PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

85.1.20 Et hoc non una lingua, sed tribus uocibus manifestum fecit. Quia enim multos decens erat esse in Iudeis propter festum ut nullus ignoraret excusationem, omnibus uocibus Iudeorum turpem occisionem titulauit.
CLOSE
Griffolini

85.1.20 Neque1470: Ne quod hoc una lingua, sed tribus demonstrauit. Cum enim credibile esset multas ad festum nationes conuenisse, nequis excusationem ignorasset1530: ignoraret, linguis omnibus Iudaeorum immanitas notata est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

85.1.20 Neque hoc vna lingua, sed tribus demonstrauit. Cum enim credibile esset multas ad festum nationes conuenisse, ne quis excusationem ignoraret, linguis omnibus Iudaeorum immanitas notata est.
CLOSE
Montfaucon

85.1.20 Hoc autem non una lingua, sed triplici declaravit. Quia enim credibile erat multos Judaeis commixtos fuisse propter solennitatem; ut nemo ejus apologiam ignoraret, omnibus linguis Judaeorum furorem denotavit.