PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

85.4.13 Euangelista uero non priuauit mulierem tali laudatione, neque uerecundiam estimauit ab ea eos discere priori hac pernoctante, ita ubique dicit quod ueridicum eius clarificat modum.
CLOSE
Griffolini

85.4.13 Euangelista autem tanta laude mulierem non fraudauit, neque sibi dedecori arbitratus est, ut ab ea noctu profecta primum haec intelligerent. Hoc pacto semper eius ueritas lucet.
CLOSE
Griffolini-Montanus

85.4.13 Euangelista autem tanta laude mulierem non fraudauit, neque sibi dedecori arbitratus est, vt ab ea noctu profecta, primum haec intelligerent1603: intelligeret: hoc pacto semper eius veritas lucet.
CLOSE
Montfaucon

85.4.13 Evangelista vero tanta laude mulierem non fraudavit, neque dedecori putavit esse, si ab illa quae noctu profecta erat, hoc primum didicerint; sic ubique fulget ejus veracitas.