PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

84.2.10 Qui enim audiuit quoniam: In hoc generatus sum, et in hoc ueni; et quoniam: Regnum meum non est hinc; et debens resistere et eripere, hoc quidem non fecit, secutus est autem Iudaicum impetum.
CLOSE
Griffolini

84.2.10 Nam cum audisset: In hoc natus sum et ad hoc ueni, et: Regnum meum non est de hoc mundo, et propterea eum absoluere debuisset, obtemperauit tamen furori Iudaeorum,
CLOSE
Griffolini-Montanus

84.2.10 Nam cum audisset, In hoc natus sum, et ad hoc veni, et regnum meum non est de hoc mundo: et propterea eum absoluere debuisset, obtemperauit tamen furori Iudaeorum,
CLOSE
Montfaucon

84.2.10 Nam qui audierat, In hoc natus sum, et ad hoc veni, et, Regnum meum non est hinc, cum debuisset obsistere, ipsumque eruere; id non fecerat, sed Judaicum impetum sequutus fuerat.