PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

84.2.4 Qualiter igitur dicente iudice: Accipite eum uos et secundum legem uestram iudicate; dixistis: Nobis non licet interficere quemquam; hic autem ad legem uestram confugitis?
CLOSE
Griffolini

84.2.4 Quomodo ergo dicente preside: Accipite eum, et secundum legem uestram iudicate eum. Dixerunt sibi non licere quenquam interficere, nunc legem afferunt, quod mori debeat?
CLOSE
Griffolini-Montanus

84.2.4 Quo modo ergo dicente praeside, Accipite eum, et secundum legem vestram iudicate eum: dicebatis non licere vobis quenquam interficere: nunc autem legem adfertis, quod mori debeat?
CLOSE
Montfaucon

84.2.4 Cur ergo cum judex dixit vobis, Accipite illum, et secundum legem vestram judicate, dixistis, Non licet nobis interficere quemquam, hic vero ad legem confugitis?