Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem

Omelia LXXXIV (Paris fol.149rb-151ra; Harley fol.190vb-192vb)

84.1.1 Ego in hoc generatus sum, et in hoc ueni in mundum ut tester ueritati. Omnis qui est ex ueritate, audit uocem meam.

84.1.2 Mirabile longanimitas et sicut in tranquillo portu, ita constituit animam, a procellis eripiens et spiritibus perniciosis.

84.1.3 Et hanc ubique quidem nos Christus erudiuit, maxime uero nunc iudicatus et circumductus.

84.1.4 Etenim ad Annam delatus, cum multa respondit mansuetudine, et ad eum qui alapam dedit ministrum, et dixit ea que omnem timorem poterant destruere.

84.1.5 Et inde ad Caypham, deinde ad Pilatum ueniens et integram in hiis consumens noctem, per omnia suam humilitatem ostendit, et dicentibus quoniam malefactor est et redarguere non habentibus, stabat silens.

84.1.6 Quando uero interrogatus est de regno, tunc locutus est ad Pilatum, erudiens eum et reducens ad altiora. Sed quid utique umquam Pilatus non coram eis fecit inuestigationem, sed simpliciter in pretorium intrans?

84.1.7 Magnam quamdam habebat de eo suspicionem, et uolebat non tumultuantibus Iudeis omnia diligenter discere.

84.1.8 Deinde quia dixit: Quid fecisti? de hoc quidem nichil respondit. De eo uero quod maxime Pilatus audire desiderabat de regno eius, de hoc respondet, ita dicens: Regnum meum non est de mundo hoc.

84.1.9 Hoc est, rex quidem sum, sed non talis qualem suspicaris, sed multo clarior. Et per hoc et per ea que deinceps quoniam nullum ab eo uersutum factum est ostendens.

84.1.10 Qui enim dicit: In hoc generatus sum, et quoniam in hoc ueni ut tester ueritati, ostendit nullum operantem eum uersutum.

84.1.11 Deinde dicens: Omnis qui est ex ueritate audit uocem meam, attrahit per hec et suadet fieri eorum que dicuntur auditorem. Siquis enim, ait, est uerax et hoc diligit, omnino audiet me.

84.1.12 Ita denique et eum cepit hiis breuibus uerbis ut diceret: Quid est ueritas? Sed interim ad id quod properabat insistit.

84.1.13 Sciebat enim quoniam hoc quidem indigebat tempore interrogatio, oportebat autem eum eripere ab impetu Iudeorum.

84.1.14 Idcirco et exiuit. Et quid ait? Ego nullam causam inuenio in eo; et intuere quantum sapienter. Non enim dixit quia peccauit et dignus est morte, donate eum festo.

84.1.15 Sed primum eum eruens a causa omni, tunc rogat ex superhabundanti, etsi nollent ut innocentem dimittere, saltem ut obnoxium donari festo uel tempori. Ideoque et induxit: Est consuetudo uobis ut unum absoluam in Pascha.

84.1.16 Deinde et hortatiue dicit hoc: Vultis igitur absoluam regem Iudeorum? Clamauerunt igitur omnes: Non hunc sed Barrabam.

84.1.17 O de polluta mente! Vnimodos quidem petunt, noxium uero dimittunt, innoxium uero cruciari iubent. Hec enim eis antiquitus fuit lex.

84.1.18 Tu uero per omnia intuere dominatoris clemencia in hiis. Flagellauit eum Pilatus, fortassis absoluere uolens et mitigare Iudaicum zelum.

84.1.19 Quia enim prioribus non saluauit eum, eripere studens et usque ad hoc sistere uersuciem, flagellauit, et fieri que facta sunt, concessit clamidem et coronam circumponere ut eorum molliat iram.

84.1.20 Propterea et coronatum eduxit ad eos, ut conuicium quod in eum factum erat uidentes, parum respirent a passione et uomant uenenum.

84.1.21 Et qualiter milites hoc faciebant, si demum non iniunctio principis erat? ad graciam Iudaicam. Quia neque secus inicium ab illo iussi erant in nocte, sed Iudeis pecuniarum graciam gratificantes omnia audebant.

84.1.22 Sed tamen tot et talibus fientibus ipse stabat silens, quod et de inuestigatione fecit, et neque respondit.

84.1.23 Tu uero non solum audi hec, sed et in mente habe continue, et regem orbis terrarum et angelorum omnium uidens contumeliam pacientem a militibus, per uerba, per res et omnia ferentem silentio imitare per opera ipsa.

84.1.24 Quia enim dixit Pilatus regem Iudeorum, et scema ei contumelie de reliquo circumapponunt. Deinde educens eum, ait: Nullam causam inuenio aduersus eum.

84.1.25 Exiuit igitur habens coronam, et neque ita extincta est ira, sed clamabant: Crucifige, crucifige eum. Videns igitur Pilatus omnia inaniter fieri, ait: Accipite eum uos et crucifigete.

84.1.26 Vnde manifestum est quoniam et priora propter illorum concessit insaniam. Ego, enim ait, nullam causam inuenio in eo.

84.2.1 Vide per quot decretor excusat continue eum, eruens ab accusationibus, sed canes nichil horum inuerecundiam conuertit.

84.2.2 Etenim, hoc id est accipite et crucifigite, execrantis est et ad rem non concessam eos impellentis. Ipsi quidem ducebant eum ut cum presidis iudicio hoc fieret.

84.2.3 Contigit autem contrarium a iudicio presidis eum absolui magis. Deinde quia confisi sunt, dicentes: Nos legem habemus, et secundum legem nostram debet mori quoniam filium Dei fecit seipsum.

84.2.4 Qualiter igitur dicente iudice: Accipite eum uos et secundum legem uestram iudicate; dixistis: Nobis non licet interficere quemquam; hic autem ad legem uestram confugitis?

84.2.5 Et intuere accusationem quoniam: Filium Dei fecit seipsum. Hoc igitur crimen est, dic michi, ea que sunt filii Dei agentem dicere seipsum esse filium Dei? Quid igitur Christus?

84.2.6 Et hec adinuicem disputantibus ipsis silebat, implens propheticum illud quoniam: Non aperuit os suum, in humilitate sua iudicium eius sublatum est.

84.2.7 Deinde Pilatus quidem timet, ab ipsis audiens quoniam filium Dei seipsum fecit, et formidauit ne uerum esset quod dicebatur et uidebatur inique agere.

84.2.8 Ipsi uero per uerba et res hoc discentes non horruerunt, sed interfecerunt eum pro quibus oportuerat adorare.

84.2.9 Propterea non ultra intrerrogat eum: Quid fecisti? sed desuper rursus a timore concussus facit scrutationem, dicens: Si tu est Christus, dic. Sed non respondit.

84.2.10 Qui enim audiuit quoniam: In hoc generatus sum, et in hoc ueni; et quoniam: Regnum meum non est hinc; et debens resistere et eripere, hoc quidem non fecit, secutus est autem Iudaicum impetum.

84.2.11 Deinde illi undique obstructi ad publicum crimen sermonem conuertunt, dicentes: Qui fecit seipsum regem, contradicit Cesari.

84.2.12 Oportebat igitur hoc scrutari cum certitudine, sed demum tyrannidi appositus est, et Cesarem a regno eicere conatus est.

84.2.13 Sed non facit scutationem cum certitudine. Propterea nichil ei respondit quia sciuerat inaniter omnia interrogantem.

84.2.14 Sed et aliter operibus testantibus ei, non uolebat per sermones uincere et excusationes componere, ostendens quoniam uolens ad hoc uenit.

84.2.15 Quia igitur siliut, Ait Pilatus: Non nosti quoniam potestatem habeo crucifigere te? Vides qualiter seipsum precondempnauit? Si enim in te omne positum est, cuius gracia nullam causam inueniens non absoluis?

84.2.16 Quia igitur aduersus seipsum enunciationem protulit, tunc dicit: Maius peccatum habet qui tradidit me tibi; ostendens quoniam et hic obnoxius peccato est.

84.2.17 Deinde submittens eius sensum et tumorem, ait: Non haberes potestatem nisi esset tibi datum; ostendens quoniam non simpliciter et secundum aliorum consequenciam hoc fit, sed mistice consummatur.

84.2.18 Vt igitur non audiens quoniam: Nisi esset tibi datum; estimes ab omni erutum esse crimine. Propterea dixit: Maius peccatum habet qui me tradidit tibi.

84.2.19 Et nimirum si datum erat neque hic, neque illic obnoxii criminibus sunt? Inaniter hec dicis. Hoc enim id est datum hic, hoc id est concessum est. Acsi diceret, permisit hec fieri, non tamen propterea extra nequiciam uos.

84.2.20 Stupefecit eum per uerba hec et manifestam tribuit excusationem. Vnde et querebat eum absoluere ille, sed clamabant hii rursus: Si hunc absolueris, non es amicus Cesaris.

84.2.21 Quia enim ea que a lege adducentes crimina, nichil profecere, malitiose ad eas que foris erant uertuntur leges, dicentes: Omnis qui regem seipsum facit, contradicit Cesari.

84.2.22 Et ubi hic a tyrannide captus est? Sed et unde habetis demonstrare hoc: a purpura, a dyademate, a curru, a militibus?

84.2.23 Nonne solus semper cum duodecim discipulis incedebat, per omnia uiliter transiens et cibum et stolam et habitationem de uilitate et intemporanea formidine?

84.2.24 Pilatus enim, extimans periclitari de reliquo, despexit hec; exiit quidem ut scrutaturus rem. Sedere enim hoc ostendebat.

84.2.25 Nullam autem faciens scrutationem tradit eum, estimans monendos esse eos. Quoniam enim ita faciebat, audi quid ait: Vide rex uester.

84.2.26 Quia uero dixerunt: Crucifige; rursus induxit, dicens: Regem uestrum crucifigam? Hii uero clamauerunt: Non habemus regem nisi Cesarem. Volentes seipsos submiserunt supplicio.

84.2.27 Propterea et Deus eos tradidit, quando et ipsi primi a prouidencia eius et presistencia seipsos eiecerunt. Et quia concorditer negarunt regnum, dimisit eos suiipsorum indicationibus incidere.

84.2.28 Et nimirum que dicta erant sufficiencia cessare facere ab ira eos de reliquo, et trepidabant ne rursus dimissus turbam ducat, et omnia pro hoc agebant.

84.2.29 Versutum enim amor principatus, uersutum est et animam sufficiens perdere. Propterea nunquam eum audiebant.

84.2.30 Sed Pilatus quidem a nudis uerbis uolebat dimittere. Hii uero iniacent, dicentes ei: Crucifige. Et quid utique eum interficere conantur?

84.2.31 Exprobrabilissima hec mors erat. Formidantes igitur ne aliqua eius post ipsum fiat memoria, student et ad supplicium ducere maledictum, nescientes quoniam per prohibitiones, eleuatur ueritas.

84.2.32 Quoniam enim hoc suspicabantur, audi quid aiunt: Nos audiuimus quoniam seductor ille dixit quoniam post tres dies erigar.

84.2.33 Propterea omnia fluctuabant superius et inferius uoluentes ut que post hec dolerent, et continue clamabant: Crucifige, crucifige; plebs inordinata a principibus corrupta.

Morale lxxxiiii. Quoniam oportet amare inimicos et benefacere officientibus. Demones enim homines ad mala irritant.

84.3.1 Nos autem non solum legamus hec omnia, sed et mente feramus ea: coronam spineam, uestimentum, calamum, alapas, eas que in pupillas plagas, expuitiones, yroniam.

84.3.2 Sufficiencia enim hec sunt continue reuoluta uniuersam iram destruere. Etsi contumeliam, etsi iniusticiam paciamur, dicamus continue: Non est seruus maior domino suo.

84.3.3 Et ea que a Iudeis dicta sunt, proferamus in medium que loquebantur rabiem pacientes et dicentes quoniam: Demonium habes; et: Samaritanus es tu; et quoniam: in Beelzebub eicit demonia.

84.3.4 Propterea enim hec omnia sustinuit ut secundum eius semitam gradiamur, et nos et contumelias feramus que maxime conuicia a mente abiciunt.

84.3.5 Sed tamen ipse non solum tulit hec, sed omnia egit ut saluet et eiciat a preposito eos qui hec faciebant supplicio, et apostolos in horum misit salutem.

84.3.6 Audis denique eos dicentes quoniam: Nouimus quod secundum ignoranciam egistis; et per hoc in penitenciam trahentes eos.

84.3.7 Hec et nos zelemur. Nichil enim Deum ita propicium facit ut inimicos amare, et hiis qui officiunt benefacere.

84.3.8 Cum quis officiat non ad ipsum respicias, sed ad eum qui mouet demonem, et iram uniuersam aduersus illum euacua. Ipsius autem et miserere qui ab illo mouetur.

84.3.9 Si enim mendacium a dyabolo et irasci, inaniter multo magis illinc. Cum iniuriantem uideris, cogita quoniam dyabolus est qui eum mouet. Non enim Christianorum iniurie.

84.3.10 Qui enim iussus est lugere et audit: Ve qui rident. Deinde exprobrat et iniuriatur et effunditur, non ut conuicium paciatur a nobis, sed ut lugeatur est dignus.

84.3.11 Quia et Christus turbatus est Iudam excogitans. Hec igitur uniuersa meditemur in operibus. Si enim hec non direxerimus, inaniter et uane in mundum uenimus, magis autem et in malo.

84.3.12 Non enim sufficit fides in regnum inducere, sed hac maxime condempnare habet eos qui uitam malam demonstrant.

84.3.13 Qui enim sciuit uoluntatem domini sui et non fecit, uerberabitur multis. Et rursus: Si non uenissem et locutus eis fuissem, ait, peccatum non haberent.

84.3.14 Quam igitur habeabimus excusationem intra regias uenientes, et inaccessibilia inspicere digni effecti, et communicatores constituti infinitorum bonorum, et ineffabilium misteriorum Gentilibus qui nullo horum participant deteriores effecti?

84.3.15 Sed enim illi propter gloriam inanem tantam demonstrarunt philosophiam, multo magis nos quia Deo placet oportet omnem uirtutem pertransire.

84.3.16 Nunc autem neque pecunias contempnimus. Sed illi quidem et suam multociens despiciebant animam, et filios tradebant in preliis demonum insanie, et naturam condempnebant propter demones.

84.3.17 Nos autem neque argentum contempnimus propter Christum, neque iram proper acceptationem Christi, sed inflammamur et febrientibus deterius disponimur.

84.3.18 Et sicut illi stupore detenti ardentes sunt, ita et nos uelut a febri quadam incipientes, nusquam concupiscenciam sistere possumus, et iram et pecuniarum amorem augentes.

84.3.19 Propterea uerecundor et stupefio, apud Gentiles quidem uidens multos pecunias despicientes, apud nos autem uniuersos pro eis insanientes.

84.3.20 Etsi enim adinuenerimus quosdam eas contempnentes, sed ab aliis capiuntur furore et liuore, et res difficilis est puram philosophiam inuenire.

84.3.21 Causa autem est quia non studemus farmaca accipere a scripturis, neque cum compunctione eis attendimus et dolore et gemitu, sed simpliciter si quando uacationem egerimus.

84.3.22 Propterea cum multa immundicia superuenit secularium rerum, inundat omnia, etsi quod factum fuerit lucrum perdit.

84.3.23 Neque enim siquis uulnus habens, deinde farmacum superapponens non cum diligencia superligauerit, sed reliquerit excidere,

84.3.24 et aque et pulueri et ariditati et decem milibus aliis que possunt conterere uulnus seipsum tradideri, erit quid amplius ei. Sed non a farmacorum imbecillitate hoc est, sed a propria desidia.

84.3.25 Hoc et nobis contingere assueuit cum diuinis quidem eloquiis parum attenderimus, secularibus uero repente nosipsos continue tradimus.

84.3.26 Ita enim semen suffocatur uniuersum, et omnia infructuosa fiunt. Vt igitur hoc non fiat parum respiciamus. Intuemur in celum et suspiciamus ad monumenta et sepulchra eorum qui abierunt.

84.3.27 Nam et nos hic idem manet finis, et ipsa peregrinationis necessitas, multociens ante uesperam nobis instabit. Preparemur igitur ad exitum hunc. Etenim multis nobis opus est uiaticulis.

84.3.28 Quia et multus estus illic, multa ariditas, multum desertum, non est in cauponam diuertere de reliquo. Non est nobis emere quid, non omnia hinc accipientem.

84.3.29 Audi denique quid dicunt uirgines: Ite ad uendentes; sed non inueniunt adeuntes. Audi quid ait Abraham quoniam: Chaos magnum inter nos et uos.

84.3.30 Audi quid ait Ezechiel de die illa quoniam: Noe et Iob et Daniel filios eorum non eruent. Sed nos absit talia audire uerba, sed sufficiencia eterne uite accipientes uiaticula,

84.3.31 cum propalatione mereamur uidere dominum nostrum Ihesum Christum cui gloria in secula seculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY