Commentarius

[Homilia LXXXV]

85.1.1 Tunc ergo tradidit eis illum Pilatus, ut crucifigeretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt illum, et bajulans sibi crucem, exivit in eum qui dicitur Calvariae locus, Hebraice, Golgotha, ubi illum crucifixerunt.

85.1.2 Res prosperae facile possunt dejicere ac prosternere eos qui non attendunt: ita Judaei a principio Dei gratia fruentes, morem regni gentilium postea quaerebant:

85.1.3 et in deserto post manna, caeparum recordabantur: eodem modo hic, Christi recusato regno, regnum Caesaris sibi acclamarunt.

85.1.4 Ideo secundum illorum sententiam constituit eis regem. Cum ergo hoc Pilatus audisset, tradidit eum ut crucifigeretur. Admodum injuste.

85.1.5 Erat enim interrogandum an regnum affectasset: timore1862: sed timore tantum motus, sententiam tulit; quod ne ille admitteret, Christus jam monuerat dicens, Regnum meum non est de hoc mundo.

85.1.6 Sed praesentibus se totum dedens, nihil magni philosophari voluit. Atqui uxoris somnium ipsum perterrefacere debuisset.

85.1.7 Sed nullo horum melior est effectus: non respexit ad caelum; sed ipsum tradidit. Illi ut jam damnato crucem imposuerunt.

85.1.8 Lignum quippe illud abominabantur, nec contingere quidem volebant. Sic et in figura factum est: nam Isaac ligna portavit.

85.1.9 Sed tunc in patris tantum voluntate res constitit: figura quippe erat: nunc vero res consequuta est, quia veritas erat. Et venit in Calvariae locum.

85.1.10 Quidam dicunt Adamum ibi mortuum esse et jacere: et Jesum ubi mors regnaverat, ibi tropaeum erexisse. Nam tropaeum gestabat crucem contra mortis tyrannidem.

85.1.11 Et sicut victores, sic et ipse victoriae symbolum humeris gestabat. Quid enim si haec alio animo praeceperunt Judaei?

85.1.12 Crucifigunt eum cum latronibus: inviti prophetiam implentes: quae enim illi ad contumeliam faciebant, haec veritati inserviebant; ut discas quanta sit ejus virtus.

85.1.13 Nam et illud jam olim propheta praedixit, Cum iniquis reputatus est. Voluit ergo daemon rem gestam obscurare; sed non potuit.

85.1.14 Tres enim sunt crucifixi, solus resplenduit Jesus: ut discas ejus virtutem omnia esse operatam.

85.1.15 Atqui tribus crucifixis, miracula facta sunt; nemo tamen aliquod ex illis alii quam Jesu tribuit; ita infirmae erant diaboli insidiae, quae in ipsius caput totae sunt conversae.

85.1.16 Nam ex his duobus unus salutem est consequutus. Non modo igitur crucifixi gloriae non nocuit, sed non parum ipsi contulit:

85.1.17 non minus enim erat latronem in cruce convertere, et in paradisum inducere, quam petras commovere. Scripsit autem titulum Pilatus; tum ut Judaeos ulcisceretur, tum ut Christum purgaret.

85.1.18 Quia enim ut scelestum tradiderant, et id ex latronum consortio confirmare studebant, ne quis deinde illum incusare posset, et ut scelestum improbumque traducere, illorum ora obstruit, omniumque qui ipsum vellent accusare:

85.1.19 ostendensque illos in proprium regem insurrexisse; sic descripta verba posuit, ut in tropaeo: quae verba claram vocem emitterent, ac victoriam regnumque ejus praedicarent, etiamsi non regnum totum.

85.1.20 Hoc autem non una lingua, sed triplici declaravit. Quia enim credibile erat multos Judaeis commixtos fuisse propter solennitatem; ut nemo ejus apologiam ignoraret, omnibus linguis Judaeorum furorem denotavit.

85.1.21 Nam vel crucifixo invidebant. Atqui quid hoc vobis nocebat? Nihil. Si enim mortalis erat, imbecillus, et exstinguendus, cur timetis scriptas literas dicentes illum esse Regem Judaeorum?

85.1.22 Et quid dicunt? Dic quod ille dixerit. Nam nunc sententia est et communis calculus; si vero adjiciatur, ipse dixit, illius petulantiae et arrogantiae id adscribitur.

85.1.23 Neque tamen sententiam mutavit Pilatus; sed perstitit. Hinc autem non parva quaepiam res, sed totum dispensatur.

85.1.24 Cum enim crucis lignum defossum fuisset, nec illud quispiam eruere auderet instante metu. Cum1862: metu, et fideles aliis rebus urgentibus incumberent;

85.1.25 et tamen futurum erat ut insequenti tempore crux perquireretur, et tres cruces una jacerent;

85.1.26 ne ignoraretur quaenam Domini fuisset, primo quod in medio esset, deinde ex titulo agnita fuit; latronum quippe cruces titulos non habebant.

85.1.27 Milites autem diverserunt vestimenta, sed non tunicam. Vide rursum per prava illorum gesta prophetias ubique impleri. Nam illud quoque jam olim praedictum fuerat.

85.1.28 Atqui tres erant crucifixi; sed prophetiae in illo implebantur. Cur enim non in aliis idem fecerunt, sed in hoc tantum?

85.1.29 Tu vero mihi consideres velim prophetiae accurationem; non modo enim divisisse dicit Propheta, sed etiam non divisisse: alia diviserunt, tunicam non diviserunt, sed sorti rem commiserunt.

85.1.30 Illud vero, desuper contexta, non sine causa ponitur. Sed alii dicunt allegoriam esse, quia non simpliciter homo erat crucifixus ille; sed prius divinitatem habuit.

85.2.1 Alii dicunt illud vestis genus describere Evangelistam. Quia enim in Palaestina duos consuentes pannos, sic vestimenta texunt, ut significet Joannes talem fuisse tunicam, dicit, Desuper contexta.

85.2.2 Id vero dicere mihi videtur, ut vestium vilitatem subindicet: et sicut in aliis omnibus, sic in veste eum vilitati studuisse.

85.2.3 Et haec quidem milites: ipse vero crucifixus matrem suam discipulo commendat, ut nos doceat ad extremum usque halitum, parentum curam praecipuam esse gerendam.

85.2.4 Quando igitur Mater intempestive accessit, dicit: Quid mihi et tibi est mulier? et, Quae est mater mea? Hic vero magnum exhibet amorem, et discipulo quem diligebat ipsam commendat.

85.2.5 Rursus nomen suum Joannes modeste tacet; nam si gloriari voluisset, causam etiam dixisset cur diligeretur, quam verisimile est fuisse magnam mirabilemque?1862: mirabilemque.

85.2.6 Cur nihil aliud Joanni dicit, neque illum moestum consolatur? Quia tempus consolandi non erat. Alioquin non parva res erat quod ille tali dignaretur honore, et perseverantiae suae praemium acciperet.

85.2.7 Tu vero mihi considera quomodo crucifixus omnia sine perturbatione faciat, discipulum de matre alloquatur, prophetias impleat, latroni bonam spem indat; etiamsi antequam crucifigeretur visus fuerit sudare, in agonia esse, timere.

85.2.8 Quid igitur hoc est? Nihil dubii, nihil incerti: illic enim naturae infirmitas ostensa est, hic potestatis magnitudo.

85.2.9 Ad haec, his duobus nos admonet: etiamsi antequam mala ingruant perturbemur, non ideo absistendum esse a malis; sed cum in ipsa certamina ingressi sumus, tunc omnia facilia et levia existimanda esse.

85.2.10 Ne itaque mortem formidemus: naturae quippe inest vitae amor; sed in nostra potestate est aut vinculum solvere, et cupiditatem illam minuere; vel alligare, et vehementiorem reddere.

85.2.11 Sicut enim coitus cupiditatem habemus; sed si philosophemur, illam cohibemus tyrannidem; sic et in vita accidit.

85.2.12 Nam sicut concupiscentia carnalis servandae prolis causa indita est; quod Deus successionem generis stabilierit, neque tamen impedierit ut superiorem continentiae viam teneamus;

85.2.13 sic et vitae amorem indidit, vetans ne quis sese interficiat, nec tamen vetans ne praesentem vitam spernamus.

85.2.14 Horum gnaros oportet modum servare: nec sponte ad mortem ruere, etsi quis mille prematur malis: neque abreptos ob causas Deo acceptas, formidare et renuere; sed fidenter adire, futuramque vitam praesenti anteponere.

85.2.15 Stabant autem mulieres juxta crucem. Infirmior sexus, fortior tunc apparuit. Ita omnia tunc invertebantur. Ipse vero Matrem commendans dicit: Ecce filius tuus.

85.2.16 Papae, quantum honorem discipulo collatum! Cum enim ipse jam abiret, ipsam discipulo curandam tradit.

85.2.17 Quia enim credibile erat ipsam, utpote matrem, dolere et patrocinium quaerere, jure illam discipulo tradit dicens, Ecce mater tua.

85.2.18 Haec porro dicebat, ipsos mutuo conjungens amore; quod cum intelligeret discipulus, ipsam in sua accepit.

85.2.19 Cur autem nullam aliam memoravit mulierem, licet alia quoque adstaret? ut nos doceret plus tribuendum matribus esse.

85.2.20 Ut enim parentes cum spiritualia impediunt ne cognoscendi quidem sunt; sic cum non ea cohibent, omne debitum est ipsis praestandum, et aliis sunt anteponendi, quia nos genuerunt, educarunt, milleque mala subierunt.

85.2.21 Sic Marcionis impudentiam reprimit. Si enim secundum carnem natus non esset, nec matrem haberet, cur tantam de illa sola gerit curam?

85.2.22 Postea sciens Jesus, quoniam jam omnia consummata sunt; id est, quod nihil oeconomiae desit.

85.2.23 Ubique enim satagebat ostendere hanc novam esse mortem: siquidem in potestate morientis sita omnia erant, neque prius mors corpori advenit, quam ipse vellet: volebat autem cum omnia implesset.

85.2.24 Ideo dicebat: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam.

85.2.25 Sciens ergo omnia consummata, ait, Sitio. Hic rursum prophetiam implet. Tu vero mihi perpende sceleratum adstantium animum.

85.2.26 Etiamsi enim innumeros habeamus inimicos, et intolerabilia ab eis perpessi simus, quando videmus eos interfici, plangimus;

85.2.27 hi vero non flexi sunt erga illum, neque his conspectis mitiores facti sunt; sed magis efferabantur, et irrisionem augebant; in spongia offerentes illi acetum, sic illi potum dederunt, ut damnatis porrigitur: nam hyssopus ideo offertur.

85.2.28 Cum accepisset autem dixit, Consummatum est. Vidistin’ eum imperturbatum cum potestate haec facere;1862: facere? quod ex sequentibus ostenditur.

85.2.29 Cum enim omnia consummata essent, inclinato capite; non enim illud clavis erat affixum, tradidit spiritum, hoc est, exspiravit. Atqui non post inclinatum caput exspiratur1862: exspirat;

85.2.30 hic vero contrarium efficitur: non postquam exspiraverat caput inclinavit, ut apud nos fieri solet, sed postquam inclinaverat, exspiravit; quibus omnibus declaravit Evangelista, ipsum universorum esse Dominum.

85.3.1 At Judaei rursum, qui camelum deglutiebant et culicem excolabant, tantum nefas ausi, de die consultant.

85.3.2 Quia Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora, rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eorum crura.

85.3.3 Viden’ quam fortis sit veritas? per studia eorum prophetia impletur: alia quoque praedictio finem accipit.

85.3.4 Venientes enim milites aliorum fregerunt crura, Christi non item. Attamen hi in gratiam Judaeorum ejus latus lancea perforarunt, et mortuo corpori contumeliam inferunt.

85.3.5 O scelestum et exsecrandum facinus! sed ne turberis, ne dejiciaris, dilecte. Nam quae mala illi voluntate faciebant, veritatem propugnabant.

85.3.6 Prophetia namque erat, Videbunt in quem transfixerunt. Neque hoc tantum; sed etiam iis qui infideles futuri erant, hoc facinus demonstrationi fuit; ut Thomae et ipsi similibus.

85.3.7 Ad haec etiam mysterium ineffabile consummabatur: Exivit enim sanguis et aqua. Non sine causa vel casu hi fontes manarunt; sed ex1862: ex hoc utroque Ecclesia constituta est.

85.3.8 Hoc sciunt initiati, qui per aquam regenerantur, ac per sanguinem et carnem nutriuntur. Initium1862: Illinc initium mysteria sumunt, ut cum ad tremendum poculum accesseris, sic venias ac si ex hoc latere potaturus esses.

85.3.9 Et qui vidit testimonium perhibuit, et verum est testimonium ejus. Hoc est, non ab aliis audivi, sed ipse praesens vidi, et verum est testimonium. Merito sane.

85.3.10 Contumeliam narrat; non magnum quid et mirabile, ut possis contra suspicari;

85.3.11 verum ille haereticorum ora comprimens, et futura praenuncians mysteria, atque contentum in ipsis thesaurum considerans, minutatim recenset ea quae gesta sunt.

85.3.12 Impleta est autem prophetia illa, os ejus non comminuent. Etiamsi enim hoc de Judaeorum agno dictum sit, sed1862: tamen propter veritatem figura praecessit, et in hoc magis completum est. Ideo Prophetam in medio1862: medium adduxit.

85.3.13 Cum sese testem afferens ubique non videretur fide dignus haberi, adducit Moysen, ut innuat hoc non casu factum esse, sed jam olim scripto fuisse praenunciatum: hoc illud dictum est: Os ejus non comminuetur.

85.3.14 Rursumque ex seipso Prophetae fidem facit. Haec dixi, inquit, ut discatis magnam esse affinitatem inter figuram et veritatem. Viden’ quantam curam adhibeat, ut credatur illud quod turpe ignominiosumque videtur?

85.3.15 Nam corpus a milite contumelia affici, longe pejus erat quam crucifigi. Attamen et haec dixi, inquit, et cum diligentia magna dixi, ut credatis. Nemo itaque fidem neget, neque prae pudore nostris noceat.

85.3.16 Nam quae maxime contumeliosa videntur, haec sunt bonorum nostrorum honestissima. Post haec autem veniens Joseph ab Arimathia, cum esset discipulus. Non ex duodecim, sed fortasis ex septuaginta.

85.3.17 Jam enim putantes sedatam iram esse per crucem, cum libertate accesserunt, et funus curaverunt. Accedens igitur, a Pilato gratiam petit, ille concedit. Cur enim non fecisset?

85.3.18 Tum ipsi operi manum adhibuit etiam Nicodemus: et magnifice sepeliunt. Adhuc enim illum pro puro homine habebant.

85.3.19 Et aromata ferunt hujusmodi, quae maxime possint corpus diuturno tempore conservare, ne citius in corruptionem vergat, quo indicabatur illos non magnum quidpiam de ipso sentire; attamen multum amorem prae se ferebant.

85.3.20 Cur autem nemo ex duodecim accessit, non Joannes, non Petrus, non alius quispiam ex insignioribus,1862: insignioribus? neque hoc occultat discipulus.

85.3.21 Nam si quis dixerit ob metum Judaeorum: hi quoque timebant: nam hic erat, inquit, absconditus ob metum Judaeorum.

85.3.22 Nec dixeris sic fecisse quod contemnerent, sed ipse quoque metuens accessit. Joannes autem qui adfuerat et exspirantem viderat, nihil hujusmodi fecit. Quid ergo dicendum?

85.3.23 Mihi videtur eos1862: eum ex insignioribus viris fuisse, ut ex funeris sumtu liquet: et Pilato notum fuisse;

85.3.24 quapropter id impetravit, ipsumque sepelivit, non ut damnatum, sed ut mos erat Judaeis sepelire virum magnum et admirandum.

85.4.1 Cum autem tempore urgerentur: illo enim hora nona mortuo, deinde iis Pilatum adeuntibus, et corpus auferentibus, credibile erat vesperam adventuram esse, qua non licebat operari; in proximo monumento corpus deponunt.

85.4.2 Dispensatumque1862: Dispensatum est ipsum deponi in novo monumento, in quo nemo depositus ante fuerat; ut non crederetur alterum resurrexisse, qui cum illo depositus fuisset:

85.4.3 et ut discipuli facile possent eo venire,1862: venire, et quae evenerant spectare, cum vincinus esset locus: utque testes resurrectionis forent, non illi tantum, sed etiam inimici.

85.4.4 Nam quod signacula in sepulcro posita fuerint, quodque custodes milites assederint; id certe testimonium sepulturae erat: illam enim non minus quam resurrectionem in confesso esse Christus curavit.

85.4.5 Ideo discipuli admodum student comprobari mortem. Nam resurrectionem totum sequens tempus confirmaturum erat.

85.4.6 Mors vero si obscura nec prorsus manifesta fuisset, resurrectionis rationem obscurasset. Neque his solum de causis in vicino loco sepultus est, sed ut falsus ostenderetur corporis furto sublati rumor.

85.4.7 Una autem Sabbatorum, hoc est, Dominica; primo diluculo, Maria Magdalene venit mane, et videt lapidem revolutum a monumento.

85.4.8 Surrexerat enim et lapide et signis expositis1862: impositis. Cum autem oporteret etiam alios certiores fieri, sepulcrum post resurrectionem aperitur, et sic quod factum erat confirmatur.

85.4.9 Hoc enim1862: etiam Mariam movit, quae magistrum tantopere amabat1862: amaret: quia Sabbatum transierat, non cessavit;

85.4.10 sed primo diluculo venit, ut ex loco aliquid acciperet consolationis: et viso loco lapideque sublato, non intravit, nec introspexit, sed ad discipulos cucurrit, desiderio ardens.

85.4.11 Hoc enim maxime curabat, ut quamprimum sciret quid de corpore factum esset. Hoc enim cursus significabat, et verba declarabant: Tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum.

85.4.12 Viden’ quomodo de resurrectione nondum quid clare cognosceret, sed putaret translatum fuisse corpus: et sine fuco omnia discipulis nunciat?

85.4.13 Evangelista vero tanta laude mulierem non fraudavit, neque dedecori putavit esse, si ab illa quae noctu profecta erat, hoc primum didicerint; sic ubique fulget ejus veracitas.

85.4.14 Cum venisset illa et haec dixisset, hoc audito illi ad sepulcrum statim properant, et vident linteamina posita; quod erat resurrectionis signum.

85.4.15 Neque enim si quipiam corpus abstulissent, illud antea nudavissent; nec si furati essent, ita curassent sindonem auferre, involvere, et certo in loco ponere; sed ut erat corpus abstulissent.

85.4.16 Ideo Joannes dicere praeoccupat; cum multa myrrha fuisse sepultum, quae non minus quam plumbum linteamina corpori conglutinat.

85.4.17 Ut cum audieris sudaria seorsim posita jacuisse, ne feras eos qui dicunt ipsum furto sublatum fuisse. Neque enim fur adeo stultus fuisset, ut in re superflua tantam poneret curam.

85.4.18 Qua de causa sudaria reliquisset? Quomodo id faciendo latuisset? nam diutius erat ea in re immorandum, et si tardasset deprehensus fuisset.

85.4.19 Cur autem separatim linteamina jacebant, et sudarium seorsim involutum?

85.4.20 Ut discas, non festinanter et tumultuose hoc factum esse, ut haec separatim jacerent et illa seorsim involuta: hinc enim factum, ut resurrectionem crederent.

85.4.21 Ideo post haec illis Christus apparet, ex visu jam confirmatis. Hic mihi perpende quam sit Evangelista a fastu alienus, et quomodo accuratam Petri perquisitionem testificetur.

85.4.22 Nam cum praevenisset illum et vidisset linteamina posita, nihil ultra perquisivit, sed discessit. Ille vero fervens cum intrasset, omnia diligenter inspexit, et quid amplius vidit, et tunc hic ad spectaculum evocatus est.

85.4.23 Nam post illum ingressus, sepulcralia vidit jacentia et divisa. Nam divisisse, et hoc et illud involutum separatim posuisse, diligentis et accurati cujuspiam erat, neque perturbati.

85.5.1 Tu vero cum audieris Dominum nudum resurrexisse, absiste ab insano funerum sumtu.

85.5.2 Quid sibi vult enim illa superflua insanaque1862: inutilisque impensa, quae lugentibus multum affert detrimenti, defuncto nihil lucri; imo si vere dicatur, multum damni?

85.5.3 Sepulturae namque magnificentia in causa saepe fuit ut fures corpus nudum et insepultum projicerent.

85.5.4 Sed, o inanem gloriam! quantam illa in luctu tyrannidem, quantam insaniam ostendit!

85.5.5 Multi enim ne id accidat, tenuia scindunt linteamina, et aromatibus impleta multis, ut duplici ratione furibus sint inutilia, sic terrae mandant.

85.5.6 Annon haec furentium, annon insanorum sunt, ambitionem prae se ferre, et rursum illam tollere? Etiam, inquiunt, ut in tuto sint penes defunctum haec omnia machinamur.

85.5.7 Quid ergo? si fures non auferant, annon vermes et tineae auferent? Quid vero,1862: vero? si parcant ei vermes et tineae, annon tempus et sanies perdent?

85.5.8 Ponamus autem ut nec vermes, nec tineae, non tempus, nec quidpiam aliud haec consumat, sed corpus ad usque resurrectionem intactum maneat,

85.5.9 et haec omnia nova et minuta serventur, quid amplius inde defunctis, quando corpus nudum suscitabitur: illa vero in sepulcro manebunt; nihilque nos juvabunt ad rationem reddendam.1862: reddendam?

85.5.10 Cur ergo, inquies, id in Christo factum est? Noli haec cum rebus humanis miscere. Nam unguentum mulier meretrix effudit in sanctos pedes.

85.5.11 Si de hac re sit loquendum; primo quidem haec facta sunt ab iis qui resurrectionem nondum noverant; ideo ait, ut mos Judaeis erat.

85.5.12 Non enim ex duodecim erant qui sic Christum honorabant, sed hi non multum ei honoris tribuebant. Duodecim ergo eum non sic colebant, sed mortem, caedes, periculaque pro illo subeuntes.

85.5.13 Ille quippe honor quidem erat, sed longe minor isto. Alioquin, ut dixi, de hominibus nobis nunc sermo est. Tunc1862: tunc vero illa Domino exhibita sunt.

85.5.14 Et ut discas nihil haec Christum curavisse, ait ille: Esurientem me vidistis, et nutrivistis; sitientem, et potum dedistis; nudum, et induistis.

85.5.15 Nusquam dixit, Mortuum, et sepelistis. Haec porro dico, non ut sepulturam tollam. Absit, sed ut luxum et intempestivam ambitionem succidam.

85.5.16 Affectus, inquies, dolor et commiseratio erga defunctum, haec suadent. Non sunt haec commiseratio erga defunctum, sed vana gloria.

85.5.17 Si velis defunctum commiserari, aliam tibi funeris monstro rationem, et doceo te quo pacto vestimenta apponas quae1862: quae cum illo resurgant et illum reddant splendidum:

85.5.18 quae vestimenta non vermes, non tempus absumunt, non a furibus illa tolluntur.

85.5.19 Quaenam haec sunt? Eleemosynae amictus. Haec cum illo resurget: eleemosynae signaculum cum illo est. His fulgebunt vestibus qui tunc audient: Esurientem me nutrivistis.

85.5.20 Haec insignes et1862: haec claros reddunt, haec in tuto collocant. Quae nunc fiunt, nihil aliud sunt, quam sumtus tinearum et mensa vermium.

85.5.21 Haec porro dico, non funeralia prohibens; sed modum excedere vetans, ut tegatur corpus, nec nudum terrae mandetur.

85.5.22 Nam si viventibus praecipitur, ut nihil plus habeant quam vestimentum; multo magis mortuis. Neque enim ita mortuus veste indiget, ut vivus.

85.5.23 Dum vivimus enim tam frigoris quam pudoris causa vestibus egemus; mortuis ad haec non opus est, sed ne corpus in funere nudum jaceat.

85.5.24 Primum enim tegumentum pulcherrimum habemus terram, corporum naturae aptissimam.

85.5.25 Si ergo ubi tot sunt necessitates nihil superfluum inquirendum; multo magis ubi non tanta est necessitas, intempestiva est ambitio.

85.6.1 At qui viderint, ridebunt, inquies. Ridentem sane non tam curare oportet, qui tantum insaniat. Nunc autem multi potius erunt qui mirabuntur, et nostram laudabunt philosophiam.

85.6.2 Risu digna sunt non haec; sed quae nos facimus, plorantes, lugentes, nos simul cum mortuis defodientes. Haec et risu et supplicio digna sunt.

85.6.3 Philosophari autem et in his, et in vestium modo, hoc certe coronas et laudes nobis conciliat, nobis1862: nobisque omnes plaudent, atque mirabuntur Christi virtutem, dicentque: Papae, quanta est crucifixi virtus!

85.6.4 suasit morientibus, mortem non esse mortem: non ergo quasi pro pereuntibus agunt, sed pro iis qui ad meliorem locum praemittuntur.

85.6.5 Suasit illis corpus hoc fluxum et terrenum induendum esse incorruptione, sericis et aureis vestibus longe preciosiore.

85.6.6 Ideoque non tantam sepulturae gerunt curam, sed funeralia mirabilia putant esse vitam optimam. Haec dicent, si nos ita philosophantes viderint.

85.6.7 Sin fractos, praeficarum choros circumducentes, nos deridebunt, traducent, maledictis insequentur, vanum superfluumque sumtum carpent. Haec enim incusantes omnes audimus, et jure quidem.

85.6.8 Quam enim habebimus excusationem, quando corpus, quod sanie et vermibus absumitur, exornamus, Christum vero despicimus sitientem, nudum ambulantem, hospitem?

85.6.9 Vanae igitur curae finem imponamus, defunctos sepeliamus, ut et nobis et illis conferat ad gloriam Dei. Multam pro illis erogemus eleemosynam: mittamus illis pulcherrima viatica.

85.6.10 Nam si memoria praeclarorum virorum qui mortui sunt prodest viventibus; ait enim, Protegam hanc civitatem propter me, et propter David servum meum, longe magis eleemosyna hoc faciet.

85.6.11 Haec certe, haec inquam mortuos suscitavit, quando circumsteterunt viduae ostendentes quae fecerat ipsis contubernalis Dorcas.

85.6.12 Cum quis ergo moriturus est, qui propinquior est ipsi paret funeralia, et moribundo suadeat ut egenis quidpiam relinquat; cum his emittat indumentis, Christum1862: suadeat etiam ut Christum heredem relinquat.

85.6.13 Nam si reges cum heredes conscribunt, familiaribus partem relinquunt in cautionem: qui Christum cum filiis heredem relinquit, cogita quantam sibi et suis omnibus attrahet benevolentiam.

85.6.14 Haec funeralia pulcra sunt, haec juvant et superstites et defunctos. Si his utamur funeralibus, resurrectionis tempore splendidi erimus.

85.6.15 Sin corpus curantes animam negligamus, multa ibi gravia patiemur, et magnum excitabimus risum.

85.6.16 Non enim parva est ignominia, virtute nudum abire: neque sic insepultum et projectum corpus dehonestatum videtur, ut anima virtute nuda.

85.6.17 Hanc induamus, hac maxime amiciamur. Toto tempore negleximus1862: amiciamur per omne tempus: vel si eam hic negleximus, saltem in morte sapiamus, et id curemus per eleemosynam ut a proximis juvemur.

85.6.18 Sicque ex mutuis auxiliis fiduciam multam assequamur, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, quicum Patri et una Spiritui sancto, gloria, imperium, honor, nunc et semper et in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY