PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

85.2.7 Tu uero michi intuere qualiter et cum crucifigeretur uniuersa imperturbate agebat, discipulo loquens de matre prophetias implens, latroni benignam substituens spem, quamuis antequam crucifigeretur uidetur sudans, agoniam paciens trepidans.
CLOSE
Griffolini

85.2.7 Tu autem consydera quomodo crucifixus omnia sine aliqua perturbatione transegit, discipulo matrem commendauit, prophetias impleuit, latroni spem bonam dedit. Atqui antequam crucifigeretur, sudauit, perturbatus est, timuit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

85.2.7 Tu autem considera quo modo crucifixus omnia sine aliqua perturbatione transegit, discipulo matrem commendauit, prophetias impleuit, latroni spem bonam dedit. Atqui antequam crucifigeretur, sudauit, perturbatus est, timuit.
CLOSE
Montfaucon

85.2.7 Tu vero mihi considera quomodo crucifixus omnia sine perturbatione faciat, discipulum de matre alloquatur, prophetias impleat, latroni bonam spem indat; etiamsi antequam crucifigeretur visus fuerit sudare, in agonia esse, timere.