Omelia LXXXIV (lxxxiii)

84.1.1 Ego in hoc natus sum: et ad hoc veni in mundum, vt testimonium perhibeam veritati. Omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.

84.1.2 Mirabilis res est patientia, quae tanquam in tranquillo portu animum constituit, eumque et ab aduersis ventis, et fluctibus tempestatum liberum reddit:

84.1.3 hanc nos Christus cum semper, tum maxime docuit cum iudicatus est, ductus huc, illuc distractus.

84.1.4 Etenim apud Annam perquam mansuete respondit, et caedenti seruo ea dixit, quae omnem fastum tollere potuissent,

84.1.5 et inde ad Caiapham, demum ad Pilatum ductus, tota nocte in his consumpta, in omnibus miram praetulit mansuetudinem, et dicentibus maleficum esse, neque quo eum arguerent habentibus, tacuit tamen:

84.1.6 cum de regno interrogatus est, tunc locutus est ad Pilatum, erudiens eum, et ad altiora erigens. Quid autem Pilatus illis praesentibus Iesum non interrogat, sed praetorium ingreditur?

84.1.7 Magnam quandam de eo habebat opinionem, et sine alicuius tumultu omnia ab eo intelligere volebat.

84.1.8 Roganti autem, Quid fecisti? nihil ad hoc respondit Iesus, sed ad id quod valde cupiebat Pilatus, hoc est de regno suo respondet, inquiens, Regnum meum non est de hoc mundo:

84.1.9 quasi dicat, Rex sum, non tamen qualem arbitraris, sed longe praestantior. Hinc ostendit se nihil mali fecisse:

84.1.10 vt etiam cum prosequitur, In hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, vt testimonium perhibeam veritati:

84.1.11 inde cum inquit, Omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. allicit eum, vt aures his adhibeat. Si quis enim verus est, inquit, et amat veritatem, sane me audiet.

84.1.12 Hoc pacto eum paucis verbis allicit, vt petat, Quid est veritas? Sed primum rei ipsi instat.

84.1.13 Rogauit autem, quoniam tempus id postulabat, tunc cum e Iudaeorum manibus eripere cogitabat:

84.1.14 ideo exiuit, aitque, Ego nullam in eo inuenio causam. Et considera quam prudenter: non dixit, si errauit, et dignus est morte, solennitati eum condonate1603: condondate:

84.1.15 sed primum omnino excusat, inde ex abundantia rogat, si nolint aliter innocentem dimittere, saltem vt nocentem tempori condonent: ideo subdidit, Est autem consuetudo vobis, vt vnum dimittam in Pascha.

84.1.16 Inde verecunde, Vultis ergo, inquit, dimittam vobis regem Iudaeorum? Clamabant omnes, dicentes: Non hunc, sed Barabbam.

84.1.17 O mentem scelestam, similes sui petunt. Scelestum dimitti, insontem puniri iubent. Sic enim eis antiquitus mos fuerat.

84.1.18 Tu autem in omnibus considera domini benignitatem. Tunc flagellauit eum Pilatus. Fortasse vt ita sedato Iudaeorum furore, inde eum dimitteret.

84.1.19 Cum enim prius eum liberare non potuisset, in hoc eis satisfacere arbitratus est, si verberaret, et quae tunc facta sunt in eum, fieri permitteret: vt purpurea veste circundaretur, et corona spinea eius capiti imponeretur:

84.1.20 ideo ita coronatum ad Iudaeos eduxit, vt ea ignominia eorum iram et furorem aliquantulum sedaret.

84.1.21 Et quo modo milites haec faciebant, siquidem non praeceperat Pilatus? Ad Iudaeorum gratiam. Neque enim noctu a Pilato iussi cum Iuda profecti sunt, sed pecunia a Iudaeis allecti, omnia audebant.

84.1.22 At Iesus in his omnibus tacebat.

84.1.23 Tu autem non solum haec verba audias, sed in animo perpetuo serues velim: et cum orbis terrarium, et angelorum regem a militibus irrisum, et verbis et re ignominia affectum, et omnia aequo animo tolerantem videris, eum re ipsa imitare.

84.1.24 Cum enim dixisset Pilatus, Regem Iudaeorum: ad deridendum, vt regem induerunt. Hoc pacto eduxit eum Pilatus, inquiens: Nullam in eo causam inuenio.

84.1.25 Exiuit Iesus1603: om. spinis coronatus, non tamen Iudaeorum ira sedata est, sed clamabant: Crucifige, crucifige eum1603: om.. Videns Pilatus omnia frustra tentari, Accipite, inquit, eum vos, et crucifigite.

84.1.26 Quibus verbis constat, ad eorum cohibendum furorem illa fieri permisisse. Ego enim, inquit, nullam in eo causam inuenio.

84.2.1 Animaduerte quot modis iudex Iesum excusat, sed nihil canes illos mouebat.

84.2.2 Illud enim verbum, Accipite et crucifigite: indignantis est, et monentis, vt ipsi rem non permissam patrarent. Ipsi duxerant eum, vt praesidis iudicio damnaretur:

84.2.3 contra autem contigit, vt potius sententia eius absolueretur: quod veriti, Nos legem habemus, inquiunt, et secundum legem nostram debet mori: quia filium dei se fecit.

84.2.4 Quo modo ergo dicente praeside, Accipite eum, et secundum legem vestram iudicate eum: dicebatis non licere vobis quenquam interficere: nunc autem legem adfertis, quod mori debeat?

84.2.5 Et considera accusationem, Filium dei se fecit: hoc crimini dandum est? Dic quaeso, quid mirum, vt qui dei opera facit, si se dei filium nuncupet? Quid Christus?

84.2.6 Nihil respondet, implens propheticum illud, quod non aperuit os suum. In humilitate sua iudicium eius ablatum est.

84.2.7 Tum Pilatus, cum audiret quod se dei filium faceret: ne id verum esset, et contra legem facere putaretur, formidauit.

84.2.8 Iudaei cum id re et verbis intelligerent, non sunt perterriti, sed interimunt quem adorare debuissent.

84.2.9 Ideo Pilatus trepidus, aliis omissis, an esset Christus interrogat, cui Iesus non respondit.

84.2.10 Nam cum audisset, In hoc natus sum, et ad hoc veni, et regnum meum non est de hoc mundo: et propterea eum absoluere debuisset, obtemperauit tamen furori Iudaeorum,

84.2.11 qui cum nihil amplius quod criminarentur haberent, ad publicum crimen confugiunt, dicentes: Omnis qui se regem facit, contradicit Caesari.

84.2.12 Inquirendum igitur diligenter, an tyrannidem affectaret, et regno Caesarem depellere tentaret:

84.2.13 sed non inuestigat diligenter, ideo nihil ei respondet, cum sciret frustra omnia.

84.2.14 Praeterea rebus testimonium perhibentibus, noluit verbis conuincere, neque excusationem adducere, ostendens sponte ad hoc venisse:

84.2.15 Cum taceret, inquit Pilatus: Nescis quia potestatem habeo crucifigere te? Vides quo modo seipsum condemnauit? Si in tua potestate est, quare insontem non dimittis?

84.2.16 Cum ergo contra se sententiam tulisset, inquit Iesus: Qui tradidit me tibi, maius peccatum habet. Indicans ipsum quoque reum esse criminis.

84.2.17 Et vt tumorem eius deprimeret, ait: Non haberes potestatem, nisi tibi datum esset desuper. Ex quo significat, non simpliciter, et vt res plurimum solent, sed mystice euenisse.

84.2.18 Sed ne ea particular, Nisi esset tibi datum desuper: nullo ipsi crimini adscribendum duceret, ideo inquit, Maius peccatum habet, qui tradidit me tibi.

84.2.19 Atqui si datum erat, neque hic, neque illi rei erant criminis: frustra haec dicis. Hoc verbum, Datum: in hoc loco permissiuum est: quasi diceret1603: diceret, permissiuum est: quasi diceret, permisit haec fieri, non tamen propterea vos non accusandi.

84.2.20 Perterruit eum verbis, et manifestam attulit excusationem. Et exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Iudaei autem clamabant: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris.

84.2.21 Cum enim a sua lege crimina non proficerent, maligne ad externas leges confugiunt, dicentes: Omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari.

84.2.22 Et quod tyrannidis argumentum? Vnde hoc potest ostendi? A purpura, a diademate, ab ornatu, a satellitibus?

84.2.23 Nonne solus semper cum duodecim discipulis ambulabat, et vilibus vtebatur cibis, vestibus, domo? Sed o impudentiam, o intempestiuam formidinem.

84.2.24 Pilatus enim iam periclitari arbitratus, si id negligeret, egreditur vt rem inquirat. Hoc enim significat, cum sedisse dicit,

84.2.25 et nulla habita quaestione, tradidit eum: se eis persuadere existimans, quod apparet, cum inquit: Ecce rex vester.

84.2.26 Et cum illi dixissent, Crucifige eum: iterum ait, Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Non habemus regem nisi Caesarem. Sponte se reos professi sunt,

84.2.27 ideo et deus tradidit, quando ipsi primi prouidentia, et protectione ipsius se subtraxerunt: et cum vno ore regnum abnegassent, permisit suis ipsorum sententiis eos decidere.

84.2.28 Atqui ea verba omnem iram sedare iam debuissent, sed timuerunt, ne dimissus iterum plebem alliceret: quod ne eueniret, omnia conabantur.

84.2.29 Graue enim quiddam est ambitio, graue inquam, et quae animam perdere valeat, cuius gratia nunquam audiebant.

84.2.30 Pilatus quidem solis verbis motus voluit eum dimittere, hi perstant dicentes, Crucifige. Et cur tantopere hanc eius mortem affectabant?

84.2.31 Quia ignominiosa erat: veriti ergo ne eius postmodum memoria seruaretur, hanc probrosam mortem elegerunt, nescii quod cum impeditur, magis apparet veritas.

84.2.32 Nam quod hoc formidarent, audi quid dicant: Nos audiuimus, quia seductor ille dixit, post tres dies resurgam.

84.2.33 Idcirco omnibus modis adnitebantur, vt posteris esset abominabilis. Et identidem clamabant, Crucifige. Erat turba incomposita, et a principibus corrupta.

84.3.1 Nos autem non modo haec legamus, sed animo recondamus: hoc est, coronam spineam, vestimentum, arundinem, alapas, sputa, irrisiones,

84.3.2 quae frequenter mente repetita satis omnem iram sedare poterunt: etsi ludibrio erimus, si quid iniuste patiemur, frequenter dicamus, Non est seruus maior domino suo:

84.3.3 et allatrantium Iudaeorum verba nobis subeant, cum dixerunt, Daemonium habes, et Samaritanus es, et in Beelzebub principe daemoniorum eiicit daemonia.

84.3.4 Et ideo haec omnia pertulit, vt eius vestigia imitemur, et maledicta perferamus,

84.3.5 quae ipse grauissima non solum pertulit, sed omnia fecit, vt ipsos illatores saluos faceret, et ad eorum salutem apostolos misit.

84.3.6 Audis eos dicentes: Scimus, ignoranter fecistis: vt ad poenitentiam adducerent:

84.3.7 haec nos imitemur. nihil enim adeo deum placat, vt inimicorum dilectio, et cura eis benefaciendi,

84.3.8 Cum quis te persequitur, non ipsum, sed daemonem instigantem considera, et aduersus illum iram euacua, et eius miserere qui ita a diabolo irritetur,

84.3.9 a quo si mendacium oritur, multo magis et iniusta ira. Cum maledicentem quempiam videris, cogita diabolum esse qui ipsum incitet. Non enim sunt Christianorum maledicta:

84.3.10 nam qui flere iubetur, et qui audit: Vae vobis qui ridetis: inde maledicit, insectatur, furit: non ipse contra maledictis, sed lachrymis prosequendus est.

84.3.11 Nam et Christus Iudae misertus est, qui nobis re ipsa in omnibus imitandus est: quod nisi fecerimus, frustra nati sumus, vel ad malum potius.

84.3.12 Neque enim fides sufficiens est ad regnum consequendum, sed magis perperam viuentes condemnabit.

84.3.13 Qui enim nouit voluntatem domini sui, et non facit, multum vapulabit. Et iterum: Si non venissem, inquit, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent.

84.3.14 Quam ergo habebimus excusationem, cum penetralia ingredi dignati, et communicantes mysteria, gentilibus eorum ignaris peiores inueniamur?

84.3.15 Si enim illi ob inanem gloriam, tantam prae se tulerunt sapientiam: longe magis nos decet, vt deo placeamus, virtutibus inuigilare.

84.3.16 Illi nonnunquam suam contempserunt animam, et filios daemonum insania bellis deuouerunt:

84.3.17 nos neque pecuniam propter Christum contemnimus, non iram ponimus, sed inflamur, et febricitantium more incendimur.

84.3.18 Et quemadmodum illi morbo vexati, ita et nos affectu distracti, iram, auariciam, reliquas cupiditates sistere, nunquam possumus.

84.3.19 Ideo erubesco simul atque obstupesco, cum multos gentilium pecuniarum contemptores, nos in eas insanientes videam.

84.3.20 Quod si qui etiam nostrorum eas1603: eos contemnunt, aliis affectibus, furore videlicet, et inuidia consumuntur. Difficile sane est veram sapientiam inuenire.

84.3.21 Qua nam gratia? Remedia scripturarum negligimus, neque cum contrition, fletu et planctu eis attendimus: sed simpliciter et inconsiderate, si quando ad legendum adducimur:

84.3.22 propterea cum graue secularium rerum onus iucumbit, omnia inundat, et si quid profecimus, aufert.

84.3.23 Neque enim si quis cum vulnus acceperit, et medicinam imposuerit, non diligenter alligabit, sed decidere permittet:

84.3.24 neque aquam, puluerem, et alia vulneri contraria cauebit, ne grauius malum sequatur: aliquid inde commodi accipiet, non medicinae, sed propriae desidiae culpa.

84.3.25 hoc etiam nobis accidere solet, cum diuinis sermonibus parum, secularibus semper attendimus:

84.3.26 ita semen omne suffocatur, fructus nullus prouenit. Quod ne accidat, in coelum paululum suspiciamus, mortuorum monumenta et tumulos consideremus,

84.3.27 et nos eundem exitum manere, eandem migrandi necessitatem, nonnunquam ante vesperum imminere, in mentem veniat. Praeparemur ergo huic profectioni. Multo nobis viatico opus est,

84.3.28 nam et multus labor, multus aestus, magna solitudo peragranda est. Nullum est diuersorium, neque forum vbi nobis necessaria comparare possimus, nisi hinc omnia nobiscum auferamus.

84.3.29 Audi quid dicant virgines, Ite ad vendentes: et euntes, non inuenerunt. Audi Abraham: Chaos est inter nos1603: vos et vos1603: nos.

84.3.30 Audi Ezechielem de die illo: Noe, Daniel, et Iob filios suos non liberabunt. Sed haec vtinam nos non audiamus verba: sed accipientes hinc quae ad aeternam vitam nobis sufficiant viatica,

84.3.31 cum fiducia videamus dominum nostrum Iesum Christum, cum quo patri, simul et spiritui sancto sit gloria, in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY