti sunt, sed pecunia1470: pecuniam a Iudaeis allecti omnia audebant.

84.1.22 At Iesus in his omnibus tacebat.

84.1.23 Tu autem non solum haec uerba audias, sed in animo perpetuo serues uelim, et cum orbis terrarum, et angelorum regem a militibus irrisum, et uerbis et re ignominia affectum, et omnia aequo animo tolerantem uideris, eum re ipsa imitare.

84.1.24 Cum enim dixisset Pilatus: Regem Iudaeorum, ad deridendum ut regem induerunt. Hoc pacto eduxit eum Pilatus inquiens: Nullam in eo causam inuenioB: inuenio in eo causam.

84.1.25 Exiuit Iesus spinis coronatus, non tamen Iudeorum ira sedata est, sed clamabant: Crucifige, crucifige eum. Videns Pilatus omnia frustra tentari, Accipite, inquit, eum uos et crucifigite.

84.1.26 Quibus uerbis constat ad cohibendum eorum1530: eorum cohibendum furorem illa fieri permisisse. Ego, inquit, nullam in eo causam inuenio.

84.2.1 Animaduerte quot modis iudex Iesum excusat, sed nihil canes illos mouebat.

84.2.2 Illud enim uerbum: Accipite et crucifigite, indignantis est et monentisB/1470/1486: mouentis, ut ipsi rem non permissam patrarent. Ipsi duxerant eum, ut presidis iudicio damnaretur.

84.2.3 Contra autem contigit, ut potius sententia eius absolueretur1470/1486: absolueret. Quod ueriti: Nos legem habemus, inquiuntB: inquit, et secundum legem1530: legem nostram debet mori, quia filium dei se fecit.

84.2.4 Quomodo ergo dicente preside: Accipite eum, et secundum legem uestram iudicate eum. Dixerunt sibi non licere quenquam interficere, nunc legem afferunt, quod mori debeat?

84.2.5 Et consydera accusationem: Filium dei se facit1530: fecit. Hoc crimini dandum est.1530: est? Dic, quaeso,B: queso?; 1470/1486/1530: queso quid mirum:B: queso?; 1470/1486/1530: queso quid mirum: ut quiB: que dei opera facit, si se dei filiumB: filium dei nuncupet? Quid Christus?

84.2.6 Nihil respondet, implens propheticum illud quod non aperit1530: aperuit os suum. In humilitate sua iudicium eius elatum1530: ablatum est.

84.2.7 Tum Pilatus, cum audiret quod se dei filium faceret, ne id uerum esset, et contra legem facere putaretur, formidauit.

84.2.8 Iudaei, cum id et1470/1486/1530: om. re et uerbis intelligerent, non sunt perterriti, sed interimunt quem adorare debuissent.

84.2.9 Ideo Pilatus trepidus, aliis omissis, an esset Christus interrogat, cui Iesus non respondit.

84.2.10 Nam cum audisset: In hoc natus sum et ad hoc ueni, et: Regnum meum non est de hoc mundo, et propterea eum absoluere debuisset, obtemperauit tamen furori Iudaeorum,

84.2.11 qui cum nihil amplius quod criminareturF/1470/1486/1530: criminarentur haberet1470/1486/1530: haberent, ad publicum crimen confugiunt dicentes: Omnis qui se regem facit, contradicit Caesari.

84.2.12 Inquirendum eratB/1470/1486/1530: om. igitur diligenter, an tyrannidem affectaret, et regno Caesarem depellere tentaret,

84.2.13 sed non inuestigat diligenter, ideo nihil ei respondet, cum sciret frustra omnia.

84.2.14 Praeterea rebus testimonium perhibentibus, noluit uerbis conuincere, neque excusationem adducere, ostendens sponte ad hoc uenisse.1486: uenisse?

84.2.15 Cum taceret, inquit Pilatus: Nescis quia potestatem habeo crucifigere te?B: te. Vides quomodo se ipsum precondemnauit?B: precondemnauit.; 1470/1486/1530: condempnauit?B: precondemnauit.; 1470/1486/1530: condempnauit? Si in tua potestate est, quare insontem non dimittis?

84.2.16 Cum ergo contra se sententiam tulisset, inquit Iesus: Qui tradidit me tibi, maius peccatum habet, indicans ipsum quoque reum esse criminis.

84.2.17 Et ut tumorem eius deprimeret: Non haberes potestatem, nisi tibi datum esset desuper. Ex quo significat non simpliciter, et ut res plurimum solent, sed mistice euenisse.

84.2.18 Sed ne ea particula: Nisi tibi datum essetB/1470/1486/1530: esset tibi datum desuper, nullo ipsi crimini ascribendum duceres, ideo inquit: Maius peccatum habet, qui tradidit me tibi.

84.2.19 Atqui si datum erat, neque hic, neque illi rei erantF: essent criminis,1470/1486: criminis? frustra haec dicis. Hoc uerbumB: uerbo: Datum, in hoc loco permissiuum est, quasi diceret: Permisit haec fieri, non tamen propterea uos non accusandi.

84.2.20 Perterruit eum uerbis, et manifestam attulit excusationem. Et exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Iudaei autem clamabant: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris.

84.2.21 Cum enim a lege suaB/1470/1486/1530: sua lege crimina non proficerent, maligne externam1470/1486/1530: externum adducunt dicentes: Omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari.

84.2.23 Nonne solus semper cum duodecim discipulis ambulabat, et uilibus utebatur cibis, uestibus, domo? Sed o impudentiam! O intempestiuam formidinem!

84.2.24 Pilatus enim iam periclitari arbitratus, si id negligeret, egreditur, ut rem inquirat. Hoc enim significat, cum sedisse dicit,

84.2.25 et nulla habita quaestione tradiditB/1470/1486: tradit eum, se eisB: is persuadere existimans. Quod apparet, cum inquit: Ecce rex uester.

84.2.26 Et cum illi dixissent: Crucifige eum, iterum ait: Regem uestrum crucifigam?1470/1486: crucifigam. Responderunt pontifices: Non habemus regem nisi Caesarem. Sponte se reos professi sunt.

84.2.27 Ideo eos1530: et deus tradidit, quando ipsi primi prouidentia et protectione ipsius se subtraxerunt,B: subtraxerunt? et cum uno ore regnum abnegassent, permisit suis ipsorum sententiis eos decidere.

84.2.28 Atqui ea uerba omnem iram sedare iam debuissent. Sed timuerunt, ne dimissus iterum plebem alliceret, quod ne eueniret, omnia conabantur.

84.2.29 Graue enim quiddam est ambitio, graue, inquam, et quae animam perdere ualeat, cuius gratia nunquam eumF/1486/1530: om. audiebant.

84.2.30 Pilatus quidemB: quidam solo uerbo uoluit eum dimittere. Hi perstant dicentes: Crucifige. Et cur tantopere hanc eius mortem affectabant?

84.2.31 quia ignominiosa erat. Veriti ergo ne postmodum eiusB/1470/1486/1530: eius postmodum memoria seruaretur, hanc mortem elegerunt, nescii quod cum impeditur, magis apparet ueritas.

84.2.32 Nam quod hoc formidarent, audi quid dicant: Nos audiuimus quia seductor ille dixit: Post tres dies resurgam.

84.2.33 Iccirco omnibus modis annitebantur, ut posteris esset abominabilis. Et identidem clamabant: Crucifige. Erat turba incomposita et a principibus corrupta.

84.3.1 Nos autem non modo haec legamus, sed animo recondamus, hoc est, coronam spineam, uestimentum, arundinem, alapas, sputa, irrisiones,

84.3.2 quae frequenter mente repetita satis omnem iram sedare poterunt, et si ludibrio erimus, si quid iniuste patiemur, frequenter dicamus: Non est seruus maior domino suo.

84.3.3 Et allatrantium Iudaeorum uerba nobis subeant, cum dixerunt: Demonium habes, et: Samaritanus es, et: In Beelzebub, principe daemoniorum, eiicit1530: eiicis daemonia.

84.3.4 Et ideo haec omnia pertulit, ut eius uestigia imitemur, et maledicta perferamus,

84.3.5 quae ipse grauissima non solum pertulit, sed omnia fecit, ut ipsos illatores saluos faceret, et ad eorum salutem apostolos misit.

84.3.6 Audis eos dicentes: Scimus, ignoranter fecistis, ut ad penitentiam adducerent.

84.3.7 Haec nos imitemur. Nihil enim adeo deum placat, ut inimicorum dilectio et cura eis benefaciendi.

84.3.8 Cum quis te persequiturB: prosequitur, non ipsum, sed daemonem instigantem consydera, et aduersus illum iram seda, et miserere quod ita a diabolo irritetur,

84.3.9 a quo si1470/1486/1530: sibi mendacium oritur, multo magis et iniusta ira. Non sunt Christianorum maledicta.

84.3.10 Nam qui flere iubetur, et qui audit: Ve uobis qui ridetisF: irridetis, inde maledicit, insectatur, furit, non ipse contra maledictis, sed lachrymis prosequendus est.

84.3.11 Nam et Christus Iudae misertus est, qui nobis re ipsa in omnibus imitandus est, quod nisi fecerimus, frustra nati sumus, uel ad malum potius.

84.3.12 Neque enim fides sufficiens est ad regnum consequendum, sed magis perperam uiuentes condemnabit.

84.3.13 Qui enim nouit uoluntatem domini sui, et non facit, multum uapulabit. Et iterum: Si non uenissem, inquit, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent.

84.3.14 Quam ergo habebimus excusationem, cum penetralia ingredi dignati recusauerimus?1470/1486/1530: recusauerimus. et communicantes mysteria gentilibus eorum ignaris peiores inueniamur?

84.3.15 Si illi ob1486: om. inanem gloriam tantam prae se tulerunt sapientiam, longe magis nos decet, ut deo placeamus, uirtutibus inuigilare.

84.3.16 Illi non nunquam suam contempserunt animam, et filios daemonum insania bellis deuouerunt.

84.3.17 Nos neque pecuniam propter Christum contemnimus, non iram ponimus, sed inflamur, et febricitantium more incendimur.

84.3.18 Et quemadmodum illi morbo uexati, ita et nos affectu distractiB: districti iram, auaritiam, reliquas cupiditates sistere nunquam possumus.

84.3.19 Ideo erubesco simul atque obstupesco, cum multos gentilium pecuniarum contemptores, nos omnes1486/1530: om. insanientes1470: insaniantes uideam.

84.3.20 Quod si qui etiam nostrorum eas contemnunt, aliis affectibus, furore uidelicet et inuidia consumuntur. Difficile sane est ueram sapientiam inuenire.

84.3.21 Qua nam gratia?B: gratia. Remedia scripturarum negligimus, neque cum contritione, fletu et plantu eis attendimus, sed simpliciter et inconsiderate, si quando ad legendum adducimur.

84.3.22 Propterea cum graue saecularium rerum onus iucumbit, omnia inundat, et si quid profecimus, aufert.

84.3.23 Neque enim si quis uulnus accoeperit, et medicinam imposuerit, nonB: neque diligenter alligabit, sed decidere permittet,

84.3.24 neque aquam, puluerem, et alia uulneri contraria non cauebit, ne grauius malum sequatur, non medicinae, sed propriae desidiae culpa.

84.3.25 Hoc nobis accidere solet, cum diuinis sermonibus parumB: parum sed saecularibus semper attendimus.

84.3.26 Ita semen omne suffocatur, fructus nullus prouenit. Quod ne accidat, in caelum paululum suspiciamusB: suspiciamus et, mortuorum monumenta et tumulos consideremus,

84.3.27 et nos eundem exitum manere eandem migrandiB: et eorum magistrandi necessitatem, non nunquam ante uesperam1470/1486/1530: uesperum imminere in mentem1470/1486: mente ueniat. Preparemur ergo huic profectioni. Multo nobis uiatico opus est.

84.3.28 Nam et multus labor, multus aestus, magna solitudo peragranda est. Nullum est diuersorium, neque forum ubi nobis necessaria comparareF: comparere possimus, nisi hinc omnia nobiscum auferamus.

84.3.29 Audi quid dicant uirgines: Ite ad uendentes, et euntes non inuenerunt. Audi Abraam: Chaos est inter nos et uos.

84.3.30 Audi Hiezecielem de die illo: Noe, Iob, et Daniel1470/1486: Noe, Iob et Dauid; 1530: Noe, Daniel, et Iob1470/1486: Noe, Iob et Dauid; 1530: Noe, Daniel, et Iob filios suos non liberabunt. Sed haec utinam nos non audiamus uerba, sed accipientes hinc quae ad aeternam uitamF: ad aeternam uitam quae nobis sufficiant uiatica,


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY