Omelia LXXXV

85.1.1 Tunc ergo tradidit eis illum, vt crucifigeretur. Susceperunt autem Iesum, et eduxerunt, et baiulans sibi crucem, exiuit in eum qui dicitur Caluariae locus.

85.1.2 Foelicitates facile improuidos deiicere et prosternere assolent: ita et Iudaei a principio, diuino freti auxilio legem regni gentium quaerebant,

85.1.3 et in eremo post manna ceparum recordabantur: itidem et hic, Christi regnum recusantes, Caesaris implorabant,

85.1.4 ideo in regem secundum sententiam suam inciderunt. Quod cum audisset Pilatus, tradidit eum vt crucifigeretur, et quaminiustissime.

85.1.5 Erat enim inuestigandum, an regnum affectasset, sed solo metu tulit sententiam: quod ne committeret, Christus eum admonuerat, inquiens: Regnum meum non est de hoc mundo,

85.1.6 sed praesentibus omnino addictus, nihil magnum sapere voluit, quanuis vxoris somnium eum perterrere debuisset:

85.1.7 sed nullo horum factus est melior. Neque coelum suspexit, sed tradidit eum. Et ei crucem tanquam reo imposuerunt

85.1.8 (siquidem lignum illud abominabantur, ac ne attingere quidem volebant) sic et in ipsius figura factum est. Etenim Isaac ligna portauit,

85.1.9 sed tunc in patris voluntate tantum constitit. Figura enim erat, nunc res secuta est, quia veritas. Et exiuit in eum, qui dicitur Caluariae locus.

85.1.10 Vbi quidam dicunt Adam et mortuum, et sepultum esse: et Iesum vbi mors dominata est, ibidem trophaeum erexisse, hoc est crucem, quam tulit contra mortis tyrannidem.

85.1.11 Et quemadmodum victores, ita Iesus victoriae signa humeris tulit. Quid enim, si id alio animo fecerunt Iudaei?

85.1.12 Crucifigunt autem eum cum latronibus. Inuiti etiam in hoc prophetiam implentes. Quae enim illi ad ignominiam faciebant, his veritas implebatur, vt intelligas quanta sit eius vis.

85.1.13 Hoc nanque antiquitus propheta praedixerat, Quod cum iniquis reputatus est. Voluit daemon rem ipsam obtegere, non tamen valuit.

85.1.14 Crucifixi sunt tres, claruit vnus Iesus: vt intelligas eius virtute omnia prouenisse,

85.1.15 atque tribus crucifixis miracula patuerunt: nemo tamen vllum alteri latronum attribuit, sed soli Iesu: ita diaboli insidiae irritae factae sunt, et in eius caput omnimodo irruerunt,

85.1.16 nam ex duobus vnus saluus factus est. Non solum igitur crucifixi gloriam non offendit, sed non parum auxit:

85.1.17 neque enim minus fuit in cruce latronem conuerti, et paradisum intrare, quam petras collidi. Scripsit autem et titulum Pilatus, cum vt Iudaeos vlcisceretur, tum vt Christum excusaret.

85.1.18 Nam cum tanquam prauum tradidissent, et sententiam hanc latronum societate confirmare vellent, ne quis iam1603: tam turpem mortis notam inurere, et tanquam malum, et perditum eum accusare posset,

85.1.19 vt calumniantium os obstrueret, in regem suum insurrexisse denunciat, et tanquam trophaeo cuipiam literas insculpsit, clara voce et victoriam et regnum profitentes, quanuis non perfecte.

85.1.20 Neque hoc vna lingua, sed tribus demonstrauit. Cum enim credibile esset multas ad festum nationes conuenisse, ne quis excusationem ignoraret, linguis omnibus Iudaeorum immanitas notata est.

85.1.21 Hoc autem aegre ferebant Iudaei. Atqui quid hoc vobis nocebat? Nihil. Nam si mortalis erat et imbecillis, et moriturus, quid scripturam timuistis, quod esset rex Iudaeorum?

85.1.22 Et quid dicunt? vt scriberet, Quia ipse dixit. Nam nunc quidem sententia est communis. si vero additum fuisset, quia ipse dixit, eius fuisset temeritati et iactantiae adscribendum.

85.1.23 Non tamen Pilatus mutatus est, sed perstitit in sententia. Non parua in hoc dispensatio, sed magna hinc pendet.

85.1.24 Cum enim postmodum defossum esset lignum crucis, nulla de eo cura suscepta, cum et fideles timerent, et aliis vacarent,

85.1.25 contigit vt diu post perquireretur: et cum tres cruces inuentae essent,

85.1.26 par est, et quia media erat et propter titulum domini crucem agnitam: nam latronum cruces titulum non habebant.

85.1.27 Milites autem diuiserunt Iesu vestimenta, sed non tunicam. Ecce quo modo semper male faciendo prophetias implent. Nam et hoc praedictum fuerat.

85.1.28 Atqui tres erant crucifixi, sed prophetiae in Iesu implebantur. Quare enim non idem in aliis fecerant?

85.1.29 Tu autem prophetiae accuratam diligentiam considera, non enim quod partiti sint tantum, sed quod non sint partiti, praedixit. Nam vestimenta partiti sunt, non autem tunicam, sed sortem super ea iecerunt.

85.1.30 Quod autem dicit, Desuper contextam, non simpliciter ponitur, sed alii allegoriam id significare dicunt, quod non simpliciter homo esset crucifixus, sed desuper habuerit diuinitatem.

85.2.1 Alii dicunt per illud, genus vestis euangelistam declarare: nam in Palaestina ex duobus pannis vestes contexunt, quod significans Ioannes, inquit, Desuper contextam.

85.2.2 Quod mihi dicere videtur, vt vestimentorum vilitatem ostenderet: nam quemadmodum in aliis omnibus, ita in habitu vilem speciem praeferebat,

85.2.3 Et milites quidem haec faciebant, ipse autem crucifixus matrem suam discipulo commendat: erudiens nos ad vltimum vsque spiritum parentum curam habendam.

85.2.4 Cum intempestiue ab ea appellatus est, inquit, Quid mihi et tibi mulier? Et alibi: Quae est mater mea? Hic immensam charitatem ostendit, et commendat eam discipulo, quem diligebat.

85.2.5 Iterum nomen suum modeste subticet Ioannes: nam si se iactare voluisset, quamobrem diligeretur, exposuisset. Credibile enim est magnam esse et admirandam.

85.2.6 Qua autem gratia nihil aliud dicit Ioanni, neque eum consolatur? Quod intempestiuum erat, praeterea non paruo eum honore his verbis afficiebat, neque paruum praesentiae suae praemium capiebat.

85.2.7 Tu autem considera quo modo crucifixus omnia sine aliqua perturbatione transegit, discipulo matrem commendauit, prophetias impleuit, latroni spem bonam dedit. Atqui antequam crucifigeretur, sudauit, perturbatus est, timuit.

85.2.8 Quid hoc sibi vult? Nihil dubii, nihil non manifestum: illic enim naturae imbecillitas, hic potestas demonstrata est.

85.2.9 Praeterea his nos duobus admonet, vt licet ante malis perturbemur, non tamen abstinendum est, quin ea subeamus: et cum in certamen, descendimus, omnia facilia et leuia putanda sunt:

85.2.10 nolimus ergo mortem formidare. Insitus est animae naturaliter viuendi amor, sed in nobis est, vel hoc vinculum soluere, et eam minuere cupiditatem, vel ligare, et vehementiorem efficere:

85.2.11 quemadmodum enim nobis desiderium inest coitus, cum autem philosophamur illius vim cohibemus: ita et in vita accidit.

85.2.12 Nam sicut ad seruandam prolis successionem, deus procreandi cupiditatem hominibus indidit, non tamen prohibens altiorem continentiae viam:

85.2.13 ita et vitae nobis inseuit desiderium, prohibens ne quis se interimat, non impediens tamen vt praesentem vitam contemnat.

85.2.14 Haec considerantibus modus seruandus est, ne sponte quis sibi mortem consciscat, etiam si innumeris vexetur calamitatibus: neque cum deo placuerit eam fugiat et reformidet, sed praesenti animo subeat, et futuram vitam huic praeferat.

85.2.15 Stabant autem mulieres iuxta crucem. Et imbecillior sexus tunc fortior apparuit, ita omnia reformauit. Ipse matrem commendans inquit: Ecce filius tuus.

85.2.16 O honorem quem discipulo tribuit. Cum enim iam abiret, matris curam discipulo reliquit:

85.2.17 nam cum par esset, vtpote matrem dolere et protectionem quaerere, merito dilecto commendat, cui etiam inquit, Ecce mater tua.

85.2.18 Hoc dixit, vt dilectione deuincirentur, quo cognito, discipulus eam secum adduxit,

85.2.19 Sed cur non alius cuiuspiam mulieris meminit cum adessent? admonens quiddam amplius matribus tribuendum.

85.2.20 Vt enim cum spiritalia impediunt, parentes ne cognoscendi quidem sunt: ita cum nihil impediunt, merito omnia his sunt tribuenda, et omnibus praeferendi: quia genuerunt, quod educarunt, quod innumeras pro ipsis molestias subierunt.

85.2.21 ita Marcionis reprimitur impudentia. Nam si non esset secundum carnem natus, neque matrem habuisset, quamobrem eam solam tantopere curaret?

85.2.22 Postea sciens Iesus, quia iam omnia consummata sunt, hoc est, nihil eorum quae dispensanda erant restare.

85.2.23 Vbique demonstrare adnititur nouam hanc mortem fuisse: siquidem in potestate morientis erat, ne priusquam ipse vellet, et omnia impleta essent, moreretur:

85.2.24 ideo dicebat, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam.

85.2.25 Sciens ergo omnia consummata, ait: Sitio. Etiam hoc verbo prophetiam implens. Tu autem adstantium prauitatem intellige,

85.2.26 nam licet innumeros habeamus inimicos, qui nos grauissime persecuti sint, cum tamen interimi eos videmus, flectimur misericordia:

85.2.27 hi vero nil moti, magis1603: om. efferantur, et irrident, acetumque in spongia porrigunt, vt bibat tanquam reus: nam propter hoc hyssopum additur:

85.2.28 quo gustato mortuus est. Vides quam non perturbate, et quam potenter omnia transigentem? quod et prosequens, ostendit:

85.2.29 Cum enim omnia consummata essent, inclinato capite, quod affixum non erat, tradidit spiritum. hoc est, expirauit. Atqui non post inclinatum caput expiratur, sed post expirationem caput inclinatur:

85.2.30 hic autem contra accidit, per quod ostendit eum euangelista esse omnium dominum.

85.3.1 Iudaei autem camelum deuorantes, et culicem excolantes, tantum nefas ausi de die consultant.

85.3.2 Quoniam parasceue erat, vt non remanerent in cruce corpora sabbato, rogauerunt Pilatum, vt frangerentur eorum crura.

85.3.3 Vides quanti sit veritas? Per ea quae illi faciunt, prophetia impletur, alia enim ex hoc manifestata est.

85.3.4 Venerunt ergo milites, et aliorum fregerunt crura, Non Christi: sed ad Iudaeorum gratiam conciliandam, latus eius lancea aperuerunt, et mortuo adhuc insultant.

85.3.5 O pessimam voluntatem ac scelestissimam: noli tamen perturbari dilectissime, quae enim malo illi animo patrarunt, veritati consentiebant,

85.3.6 prophetia hinc impleta est, inquiens: Videbunt in quem transfixerunt. Neque hoc tantum, sed non credituris fuit fidei argumentum: vt Thomae, et qui cum eo erant.

85.3.7 Ad haec et arcanum mysterium consummatum est. Exiuit enim sanguis et aqua. Non casu et simpliciter hi fontes scaturierunt, sed quoniam ex ambobus ecclesia constituta est.

85.3.8 Sciunt hoc initiati: per aquam enim regenerati, sanguine et carne nutriti: hinc mysteria ortum habent, vt quoties ad admirandum calicem accedis, tanquam ab ipso latere hauriens, accedas.

85.3.9 Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est testimonium eius. Hoc est, non aliunde audiui, sed ipse affui: et verum est testimonium, et merito sane.

85.3.10 Contumelias narrat, non magnum aliquid et admirabile, vt possis quicquam suspicari.

85.3.11 Hic haereticorum os cauet, et futura praedicit mysteria, et repositum thesaurum considerans, super his quae euentura erant, consultat,

85.3.12 impletur etiam et illa prophetia: Os eius non comminuent. Licet enim de Iudaeorum agno hoc dictum sit, transiuit tamen figura illa ad veritatem, et multo magis in eo impleta est: propterea et prophetae meminit.

85.3.13 Cum enim suum attulisset testimonium, et non videretur fide dignum, adducit Mosem, quod non temere id factum est, sed antiquitus praedictum, quod os eius non comminuetur:

85.3.14 et per se quoque prophetae fidem facit. Haec dixi, inquit, vt intelligatis conuenientiam inter figuram et veritatem. Vides quantam adhibet diligentiam, vt credatur quod turpe et ignominiosum videbatur?

85.3.15 Illudere enim mortuo, quam ipsum crucis supplicium longe peius est. Veruntamen haec dixi, inquit, et magna quidem diligentia, vt credatis. Nemo igitur his fidem non adhibeat, neque pudore nostra offendat:

85.3.16 quae enim maxime ignominiosa videntur, haec sunt nostrorum bonorum honestissima. Post haec autem rogauit Pilatum Ioseph ab Arimathia, eo quod esset discipulus Iesu. Non ex duodecim, sed fortasse ex septuaginta.

85.3.17 Iam enim putantes sedatam iram Iudaeorum, ad crucem libere accesserunt, et funus curabant. Accedens ergo ad Pilatum, corpus Iesu rogat, et concessum est: nam cur non debuisset?

85.3.18 Iuuit autem ipsum et Nicodemus, et magnifice sepeliunt. Adhuc enim de eo tanquam de puro homine opinabantur,

85.3.19 et ea ferunt aromata, quae maxime corpora seruare solent: quod nihil magnum de Iesu ipsos existimare arguebat, multum tamen amorem prae se ferunt.

85.3.20 Sed quare nullus ex duodecim eo accessit? Non Ioannes, non Petrus, non alius ex primis? Neque hoc silet discipulus:

85.3.21 si Iudaeorum metu quis diceret, et hi eodem metu tenebantur: inquit enim discipulum occultum fuisse propter metum Iudaeorum:

85.3.22 neque dici posset, quod contemneret, sed timens accedebat. Ioannes autem qui affuerat, et viderat expirantem, hic non affuit. Quid ad hoc dicendum?

85.3.23 Mihi videtur nobilissimum fuisse Ioseph, quod ex sepulchro constat, et Pilato erat notus,

85.3.24 quare impetrauit et sepeliuit Iesum: non vt reum, sed magnifice secundum Iudaeorum consuetudinem, tanquam magnum aliquem, et admirabilem.

85.4.1 Cum autem tempore vrgerentur, nona enim hora mortuus erat, et dum peteret eum a Pilato, et dum lauarent, iam vespere1603: vespera aduentarat, quo tempore nihil licebat operari, in proximum monumentum posuerunt.

85.4.2 Dispensatum est enim, vt in nouo monumento sepeliretur, in quo nemo positus fuerat, ne quis alium resurrexisse arbitraretur:

85.4.3 et vt discipuli eo facile se conferre possent, et quae fierent1603: fierentur in propinquo intuerentur: et vt sepulturae testes, non ipsi tantum, sed et inimici essent.

85.4.4 Signaculum enim, et custodes sepulchro impositi sepulturae erant testimonio. Mortem enim non minus quam resurrectionem manifestari Christus voluit:

85.4.5 quare discipuli multum adnituntur ostendere, quod mortuus sit. Resurrectionem enim omne futurum tempus erat confirmaturum.

85.4.6 Mors si tunc dubia fuisset, resurrectionis ratio non constaret: neque horum tantum gratia prope voluit sepeliri, sed ne falso potuisset quispiam furtum insimulare.

85.4.7 Vna autem sabbatorum, hoc est, die dominico, Cum adhuc tenebrae essent, Maria Magdalena venit mane ad monumentum, et videt1603: vidit lapidem reuolutum a monumento.

85.4.8 Surrexerat Iesus, et lapide et signis impositis: sed cum hoc aliis manifestari oporteret, post resurrectionem aperuit monumentum, et ita res credita est.

85.4.9 Hoc Mariam mouit, maxime nanque magistrum diligebat, postquam sabbatum praeteriit, cessare non potuit:

85.4.10 sed cum adhuc essent tenebrae, a loco sibi aliquam quaerens consolationem, eo se contulit: et cum videret lapidem reuolutum, neque intrauit, neque introspexit, sed ad discipulos cucurrit ex nimio desiderio.

85.4.11 Id enim curabat quam citissime quid de corpore factum esset intelligere, hoc et cursus, et verba significarunt. Tulerunt, inquit, dominum meum, et nescio vbi posuerunt eum.

85.4.12 Ecce quo modo nondum quicquam de resurrectione certum norat, sed esse ablatum suspicata est, et simpliciter omnia discipulis nunciat.

85.4.13 Euangelista autem tanta laude mulierem non fraudauit, neque sibi dedecori arbitratus est, vt ab ea noctu profecta, primum haec intelligerent1603: intelligeret: hoc pacto semper eius veritas lucet.

85.4.14 Cum venisset Maria, et id significasset, audientes illi, ad sepulchrum properant, et vident linteamina posita: quod erat resurrectionis signum.

85.4.15 Neque enim si qui corpus abstulissent, in corpore nudando operam consumpsissent: neque si furati essent, sudarium detrahere, et illud inuoluere, et ponere in vnum locum curassent, sed vt erat corpus, abstulissent:

85.4.16 propterea praedixit Ioannes, quod cum multa myrrha esset sepultus, quae non minus quam pix corpori linteamina conglutinat.

85.4.17 Vt cum audieris sudaria in sepulchro separatim posita, furto abreptum non arbitreris: non enim fur adeo stultus fuisset, vt in superflua re tantum laborasset.

85.4.18 Qua nam gratia sudaria dimisit? quo modo id faciendo latere potuit? Etenim diutius in eo erat immorandum, et deprehendi potuisset.

85.4.19 Cur autem separatim linteamina posita erant, et sudarium separatim inuolutum?

85.4.20 vt intelligeres non perturbate et festinanter fecisse: ex hoc resurrectionem crediderunt,

85.4.21 ideo postmodum apparuit eis Christus, quia non videndo crediderunt. Considera hoc in loco euangelistae humilitatem, quo modo certitudinem resurrectionis Petro manifestatam dicit:

85.4.22 praecedens enim visis linteaminibus positis, nihil amplius perquirit, sed discedit. Ille autem feruore quodam ingressus, omnia quaesiuit diligenter, et amplius quiddam vidit:

85.4.23 et tunc consolatus est videndo linteamina posita, et sudarium separatim reuolutum, quod bene diligentem arguebat.

85.5.1 Tu autem cum audieris nudum dominum resurrexisse, cessa quaeso1603: om., ab insana funeris impensa.

85.5.2 Quid sibi hoc superfluum vult, et inutile dispendium, quod ipsis qui faciunt, plurimum affert detrimenti, mortuis nullam vtilitatem, vel damnum potius?

85.5.3 Sumptuosa nanque sepultura nonnunquam causa est, vt fures cadauer effodiant, et nudum, et insepultum proiiciant:

85.5.4 sed o inanem gloriam, quantam etiam in luctu vim, quantam amentiam ostendit?

85.5.5 Multi igitur ne id accidat, tenuia scindunt linteamina, et multis implent aromatibus, vt duplici ratione inutilia furibus reddantur, ita terrae mandant.

85.5.6 Nonne haec insanientium, nonne furientium sunt, ambitionem prae se ferre, et rursus tollere? Sane, inquit, vt nulla furandi sit occasio, haec omnia molimur.

85.5.7 Quid ergo, si nemo furabitur? Nonne tineae, et vermes consument? Et si non hi, nonne tempus et putredo?

85.5.8 Sed esto neque fures, neque vermes, neque tempus, neque aliud quippiam timendum, sed corpus ad resurrectionem vsque intactum permansurum,

85.5.9 et ea omnia noua praeseruari: quid inde mortuis emolumenti, cum nudum corpus resurgit? Haec enim hic remanent, nihil illi exanimi1603: examini conferunt.

85.5.10 Sed cur, inquies, id in Christo seruatum est? Merito sane. Noli haec humanis rebus comparare, nam et vnguentum effudit meretrix, et sanctos pedes vnxit.

85.5.11 Quod si de hoc dicendum est, Haec primum a non intelligentibus resurrectionis rationem facta sunt, ideo inquit, Sicut mos erat Iudaeis.

85.5.12 Neque enim ex duodecim erant qui haec fecerant, sed qui non multo Iesum honore prosecuti sunt. Duodecim autem non sic, sed morti, caedibus, et periculis pro eo se exposuerunt,

85.5.13 qui honor longe maior. Praeterea, vt dixi, de hominibus nobis nunc sermo est: illa autem domino exhibita sunt:

85.5.14 et vt intelligas nulli curae haec Christo esse, inquit: Esurientem me vidistis, et dedistis mihi manducare: Sitientem, et dedistis mihi bibere: Nudum, et induistis me:

85.5.15 non autem mortuum, et sepelistis. Quod ego non vt sepulturam tollam, dico, absit: sed luxuriam et superfluam ambitionem.

85.5.16 Affectus, inquit, et dolor, et mortui misericordia haec suadet: non est misericordia, sed inanis gloria:

85.5.17 nam si vis mortui misereri, aliam tibi viam ornandi funeris ostendam, et docebo his mortuum vestibus ornare, quae simul cum eo resurgent, et conspicuum reddent:

85.5.18 hae vestes nec tineis corroduntur, neque tempore consumuntur, neque diripiuntur a furibus,

85.5.19 Quae nam hae sunt? Eleemosyna: vestis est, quae cum eo resurget. Eleemosyna tanquam signaculum cum eo. His vestibus fulgebunt, qui tunc audient: Esurientem me vidistis, et dedistis mihi manducare:

85.5.20 hae insignes faciunt, hae conspicuos, hae securos. Praesentia enim nihil aliud sunt, quam tinearum et vermium esca,

85.5.21 non tamen sepulturam prohibeo, sed modus seruetur, vt tegatur corpus, non nudum mandetur terrae.

85.5.22 Nam si viuentibus praecipitur, ne quid habeant praeter vestimentum, longe magis mortuis. Neque enim ita mortuus veste indiget, vt viuus,

85.5.23 dum enim viuimus et frigoris gratia, et pudoris, vestibus egemus: mortuis nulla horum impendet necessitas, ne autem nudum iaceat corpus, operiendum est.

85.5.24 In primis autem terram optimum habemus operimentum, et ipsi corporum naturae decentius:

85.5.25 Quod si vbi tot necessitates vrgent, nihil superfluum est inquirendum, multo minus vbi illae cessant.

85.6.1 Sed qui viderint, ridebunt, inquies. Quid tum? Quamuis ridearis, minime curandum est stulti iudicium, sed potius multi te admirabuntur, et doctrinam nostram prosequentur.

85.6.2 Non enim haec digna risu sunt, sed illa quae nunc facimus, cum lugemus, cum plangimus1603: plangimur, cum simul nos cum mortuo defodimus, haec et risu, et supplicio digna:

85.6.3 in his autem et modo sumptibus adhibendo, sapientia vti perquam laudabile est, et omnes nobis plaudent, et Christi virtutem admirabuntur, et dicent, papae quanta est crucifixi potentia?

85.6.4 Persuasit morientibus, et his qui corrumpuntur mortem non esse mortem. Non enim vt in pereuntes afficiuntur, sed vt in meliorem locum migrantes.

85.6.5 Persuasit corpus hoc mortale et terrenum, vestem induere, serico et auro distincta, longe preciosiorem, hoc est immortalitatem1603: immortalem:

85.6.6 quamobrem non multum de sepultura curant, sed sepulturam optimam putant vitam optimam: Haec si ita nos philosophari viderint, dicent.

85.6.7 Sin plangentes, effoeminatos circunstantes plorantibus mulieribus ridebunt, et maiorem in modum reprehendent, et impensam, amentiam appellabunt, etenim haec accusari audimus, et merito sane.

85.6.8 Quam enim habebimus excusationem, cum corpus tabe et vermibus mox consumendum ornamus, Christum esurientem, nudum errantem, contemnimus?

85.6.9 Cessemus, quaeso, ab hac insana diligentia, sed eam morientium curam habeamus, quae et nobis, et illis conferat ad gloriam dei. Largas pro his1603: eis eleemosynas faciamus, mittamus eis pulcherrima viatica.

85.6.10 Nam si memoria clarorum virorum, qui mortui sunt prodest viuentibus: Protegam, inquit, hanc ciuitatem propter me, et propter Dauid seruum meum: longe magis eleemosyna id faciet.

85.6.11 Haec mortuos suscitauit, quando circunsteterunt viduae, ostendentes quae fecerat ipsis Dorcas.

85.6.12 Cum ergo quispiam moriturus est, qui morituro familiaris est, illi comparet iusta funebria, et discedenti aegroto persuadeat vt indigentibus aliquid relinquat: cum his emittat indumentis, Christum haeredem relinquat.

85.6.13 Nam si reges haeredes scribentes, familiaribus partem relinquunt in puerorum cautionem: cum Christum cohaeredem filiis tuis dimittis, intellige quantam tibi et illis concilias beneuolentiam.

85.6.14 Haec sunt funera pulcherrima, haec et remanentibus, et obeuntibus proficiunt. Si ita sepeliemur, in resurrectione clari apparebimus:

85.6.15 quod si curato corpore animam neglexerimus, multa illic grauia perpetiemur, et multum ridebimur.

85.6.16 Non enim parua est ignominia, nudum et inopem virtutem hinc migrare: neque corpus insepultum proiectum adeo ignominiosum videtur, vt anima tunc carens virtutibus:

85.6.17 hanc vestiamus vestibus semper duraturis. Quod si in hac vita negleximus, saltem in morte nobis consulamus, et ex rebus nostris nobis opem ferre per eleemosynam curemus

85.6.18 sic inuicem mutuo auxilio adiuti, futurorum fiduciam habere poterimus, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY