Commentarius

[Homilia LXXXIV]

84.1.1 Ego in hoc natus sum; et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.

84.1.2 Mirabilis res est patientia, quae animam a fluctibus spiritibusque malignis liberatam, quasi in tranquillo portu constituit.

84.1.3 Hanc nos ubique Christus docuit; nunc vero maxime cum ad judicium trahitur et circumagitur.

84.1.4 Etenim ad Annam adductus, cum mansuetudine magna respondit, et caedenti servo ea respondit, quae fastum omnem coercere possent.

84.1.5 Hinc ad Caipham, deinde ad Pilatum ductus, totaque consumta nocte, in his ubique magnam prae se tulit mansuetudinem: cum dicerent ipsum facinorosum esse, quod probare non poterant, silens tamen ille stetit.

84.1.6 Cum autem de regno interrogatus est, tunc loquutus est Pilato, erudiens eum et ad sublimiora ducens. Sed cur Pilatus ipsis praesentibus non rem examinat, sed in praetorium ingreditur?

84.1.7 Magnam de illo habebat opinionem, et extra Judaeorum tumultum, omnia volebat accurate discere.

84.1.8 Deinde cum dixit, Quid fecisti? hac quidem de re nihil respondit; sed de qua re magis Pilatus audire cupiebat, nempe de regno ipsius, de illa respondit his verbis: Regnum meum non est de hoc mundo;

84.1.9 id est, Rex quidem sum, sed non qualis tu suspicaris, verum longe splendidior. Hinc et ex sequentibus declarat se nihil mali fecisse.

84.1.10 Nam qui dicit, In hoc natus sum, et ad hoc veni, ut testimonium perhibeam veritati, se nihil mali fecisse declarat.

84.1.11 Deinde cum dicit, Omnis qui est ex veritate audit vocem meam, allicit eum, et suadet ut dicta illa audiat. Si quis, inquit, verax est et haec desiderat, me plane audiet.

84.1.12 Hoc pacto illum paucis verbis allicit, ita ut dicat, Quid est veritas? sed interim urgenti rei instat.

84.1.13 Vidit enim talem interrogationem tempore egere: volebat autem illum ex Judaeorum furore eripere.

84.1.14 Ideo exivit; et quid ait? Ego nullam in eo invenio causam: et animadverte quam prudenter. Non dixit enim, Quoniam peccavit, et dignus est morte, solennitati illum concedite.

84.1.15 Sed prius illum ab omni crimine liberat, tunc ex abundanti rogat; si nolint ut innocentem dimittere, saltem ut noxium solennitati tribuant: quare adjecit, Est autem consuetudo vobis, ut unum dimittam in Pascha;

84.1.16 deinde supplicantis more, Vultis ergo dimittam vobis Regem Judaeorum? Clamaverunt omnes, Non hunc, sed Barabam.

84.1.17 O exsecrandam mentem! moribus sibi similes et noxios dimittunt, innoxium vero plecti jubent; hic enim jam olim mos illorum erat.

84.1.18 Tu autem in omnibus considera Domini benignitatem. Flagellavit eum Pilatus, forte ut sedato Judaeorum furore illum erueret.

84.1.19 Quia enim per priora non potuerat illum eruere, ut malum his sisteret, flagellavit, et caetera permisit, ut chlamydem et coronam ipsi imponerent, quo illorum frangeret iram.

84.1.20 Ideo coronatum ad eos adduxit, ut illam videntes ipsi illatam contumeliam, furorem compescerent et virus totum evomerent.

84.1.21 Et quomodo milites haec fecissent1862: faciebant, nisi mandante praetore? in Judaeorum gratiam. Siquidem initio non ab illo jussi noctu profecti sunt, sed in gratiam Judaeorum et pecuniae causa omnia audebant.

84.1.22 Attamen cum tot tantaque fierent, stabat ille silens, ut etiam fecit cum examinaretur, nihilque respondit.

84.1.23 Tu vero non solum haec audias, sed etiam in mente semper retineas, cum orbis et Angelorum Regem vides a militibus irrisum, et verbis et rebus, omniaque cum silentio ferentem, illum reipsa imitare.

84.1.24 Cum enim dixisset Pilatus, Regem Judaeorum, habitum illi vestemque deridendam circumponunt. Deinde educens illum dixit: Nullam causam invenio adversus eum.

84.1.25 Exiit ergo habens coronam, neque ita sedata est ira; sed clamabant, Crucifige, crucifige eum. Videns ergo Pilatus omnia frustra tentari, dicit, Accipite eum vos, et crucifigite.

84.1.26 Unde palam est eum priora illorum furori concessisse. Ego nullam, inquit, causam invenio adversus eum.

84.2.1 Animadverte quot modis Judex illum purget, et quam frequenter crimina propulset; sed canes illos nihil advertere potuit.

84.2.2 Nam illud, accipite et crucifigite, fastidientis est, et ad rem illicitam impellentis. Ipsi itaque duxerunt illum, ut post praetoris judicium hoc fieret.

84.2.3 Contra autem accidit, ut sententia judicis magis absolveretur. Deinde ignominia affecti dixerunt: Nos legem habemus, et secundum legem nostram debet mori, quia Filium Dei se fecit.

84.2.4 Cur ergo cum judex dixit vobis, Accipite illum, et secundum legem vestram judicate, dixistis, Non licet nobis interficere quemquam, hic vero ad legem confugitis?

84.2.5 Et considera accusationem, Filium Dei se fecit. An hoc criminandum, dic mihi, quod is qui Filii Dei opera facit, se Filium Dei dicat? Quid ergo Christus?

84.2.6 Illis haec mutuo loquentibus tacebat, illud implens propheticum dictum, Non aperiet os suum in humilitate sua1862: sua de judicio sublatus est.

84.2.7 Deinde Pilatus timet, cum ab illis audisset quod Filium Dei se fecerit, formidans ne id quod dicebatur verum esset, et ipse videretur inique agere.

84.2.8 Illi vero cum hoc et ex verbis et ex operibus didicissent, non exhorrescunt, sed illis eum de causis occidunt, quibus adorare debuerant.

84.2.9 Ideo non ultra illum interrogat, Quid fecisti? sed timore permotus a sublimioribus interrogationem parat dicens: Si tu es Christus? Sed nihil respondit.

84.2.10 Nam qui audierat, In hoc natus sum, et ad hoc veni, et, Regnum meum non est hinc, cum debuisset obsistere, ipsumque eruere; id non fecerat, sed Judaicum impetum sequutus fuerat.

84.2.11 Deinceps illi undidique confutati, ad publicum crimen confugiunt, et dicunt: Qui se Regem facit, contradicit Caesari.

84.2.12 Oportebat ergo hoc diligenter explorare, an tyrannidem affectaret, et Caesarem e regno depellere tentaret.

84.2.13 Sed illud non examinat; ideo ipse non respondit, cum sciret ipsum frustra interrogare.

84.2.14 Alioquin rebus ipsis testificantibus, nolebat verbo vincere, et defensionem parare, ostendens se sponte ad hoc venisse.

84.2.15 Cum sileret ergo, ait Pilatus: Nescis quia potestatem habeo crucifigere te? Viden’ quomodo seipsum damnare praeoccupet? Nam si in te totum situm est, cur cum nullam causam invenias, non liberum dimittis?

84.2.16 Cum ergo sententiam adversum se protulisset, tunc dicit, Qui me tradidit tibi, majus peccatum habet, ostendens ipsum quoque peccato obnoxium esse:

84.2.17 deinde illius fastum arrogantiamque deprimens ait: Non haberes potestatem, nisi tibi datum esset: declarans non temere, neque secundum communem usum; sed mystice id completum fuisse.

84.2.18 Ne vero audiens, nisi tibi datum esset, se omni crimine liberum putaret, dicit, qui me tradidit tibi, majus peccatum habet.

84.2.19 Atqui si datum erat, neque hic neque illi obnoxii erant?1862: erant. Frustra sic loqueris: hic enim datum pro concessum dicitur; ac si diceret, haec fieri permissit. Nec ideo tamen culpa liberi vos estis.

84.2.20 Verbis illum perterruit, claramque praebuit sui purgationem: quapropter ille ipsum absolvere quaerebat. Illi vero rursum clamabant: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris.

84.2.21 Quia enim ex lege crimina proferentes, nihil perfecerant, vafre ad externas vertuntur leges, dicentes: Omnis qui se regem facit, contradicit Caesari.

84.2.22 Et ubinam hic tyrannus apparuit? Unde id comprobare poteritis? ex purpura? ex diademate? ex habitu? ex militibus?

84.2.23 Annon solus semper cum duodecim discipulis ibat, omnibus vilioribus utebatur, cibo, veste, habitaculo? Sed o impudentiam et intempestivam formidinem!

84.2.24 Pilatus enim cum periculum formidaret, si haec negligeret, exit quidem quasi rem examinaturus; id enim sibi vult, cum sedisse dicit.

84.2.25 Sed nullo facto examine, tradidit eum, putans se illos inflexurum esse. Quod enim illo esset animo ex dictis audi: Ecce Rex vester.

84.2.26 Cum dixissent illi, Crucifige, rursum addidit, Regem vestrum crucifigam? Illi vero clamabant, Non habemus Regem nisi Caesarem. Sponte se ultioni subjecerunt.

84.2.27 Ideo Deus illos tradidit, quando se ipsi priores ex ejus providentia et protectione subtraxerant: et cum uno consensu regnum ejus abnegassent, permisit eos suis calculis subruere.

84.2.28 Atqui quae dicta fuerant totam illorum iram sedare debuissent. Sed timuerunt ne dimissus denuo populum congregaret, quod ne eveniret omnia movebant.

84.2.29 Grave enim quidpiam est ambitio, grave, et quod animam perdere possit. Ideo nunquam illum audierunt.

84.2.30 At Pilatus verbis tantum vult illum dimitti. Illi1862: illi vero instant dicentes, Crucifige. Et cur tantopere illum interficere satagebant?

84.2.31 Ignominiosa mors illa erat: timentes ergo ne qua in posterum ejus memoria servaretur, hoc probrosum supplicium ipsi inferre student; nescii impedimentis veritatem extolli.

84.2.32 Nam quod hoc suspicarentur audi quid dicant: Nos audivimus, quia seductor ille dixit, Post tres dies resurgam.

84.2.33 Ideo omnia sus deque vertentes miscebant, ut hanc in posterum statuerent perniciosam opinionem. Et frequenter clamabant, Crucifige, incondita nempe turba a principibus corrupta.

84.3.1 Nos autem haec non solum legamus, sed in mente feramus, coronam spineam, vestimentum, calamum, alapas, plagas oculis inflictas, sputa, irrisiones.

84.3.2 Haec quippe in mente frequenter versata, omnem iram sedare possunt: etiamsi irrideamur, etiamsi quid injuste patiamur, frequenter dicamus: Non est servus major domino suo.

84.3.3 Et quae a Judaeis dicuntur adducamus in medium, cum rabidi dicerent, Daemonium habes; et, Samaritanus es tu; et, In Beelzebub ejicit daemonia.

84.3.4 Ideo enim haec omnia passus est, ut ejus vestigia sequamur, et dicteria feramus, quae maxime concitare solent.

84.3.5 Attamen ille non solum haec pertulit; sed etiam omnia fecit, ut eos qui haec moliti fuerant a destinato supplicio liberaret: nam Apostolos ad illorum salutem misit.

84.3.6 Audis enim dicentes illos, Scimus quia ignoranter fecistis, et sic illos ad poenitentiam attrahunt.

84.3.7 Haec et nos imitemur. Nihil enim ita Deum placat, ut inimicos diligere, et benefacere laedentibus.

84.3.8 Cum quis tibi molestiam creaverit, ne illum respicias, sed daemonem qui movet illum, et contra daemonem totam iram effunde: illum vero a diabolo motum miserare.

84.3.9 Nam si mendacium a diabolo est, sine causa irasci multo magis ab illo procedit. Cum te irridentem videbis, cogita illum a diabolo concitari; non enim Christianorum dicteria hujusmodi.

84.3.10 Nam qui jussus est lugere et audire1862: audiens illud, Vae qui ridetis, certe cum exprobrat, irridet, exardescit, non opprobriis, sed lacrymis dignus est.

84.3.11 Nam et Christus turbatus est Judam recogitans. Haec itaque omnia operibus exsequi meditemur. Nisi enim haec fecerimus, frustra et incassum in hunc mundum venimus; imo potius in malum.

84.3.12 Non enim potest fides sola in caelum introducere; sed etiam magis eos qui malam vitam exhibent condemnare potest.

84.3.13 Qui enim novit voluntatem domini sui, et non fecit, vapulabit multis; et rursum, Si non venissem1862: renissem, et loquutus fuissem eis, peccatum non haberent.

84.3.14 Quam ergo excusationem habebimus, qui intra regiam constituti, in adyta penetrare dignati, et consortes facti mysteriorum1862: mysteriorum a peccatis eximentium, Gentilibus, qui horum nullo fruuntur, deteriores sumus?

84.3.15 Si enim illi ob vanam gloriam tantam exhibuere philosophiam; multo magis nos, quia ita Deo placet, par est omnem adire virtutem.

84.3.16 At ne pecuniam quidem despicimus. Illi vero suam saepe contemserunt animam, in bellis filios devoverunt daemonum insaniae, et propter daemonas naturam ipsam spreverunt;

84.3.17 nos vero ne argentum quidem pro Christo spernimus, neque ut Deo placeamus iram deponimus; sed incendimur, et a febricitantibus nihil differimus.

84.3.18 Ut enim illi morbo laborantes, ardentes sunt; sic et nos quasi igne quopiam suffocati, cupiditatem nusquam sistere possumus, iram atque avaritiam augemus.

84.3.19 Ideo pudet me et obstupesco, dum apud Gentiles video qui pecunias despiciunt, apud nos vero omnes illa cupiditate insaniunt.

84.3.20 Nam etiamsi aliquos apud vos respiciamus, qui illas spernant, ii aliis capti vitiis sunt, ira et invidia: resque difficilis admodum est puram invenire philosophiam.

84.3.21 In causa vero est, quod non studeamus pharmaca ex Scripturis capere, neque cum compunctione illis attendamus, cum dolore et gemitibus; sed perfunctorie si quando otium suppetat.

84.3.22 Ideo quia multa rerum saecularium colluvies ingressa est, omnia inundat, et si quid lucri obvenerat, disperdit.

84.3.23 Neque enim si quis vulnere affectus, pharmacum apponat, nec accurate alliget, sed decidere permittat,

84.3.24 et aquae, pulveri, aestui, innumerisque aliis, quae possint ulcus labefactare, exponat, aliquid ille proficiet: id vero non ex remedii imbecillitate, sed ex aegri desidia evenit.

84.3.25 Hoc nobis quoque contingere solet, cum divinis oraculis tantillum quidem attendimus, saecularibus vero rebus nos perpetuo damus.

84.3.26 Ita namque semen suffocatur, et omnia fructu carent. Ne ergo id eveniat, tantillum inspiciamus. Intueamur caelum, et oculos inde flectamus in sepulcra et mortuorum tumulos.

84.3.27 Nos enim eadem mors exspectat, et ipsa migrandi necessitas saepe ante vesperam nos invadet. Apparemus ergo nos ad hanc profectionem; multis namque viaticis opus habemus.

84.3.28 Ibi enim multus calor, aestus multus, magna solitudo: non licet tunc ad pandocheum divertere; non in foro emere; omnia hinc asportanda sunt.

84.3.29 Audi quid dicant Virgines: Ite ad vendentes. At illae euntes non invenerunt. Audi quid dicat Abraham: Chaos est inter nos et vos.

84.3.30 Audi quid Ezechiel de illa die proferat: Noe, Job, et Daniel filios suos non liberabunt. Verum absit ut nos talia audiamus verba, sed acceptis hinc quae ad aeternam vitam sufficiant viaticis,

84.3.31 utinam videamus Dominum nostrum Jesum Christum, quicum Patri, unaque Spiritui sancto, gloria, imperium, honor nunc et semper et in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY