PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

85.2.3 Et milites quidem hec faciebant. Ipse uero et cum crucifigeretur, commendat matrem discipulo, erudiens nos usque ad ultimam respirationem omnem facere diligenciam eorum qui genuerunt.
CLOSE
Griffolini

85.2.3 et milites haec faciebant. Ipse autem crucifixus matrem suam discipulo commendat, erudiens nos ad ultimum usque spiritum parentum curam habendam.
CLOSE
Griffolini-Montanus

85.2.3 Et milites quidem haec faciebant, ipse autem crucifixus matrem suam discipulo commendat: erudiens nos ad vltimum vsque spiritum parentum curam habendam.
CLOSE
Montfaucon

85.2.3 Et haec quidem milites: ipse vero crucifixus matrem suam discipulo commendat, ut nos doceat ad extremum usque halitum, parentum curam praecipuam esse gerendam.