Homilia LXXXV (lxxxiv)

85.1.1 Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Susceperunt autem Iesum et eduxerunt, et baiulans sibi crucem exiuit in eum, qui dicitur Caluariae locus.

85.1.2 Felicitates facile improuidos deiicere et prosternere assolent. Ita et Iudaei a principio diuino freti auxilio legem regni gentium quaerebant,

85.1.3 et in eremo post manna ceparum recordabantur. Itidem et hic, Christi regnum recusantes, Caesaris implorabant.

85.1.4 Ideo in regem secundum sententiam suam inciderunt. Quod cum audisset Pilatus tradidit eum, ut crucifigeretur, et quam iniustissime.

85.1.5 Erat enim inuestigandum, an regnum affectasset, sed solo metu tulit sententiam. Quod ne committeret, Christus eum admonuerat inquiens: Regnum meum non est de hoc mundo,

85.1.6 sed praesentibus omnino addictusB: addictis, nihil magnum sapere uoluit, quamuis uxoris somnium eum perterrere debuisset.

85.1.7 Sed nullo horum factus est melior. Neque caelum suspexit, sed tradidit eum, et ei crucem tanquam reo imposuerunt.

85.1.8 Lignum delegerunt, neque figuram considerarunt. Etenim Isaac ligna portauit,

85.1.9 sed tunc in patris uoluntate tantum constitit. Figura enim erat. Nunc res secuta est quia ueritas. Et exiuit in eum, qui dicitur Caluariae locus.

85.1.10 Vbi quidam1470/1486: quidem dicunt Adam et mortuum et sepultum esse, et Iesum ubi mors dominata est, ibidem tropheum erexisse, hoc est, crucem quam tulit contra mortis tyrannidem.

85.1.11 Et quemadmodum uictores, ita Iesus uictoriae signa humeris tulit. Quid enim si id alio animo fecerunt Iudaei?

85.1.12 Crucifigunt autem eum cum latronibus, inuiti etiam in hoc prophetiam implentes. Quae enim illi ad ignominiam faciebant, iis1530: his ueritas implebatur, ut intelligas quanta eorum uis.

85.1.13 Hoc nanque antiquitus propheta praedixerat quod: Cum iniquis reputatus est. Voluit daemon rem ipsam obtegere, non tamen ualuit.

85.1.14 Crucifixi sunt tres, claruit unus Iesus, ut intelligas eius uirtute omnia prouenisse.

85.1.15 Atqui1470/1486/1530: Atque tribus crucifixis miracula apparuerunt1470/1486: paruerunt; 1530: patuerunt1470/1486: paruerunt; 1530: patuerunt. Nemo tamen ullum alteri latronum attribuit, sed soli Iesu, ita diaboli insidiae irritae factae sunt, et in eius caput omnino reuerterunt1470/1486/1530: omnimodo irruerunt.

85.1.16 Nam ex duobus unus saluus factus est. Non solum igitur crucifixi gloriam non offendit, sed non parum auxit.

85.1.17 Neque enim minus fuit in cruce latronem conuerti, et in1530: om. paradisum intrare, quam petras collidi. Scripsit autem et titulum Pilatus, cum ut Iudaeos ulcisceretur, tum ut Christum excusaret.

85.1.18 Nam cum tanquam prauum tradidissent, et sententiam hanc latronum societate confirmare uellent, nequis iam turpem mortis notam inurere, et tanquam malum et perditum eum accusare posset,

85.1.19 ut calumniantium os obstrueret, in regem suum insurrexisse eos1530: om. denuntiat, et tanquam trophaeo cuipiam litteras insculpsit, clara uoce et uictoriam et regnum profitentes, quamuis non perfecte.

85.1.20 Neque1470: Ne quod hoc una lingua, sed tribus demonstrauit. Cum enim credibile esset multas ad festum nationes conuenisse, nequis excusationem ignorasset1530: ignoraret, linguis omnibus Iudaeorum immanitas notata est.

85.1.21 Hoc autem aegre ferebant Iudaei. Atqui quid hoc uobis nocebat? Nihil. Nam si mortalis erat et imbecillis et moriturus, quid scripturam timuistis?1470/1486/1530: timuistis: quod esset rex Iudaeorum.1530: Iudaeorum?

85.1.23 Non tamen Pilatus mutatus est, sed perstitit in sententia. Non parua in hoc dispensatio, sed totum1470/1486/1530: om. hinc pendet.

85.1.24 Cum enim postmodum defossum esset lignum crucis, nulla de eo cura suscepta, cum et fideles timerent, et aliis uacarent,

85.1.25 contigit, ut diu post perquireretur, et cum tres cruces inuentae essent,

85.1.26 par est, ut1530: om. et quia media erat, et propter titulum domini crucem agnitam. Nam latronum cruces titulum non habebant.

85.1.27 Milites autem diuiserunt Iesu uestimenta, sed non tunicam. Ecce quomodo semper malefaciendo prophetias implent. Nam et hoc praedictum fuerat.

85.1.28 Atqui tres erant crucifixi, sed prophetiae in Iesu implebantur. Quare enim non idem in aliis fecerant?

85.1.29 Tu autem prophetiae certitudinem consydera. Non enim quod partiti sint tantum, sed quod non sint partiti dixitB/1470/1486/1530: predixit. Nam uestimenta partiti sunt, non autem tunicam, sed sortem superB: supra eam1470/1486/1530: ea inieceruntB/1470/1486/1530: iecerunt.

85.1.30 Quod autem dicit: Desuper contextaF/1530: contextam, non simpliciter ponitur, sed alii allegoriam id significare dicunt, quod non simpliciter homo esset crucifixus, sed desuper habuerit diuinitatem.

85.2.1 Alii dicunt per illud genus uestis euangelistam historiam narrare. Nam in Palaestina ex duobus pannis uestes contexunt, quod significans Ioannes inquit: Desuper contextaB/1470/1486/1530: contextam.

85.2.2 Quod mihi dicere uidetur, ut uestimentorum uilitatem ostenderet. Nam quemadmodum in aliis omnibus, ita in habitu uilem speciem preferebat,

85.2.3 et milites haec faciebant. Ipse autem crucifixus matrem suam discipulo commendat, erudiens nos ad ultimum usque spiritum parentum curam habendam.

85.2.4 Cum intempestiue ab ea appellatus est, inquit: Quid mihi et tibi mulier? Et alibi: Quae est mater mea?B: mea. Hic immensam caritatem ostendit, et commendat eam discipulo, quem diligebat.

85.2.5 Iterum nomen suum modeste subticet Ioannes. Nam si se iactare uoluisset, quamobrem diligeretur1470/1530: diligerentur, exposuisset. Credibile enim est magnam esse et admirandam.

85.2.6 Qua autem gratia nihil aliud dicit Ioanni, neque eum consolatur?B: consolatur. Quod intempestiuum erat. Praeterea non paruo eum honore hisF: is uerbis afficiebat, neque parum1530: paruum praesentiae suae premium capiebat.

85.2.7 Tu autem consydera quomodo crucifixus omnia sine aliqua perturbatione transegit, discipulo matrem commendauit, prophetias impleuit, latroni spem bonam dedit. Atqui antequam crucifigeretur, sudauit, perturbatus est, timuit.

85.2.8 Quid sibi hocB/1470/1486/1530: hoc sibi uult? Nihil dubii, nihil non manifestum. Illic enim naturae imbecillitas hic potestas demonstrata est.

85.2.9 Praeterea his nosF: nobis duobus admonet, ut licet ante mala1530: malis perturbemur, non tamen absistendum1530: abstinendum est, quin ea subeamus, et cum in certamen descendimus, omnia facilia et leuia putanda sunt.

85.2.10 Nolimus ergo mortem formidare. Insitus est animae naturaliter uiuendi amor, sed in nobis est, uel hoc uinculum soluere, et eam minuere cupiditatem, uel ligare et uehementiorem efficere.

85.2.11 Quemadmodum enim nobis desiderium inest coitus, cum autem philosophamur, id1530: his cohibemus. Ita et in uita accidit.

85.2.12 Nam sicut ad seruandam prolis successionem, deus procreandi cupiditatem hominibus indidit, non tamen prohibens altiorem continentiae uiam,

85.2.13 ita et uitae nobis inseuit desiderium, prohibens nequis se interimat, non impediens tamen ut praesentem uitam contemnat.

85.2.14 Haec considerantibus modus seruandus est, ne sponte quis sibi mortem consciscat, et1470/1486/1530: etiam si innumeris uexetur calamitatibus, neque cum deo placuerit, eam fugiat et reformidet, sed praesenti animo subeat, et futuram uitam huic preferat.

85.2.15 Stabant autem mulieres iuxta crucem, et imbecillior sexus tunc fortior apparuit. Ita omnia reformauit. Ipse matrem commendans inquit: Ecce filius tuus.

85.2.16 O honorem quem discipulo tribuit! Cum enim iam abiret, matris curam discipulo reliquit.

85.2.17 Nam cum par esset, utpote matrem dolere et protectionem quaerere, merito dilecto commendat, cui etiam inquit: Ecce mater tua.

85.2.18 Hoc dixit, ut dilectione deuincerentur, quo cognito discipulus eam secum adduxit.

85.2.20 Vt enim cum spiritalia impediunt parentes, ne cognoscendi quidem sunt, itaF: ita et cum nihil impedimento est,1470/1486/1530: impediunt: merito omnia iisB/1530: his sunt tribuenda et omnibus preferendi quiaF: quod genuerunt, quod educarunt, quod innumeras pro ipsis molestias subierunt.

85.2.21 Ita Marcionis reprimitur impudentia. Nam si non esset secundum carnem natus, neque matrem habuisset, quam tantopere curaret.

85.2.22 Postea sciens Iesus quia iam omnia consumata sunt, hoc est, quae dispensata erant.

85.2.23 Vbique demonstrare annititur nouam hanc mortem fuisse. Siquidem in potestate morientis erat, ne prius quam ipse uellet, et omnia impleta essent, moreretur.

85.2.24 Ideo dicebat: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam.

85.2.25 Sciens ergo omnia consumata ait: Sitio,B: Sitio? etiam hoc uerbo prophetiam implens. Tu autem astantium prauitatem intellige.

85.2.26 Nam licet innumeros habeamus inimicos, qui nos grauissime persecuti sint, cum tamen interimiF: interim eos uidemus, flectimur misericordia,

85.2.27 hi uero nihil1530: nil moti magis efferantur, et irrident, acetumque in spongia porrigunt, ut bibat tanquam reus. Nam propter hoc hysopum additur.

85.2.28 Quo gustato mortuus est. Vides quam non perturbate et quam potenter omnia transigentem?B: transigentem. Quod et prosequens ostendit.

85.2.29 Cum omnia consumata essent, inclinato capite, quod affixum non erat, tradidit spiritum, hoc est, expirauit. Atqui non post inclinatum caput expiratur, sed post expirationemF: inspirationem caput inclinatur.

85.2.30 Hic autem contra accidit, per quod ostendit euangelista eum1470/1486/1530: eum euangelista esse omnium dominum.

85.3.1 Iudaei autem camelum deuorantes, et culicem excolantes, tantum nephas ausi de die consultant.

85.3.2 Quoniam Parasceue erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, rogauerunt Pilatum, ut frangerentur eorum crura.

85.3.3 Vides quanti sit ueritas?B/F: ueritas: Per ea quae illi faciunt, prophetia impletur. Alia enim ex hoc manifestata est.

85.3.4 Venerunt1530: Venerunt ergo milites et aliorum fregerunt crura, non Christi, sed ad Iudaeorum gratiam conciliandam, latus eius lancea aperuerunt, et mortuo adhuc insultant.

85.3.5 O pessimam uoluntatem ac scelestissimam! Noli tamen perturbari, dilectissime. Quae enim malo illi animo patrati sunt, ueritati consentiebant.

85.3.6 Prophetia hinc impleta est inquiens: Videbunt in quem transfixerunt. Neque hoc tantum, sed non credituris fuit fidei argumentum, ut Thomae et qui cum eo erant.

85.3.7 Ad haec et arcanum mysterium consumatum est. Exiuit enim sanguis et aqua. Non casu et simpliciter hi fontes scaturierunt, sed quoniam ex ambobus ecclesia constituta est.

85.3.8 Sciunt hoc initiati. Per aquam enim regenerati, per1470/1486/1530: om. sanguinem et carnem1470/1486/1530: sanguine et carne nutriti. Hinc mysteria ortum habent, ut quotiens ad admirandum calicem accedis, tanquam ab ipso latere hauriens accedas.

85.3.9 Et qui uidit, testimonium perhibuit, et uerum est testimonium eius, hoc est, non aliunde audiui, sed ipse affui, et uerum est testimonium, et merito sane.

85.3.10 Contumelias narrat, non magnum aliquid et admirabile, ut possis quicquam suspicari.

85.3.11 Hic haereticorum os cauet, et futura praedicit mysteria, et repositum thesaurum considerans, super iis1530: his quae euentura erant consultatF: considerat.

85.3.12 Impletur etiam et illa prophetia: Os eius non comminuent. Licet enim de Iudaeorum agno hoc dictum sit, transiuit tamen figura illa ad ueritatem et multo magis. Propterea et prophetae meminit.

85.3.13 Cum enim suum attulisset testimonium, et non uideretur fide dignum, adducit Moisen quod non temere id factum est, sed antiquitus praedictum quod: Os eius non comminuetur,

85.3.14 et per se quoque prophetae fidem facit. Haec dixi, inquit, ut intelligatis conuenientiam inter figuram et ueritatem. Vides quantam1470/1486: quantum adhibet diligentiam, ut credatur, quod turpe et ignominiosum uidebatur?F: uidebatur.

85.3.15 Illudere enim mortuo quam ipsum crucis supplicium longe peius est. Veruntamen haec dixi, inquit, et magna quidem diligentia: Vt credatis. Nemo igitur his fidem non adhibeat, neque pudore nostra offendat.

85.3.16 Quae enim maxime ignominiosa uidentur, haec sunt bonorum nostrorum1470/1486/1530: nostrorum bonorum honestissima. Post haec autemF: om. rogauit Pilatum Ioseph ab Arimathia, eo quod esset discipulus Iesu, non ex duodecim, sed fortasse ex septuaginta.

85.3.17 Iam enim putantes sedatam iram Iudaeorum ad crucem libere accesserunt, et funus curabant. Accedens ergo ad Pilatum corpus Iesu rogat, et concessum est. Nam cur non debuisset?

85.3.18 Iuuit autem ipsum et Nicodemus, et magnifice sepeliuit1530: sepeliunt. Adhuc enimB: om. de eo tanquam de puro homine opinabantur,

85.3.19 et ea ferunt aromata, quae maxime corpora seruare solent, quod nihil magnum de Iesu ipsos existimare arguebat. Multum tamen amorem prae se ferunt.

85.3.20 Sed quare nullus ex duodecim eo accessit,F: accessit. non Ioannes, non Petrus, non alius ex primis? Neque hoc silet discipulus.

85.3.21 Si Iudaeorum metu quis diceret, et hi eodem metu tenebantur. Inquit enim discipulum occultum fuisse propter metum Iudaeorum.

85.3.22 Neque dici posset, quod contemneret, sed timens accedebat. Ioannes autem qui affuerat et uiderat expirantem, hic non affuit.1530: affuit? Quid ad hoc dicendum?

85.3.23 Mihi uidetur nobilissimum fuisse Ioseph, quod ex sepulchro constat, et Pilato erat notus.

85.3.24 Quare impetrauit et sepeliuit Iesum non ut reum, sed magnifice secundum Iudaeorum consuetudinem, tanquam magnum aliquem et admirabilem.

85.4.1 Cum enim tempore urgerentur. Nona enim hora mortuus erat, et dum peteret eumF: om. a Pilato, et dum lauarent, iam uespere aduentaretB: aduentauit; 1470/1486/1530: aduentaratB: aduentauit; 1470/1486/1530: aduentarat, quo tempore nihil licebat operari, in proximum monumentum posuerunt.

85.4.2 Dispensatum est enim ut in nouo monumento sepeliretur, in quo nemo positus fuerat, nequis alium resurrexisse arbitraretur,

85.4.3 et ut discipuli eo facile se conferre possent, et quae fierent in propinquo intuerentur, et ut sepulturae testes non ipsi tantum, sed inimici essent.

85.4.4 Signaculum enim et custodes sepulchro impositi, sepulturae erant testimonio. Resurrectionem autem non minus manifestari Christus uoluit.

85.4.5 Quare discipuli multum annituntur ostendere quod mortuus sit. Resurrectionem enim omne futurum tempus erat confirmaturum.

85.4.6 Mors si tunc dubia fuisset, resurrectionis ratio non constaret. Neque horum tantum gratia prope uoluit sepeliri, sed ne falso potuisset quispiam furtum insimulare.

85.4.7 Vna autem sabbatorum, hoc est, die dominico, cum adhuc tenebrae essent, Maria Magdalene1470/1486/1530: Magdalena uenit mane1530: mane ad monumentum, et uidit lapidem reuolutum a monumento.

85.4.8 Surrexerat Iesus et lapide et signis impositis. Sed cum hoc manifestari oporteret, post resurrectionem aperuit monumentum, et ita res credita est.

85.4.9 Hoc Mariam mouit. Maxime nanque magistrum diligebat, postquam sabbatum preteriit, cessare non potuit,

85.4.10 sed cum adhuc essent tenebrae, a loco aliquam sibiB/1470/1486/1530: sibi aliquam quaerens consolationem, eo se contulit, et cum uideret lapidem reuolutum, neque intrauit, neque introspexit, sed ad discipulos cucurrit ex nimio desiderio.

85.4.11 Id enim curabat quam citissimeB: certissime quid de corpore factum esset intelligere. Hoc et cursus et uerba significarunt: Tulerunt, inquit, dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum.

85.4.12 Ecce quomodo non dum quicquam de resurrectione certum norat, sed ablatum esse1470/1486/1530: esse ablatum suspicata est, et simpliciter omnia discipulis nuntiat.

85.4.13 Euangelista autem tanta laude mulierem non fraudauit, neque sibi dedecori arbitratus est, ut ab ea noctu profecta primum haec intelligerent. Hoc pacto semper eius ueritas lucet.

85.4.14 Cum uenisset Maria et id significasset, audientes illi ad sepulchrum properant, et uident linteamina posita. Quod erat resurrectionis signum.

85.4.15 Neque enim si qui corpus abstulissent, illa reliquissent. Neque si furati essent sudariumF: sudorium inuoluere, et ponere in unum locum curassent, sed ut erat corpus abstulissent.

85.4.16 Propterea praedixit Ioannes, quod cum multa myrra esset sepultus, quae non minus quam plumbum1530: pix corpori linteamina conglutinat.

85.4.17 Vt cum audieris sudaria in sepulchro relicta, furto abreptum non arbitreris. Non enim fur adeo stultus fuisset, ut in superflua re tantum laborasset.

85.4.18 Qua nam gratia sudaria dimisit? Quomodo id faciendo latere potuit?B: potuit. Etenim diutius in eo erat immorandum, et deprehendi potuisset.

85.4.19 Cur linteamina posita erant et sudarium separatim inuolutum?

85.4.20 ut intelligeres non perturbate et festinanter fecisse. Ex hoc resurrectionem crediderunt.

85.4.21 Ideo postmodum apparuit eis Christus, quia non uidendo crediderunt. Consydera hoc in loco euangelistae humilitatem, quomodo certitudinem resurrectionis Petro manifestatam dicit.

85.4.22 Precedens enim uisis linteaminibus positis nihil amplius perquirit, sed discedit. Ille autem feruore quodam ingressus omnia quaesiuit diligenter, et amplius uidit,

85.4.23 et tunc consolatus est uidendo linteamina posita, et sudarium separatim reuolutum, quod bene diligentem arguebat.

85.5.1 Tu autem cum audieris nudum dominum resurrexisse, cessa, quaeso, ab insana funeris impensa.

85.5.2 Quid sibi hoc superfluum uult et inutile dispendium, quod ipsis qui faciunt plurimum affert detrimenti, mortuis nullam utilitatem uel damnum potius.1530: potius?

85.5.3 Sumptuosa nanque sepultura non nunquam causa est, ut fures cadauer effodiant, et nudum et insepultum proiiciant.

85.5.4 Sed o inanem gloriam! quantam etiam in luctu uim, quantam amentiam ostendit?

85.5.5 Multi igitur ne id accidat, tenuia scindunt linteamina, et multis implent aromatibus, ut duplici ratione inutilia furibus reddantur, ita terrae mandant.

85.5.6 Nonne haec insanientium, nonne furentium1530: furientium sunt ambitionem prae se ferre, et rursus tollere?B: tollere. Sane, inquit, ut nulla furandi sit occasioB: occasio sit, haec omnia molimur.

85.5.8 Sed esto neque fures, neque uermes, neque tempus, neque aliud quippiam timendum, sed corpus ad resurrectionem usque intactum permansurum,

85.5.9 et ea omnia noua preseruari, quid inde mortuis emolumenti, cum nudum corpus resurgit? Haec enim hic remanent, nihil illi examini conferunt.

85.5.10 Sed cur, inquies, id in Christo seruatum est? Merito sane. Noli haec humanis rebus comparare. Nam et unguentum1470/1486: ungentum effudit meretrix, et sanctos pedes unxit.

85.5.11 Quod si de hoc dicendum est, haec primum a non intelligentibus resurrectionis rationem facta sunt. Ideo inquit: Sicut mos erat Iudaeis.

85.5.12 Neque enim ex duodecim haec fecerant, sed qui non multo Iesum honore prosecuti sunt. Duodecim autem non sic, sed morti caedibus et periculis pro eo se exposuerunt,

85.5.13 qui honor longe maior. Preterea, ut dixi, de hominibus nobis nunc sermo est, illa autem domino exhibita sunt,

85.5.14 et ut intelligas, nulli curae haec Christo esse inquit1530: inquit enim: Esurientem me uidistis et dedistis mihi manducare, sitientem et dedistis mihi bibere, nudum et induistisB: induisti me.

85.5.15 non autem: Mortuum et sepelistis. Quod ego non ut sepulturam tollam, dico. Absit, sed ut1470/1486/1530: om. luxuriam et superfluam ambitionem.

85.5.16 Affectus, inquit, et dolor et mortui misericordia haec suadet. Non est misericordia, sed inanis gloria.

85.5.17 Nam si uis mortui misereri, aliam tibi uiamF: mean ornandi funeris ostendam, et docebo te1486/1530: om. iis1530: his mortuum uestibus ornare, quae simul cum eo resurgent, et conspicuum reddent.

85.5.18 Hae uestes neque1470/1486/1530: nec tineis corroduntur, neque tempore consumuntur, neque diripiuntur a furibus.

85.5.19 Quae nam hae sunt?F: sunt: Eleemosyne uestis est, quae resurget. Eleemosyna tanquam signaculum cum eo his uestibus fulgebunt, qui tunc audient: Esurientem me uidistis, et dedistisB: et non dedistis mihi manducare.

85.5.20 Hae insignes faciunt, hae conspicuos, hae securos. Praesentia enim nihil aliud sunt quam tinearum et uermium esca.

85.5.21 Non tamen sepulturam prohibeo, sed modus seruetur, ut tegatur corpus, non nudum mandetur terrae.

85.5.22 Nam si uiuentibus preciptur, nequid habeant preter uestimentum, longe magis mortuis. Neque enim ita mortuus ueste indiget ut uiuus.

85.5.23 Dum enim uiuimus et frigoris gratia et caloris, et pudoris uestibus egemus. Mortuis nulla horum impendet necessitas, ne nudum iaceat corpus operiendum est.

85.5.24 In primis autem terram optimum habemus operimentum, et ipsi corporum naturae decentius.

85.5.25 Quod si ubi tot necessitates urgent, nihil superfluum est inquirendumF: requirendum, multo minus ubi illae cessant.

85.6.1 Sed qui uiderint, ridebunt, inquies. Quid tum? quamuis ridearis, minime curandum est stulti iudicium, sed potius multi te admirabuntur, et doctrinam nostram prosequentur.

85.6.2 Non enim haec digna risu sunt, sed illa quae nunc facimus, cum lugemus, cum plangimus, cum simul nos cum mortuo defodimus, haec et risu et supplicio digna.

85.6.3 In his autem et modo sumptibus adhibendo sapientia utiB: ubi per quam laudabile est, et omnes nobis plaudent, et Christi uirtutem admirabuntur, et dicent: Pape, quanta est crucifixi potentia!1470/1486/1530: potentia?

85.6.4 Persuasit morientibus, et hisB/1470: iis qui corrumpuntur, non esse mortem. Non enim ut in pereuntes afficuntur, sed ut in meliorem locum migrantes.

85.6.5 Persuasit corpus hoc mortale et terrenum uestem induere serica, et auro distincta1530: distinctam longe preciosiorem, hoc est, immortalitatem.

85.6.6 Quamobrem non multum de sepultura curant, sed sepulturam optimam putant uitam optimam. Haec si ita nos philosphari uiderint, dicent,

85.6.7 sin plangentes, effeminatos, circumstantes plorantibus mulieribus ridebunt et exprobrabunt, et maiorem in modum reprehendent, et impensam amentiam appellabunt. Etenim haec accusari audimus, et merito sane.

85.6.8 Quam enim habebimus1486: habemus excusationem, cum corpus tabe et uermibus mox consumendum ornamus, Christum esurientem, nudum errantem contemnimus?B: contemnimus.

85.6.9 Cessemus, quaeso, ab hac insana diligentia. Sed eam morientium curam habeamus, quae et nobis et illis conferat ad gloriam dei. Largas pro iis1530: his eleemosynas faciamus. Mittamus eis pulcherrima uiatica.

85.6.10 Nam si memoria clarorum uirorum, qui mortui sunt, prodest uiuentibus (Protegam, inquit, hanc ciuitatem propter me et propter Dauid seruum meum), longe magis eleemosyna id faciet.

85.6.11 Haec mortuos suscitauit, quando circumsteterunt uiduae ostendentes, quae fecerat cum1530: om. ipsis Dorcas.

85.6.13 Nam si reges haeredes scribentes familiaribus partem1486: patrem relinquunt, in puerorum cautionem, cum ChristumB: Christo cohaeredem filiis tuis dimittis, intellige quantam1470/1486: om. tibi, quantam illis1530: tibi et illis concilias beniuolentiam.

85.6.14 Haec sunt funera pulcherrima, haec et remanentibus et abeuntibus1530: obeuntibus proficiunt. Si ita sepeliemur, in resurrectione clari apparebimus.

85.6.15 Quod si curato corpore animam neglexerimus, multa grauia perpetiemur, et multum ridebimur.

85.6.16 Non enim parua est ignominia, nudum et inopem uirtutum hinc migrare. Neque corpus insepultum proiectum adeo ignominiosum uidetur, ut anima tunc carens uirtutibus.

85.6.17 Hanc uestiamus uestibus semper duraturis. Quod si in hac uita negleximus, saltem in morte nobis consulamus, et ex rebus nostris nobis opem ferre per eleemosynam curemus.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY