PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

84.3.26 Ita enim semen suffocatur uniuersum, et omnia infructuosa fiunt. Vt igitur hoc non fiat parum respiciamus. Intuemur in celum et suspiciamus ad monumenta et sepulchra eorum qui abierunt.
CLOSE
Griffolini

84.3.26 Ita semen omne suffocatur, fructus nullus prouenit. Quod ne accidat, in caelum paululum suspiciamusB: suspiciamus et, mortuorum monumenta et tumulos consideremus,
CLOSE
Griffolini-Montanus

84.3.26 ita semen omne suffocatur, fructus nullus prouenit. Quod ne accidat, in coelum paululum suspiciamus, mortuorum monumenta et tumulos consideremus,
CLOSE
Montfaucon

84.3.26 Ita namque semen suffocatur, et omnia fructu carent. Ne ergo id eveniat, tantillum inspiciamus. Intueamur caelum, et oculos inde flectamus in sepulcra et mortuorum tumulos.