Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem

Omelia LXXXV (Paris fol.151ra-154ra; Harley fol.192vb-196va)

85.1.1 Acceperunt autem Ihesum et duxerunt. Et portans crucem suam, exiuit in eum qui dicebatur Caluarie locum.

85.1.2 Prosperitates eos qui non attenduntur iudent apte submittere et subtrahere. Ita et Iudei secus inicium pocientes Dei fauore, legem regni gentium inquirebant;

85.1.3 et in heremo post manna ceparum meminerunt, secundum eumdem utique modum, et hic regnum Christi refutantes, id quod Cesaris est super seipsos uocabant.

85.1.4 Quippe propterea constituit eis regem secundum hominum enunciationem. Quia igitur hec audiuit Pilatus, tradidit eum ut crucifigeretur, ualde irrationabiliter.

85.1.5 Cum enim congruum esset interrogare, si demum studuit Christus apponere tyrannidi, pre timore solum enunciationem protulit. Et nimirum ut non hoc pateretur, preassumens Christus ait: Regnum meum non est de mundo hoc.

85.1.6 Sed presentibus seipsum totum dans, nichil magnum philosophari uoluit. Et nimirum et uxoris sompnium sufficiens erat eum stupefacere.

85.1.7 Sed nullo horum factus est melior, neque ad celum respexit, sed tradidit eum. Hii uero imposuerunt ei crucem ut condempnato de reliquo.

85.1.8 Etenim lignum ut prophanum uitabant omnes et neque tangere sustinebant. Ita et in typo factum est; etenim Ysaac ligna portauit.

85.1.9 Sed tunc quidem usque ad patrem est res. Typus enim erat. Nunc autem et in rebus exiuit. Veritas enim erat. Et uenit in eum qui dicitur Caluarie locum.

85.1.10 Quidam aiunt illic Adam mortuum esse et positum, et Ihesum in loco ubi mors regnauit, illic et tropheum statuisse. Etenim tropheum exiuit portans crucem eius aduersus mortis tyrannidem.

85.1.11 Et sicut uictores, ita et ipse in humeris portauit uictorie notam. Quid enim etsi alia mente hec agebant Iudei?

85.1.12 Crucifigunt autem eum et cum latronibus, inuiti et in hoc prophetiam implentes. Que enim conuiciantes faciebant hii, hec ueritati conferebant ut discas quanta eius uirtus.

85.1.13 Etenim et hoc desuper predixit propheta quoniam: Cum iniquis reputatus est. Volebat enim coobumbrare quod fiebat demon, sed non ualuit.

85.1.14 Nam crucifixi quidem sunt tres, claruit uero solus Ihesus. Vt discas enim quoniam omne uirtus eius operata est.

85.1.15 Et nimirum tribus in cruce affixis, ita miracula fiebant. Sed tamen nullus aliquid eorum que fiebant inscripsit alicui illorum sed soli Ihesu. Ita inanes dyaboli facte sunt insidie, et in suum omne circumuersum est caput.

85.1.16 Etenim ex duobus hiis saluatus est unus. Non solum igitur non obfuit glorie eius qui crucifixus est, sed et contulit non parum.

85.1.17 Nam latronem in cruce transmutare et in paradysum inducere, non minus fuit quam concutere petras. Scripsit autem et titulum Pilatus; simul quidem in Iudeis ulciscens, simul quidem respondens pro Christo.

85.1.18 Quia enim ut nequam tradiderunt et sentenciam a communione latronum certiorare conabantur, ut nulli de reliquo eorum liceat perniciosas inferre causas, et accusare ut nequam aliquem et perniciosum, obstruens et eorum ora et omnium eorum qui accusare uolebant.

85.1.19 Et ostendens quoniam proprio regi insurrexerunt; sicut in tropheo aliquo, ita litteras imposuit, claram emittentes uocem et uictoriam ostendentes, et regnum preconiis annunciantes, etsi non integrum.

85.1.20 Et hoc non una lingua, sed tribus uocibus manifestum fecit. Quia enim multos decens erat esse in Iudeis propter festum ut nullus ignoraret excusationem, omnibus uocibus Iudeorum turpem occisionem titulauit.

85.1.21 Et crucifixo inuidebant. Et nimirum quid hoc uos ledebat? Nichil. Si enim mortalis erat et imbecillis et extingui debebat, quid formidastis litteras dicentes quoniam rex est Iudeorum?

85.1.22 Et quid aiunt? Dic quoniam ipse dixit. Nam nunc quidem enunciatio et communis sentencia est. Si uero adiciatur quoniam ille dixit, illius petulancie et extollencie, ostenderetur crimen esse.

85.1.23 Sed non Pilatus conuersus est, sed in priori stetit mente. Sed non paruum et hinc dispensatur, sed omne.

85.1.24 Quia enim suffossum est crucis lignum ut nullo eum auferre studente eo quod et timor imminebat, et ad alia properantes hii qui credebant studebant.

85.1.25 Debebat autem temporibus futuris postea inquiri, decens autem erat tres simul iacere cruces;

85.1.26 ut non ignoraretur domini crux, primum quidem ab eo quod media ipsa posita erat, deinde et a titulo manifesta omnibus facta est, que uero latronum titulos non habebant.

85.1.27 Milites autem diuiserunt uestimenta, tunicam autem non adhuc. Vide ubique per ea quibus malignabantur prophetias completas. Etenim hoc desuper predictum erat.

85.1.28 Et nimirum tres erant crucifixi, sed prophetie in ipso complebantur. Propter quid enim non in aliis hoc fecerunt sed in hoc solum?

85.1.29 Tu uero intuere prophetie certitudinem. Non enim quoniam partiti sunt solum, sed quoniam et non partiti sunt, dixit propheta. Igitur hec quidem diuiserunt, tunicam autem non diuiserunt, sed sorti rem concesserunt.

85.1.30 Sed hoc id est ex hiis que desuper contexta, non simpliciter additum est. Sed hii quidem aiunt allegoriam per id ostendi quoniam non simpliciter homo erat qui crucifixus est, sed et desuper deitatem habebat.

85.2.1 Quidam autem ipsam speciem tunice aiunt euangelistam hystorice designare. Quia enim in Palestina duos pannos committentes, ita subtexunt indumenta, ostendens Iohannes quoniam talis erat tunica ex hiis desuper subtexta.

85.2.2 Hoc autem michi uidetur dicere enigmatice insinuans uilitatem uestimentorum, et quemadmodum in aliis uniuersis, ita et in stola parcum dedit scema.

85.2.3 Et milites quidem hec faciebant. Ipse uero et cum crucifigeretur, commendat matrem discipulo, erudiens nos usque ad ultimam respirationem omnem facere diligenciam eorum qui genuerunt.

85.2.4 Igitur cum quidem intemporanee molestabat, dicit: Quid michi et tibi mulier? et: Que est mater mea? Hic autem multam dilectionem monstrat, et commendat discipulo quem amabat.

85.2.5 Rursus seipsum occultat moderata sapere. Si enim uellet gloriari et causam utique adiecisset, propter quam amabatur. Etenim decens erat magnam quamdam esse et mirabilem.

85.2.6 Cuius autem gracia nichil aliud Iohanni loquitur neque consolatur eum tristantem? Quoniam tempus non erat uerborum consolacionis, sed et aliter, neque paruum erat honorari eum honore tali, et cum matre assessionis accipere mercedem.

85.2.7 Tu uero michi intuere qualiter et cum crucifigeretur uniuersa imperturbate agebat, discipulo loquens de matre prophetias implens, latroni benignam substituens spem, quamuis antequam crucifigeretur uidetur sudans, agoniam paciens trepidans.

85.2.8 Quid igitur umquam hoc est? Nichil anxium, nichil immanifestum. Nam illic quidem nature imbecillitas demonstrata, hic autem uirtutis superhabundancia demonstrabatur.

85.2.9 Aliter autem et nos per utraque hec erudit, etsi ante uersuta tumultuamur, non propterea desistere a uersuciis. Cum uero in agonem ingressi fuerimus omnia facilia et leuia.

85.2.10 Ne igitur tremamus mortem. Nam habet quidem anima secundum naturam amorem uite, sed in nobis positum est de reliquo, uel soluere eius uincula et concupiscenciam imbecillem facere, uel ligare et uehementiorem facere.

85.2.11 Sicut enim habemus concupiscenciam corporum mixtionis, cum autem philosophemur imbecillem facimus tyrannidem, ita et in uita contingit.

85.2.12 Quemadmodum enim concupiscentiam corporum imposuit filiorum procreationibus continens nostras successiones Deus, et non prohibens superiorem continencie ambulare uiam;

85.2.13 ita et desiderium uite inseruit, prohibens nosipsos interficere, non impediens nos ad presentem uitam contempnendum.

85.2.14 Et oportet hec scientes mensuras obseruare, et neque sponte ad mortem ire umquam, etsi decem milia habeant utique mala, neque tractos pro hiis que Deo placent differre et negligere, sed exuere futuram presenti preoptantes uitam.

85.2.15 Mulieres autem assistebant cruci. Et quod imbecillius genus uirilius apparuit tunc. Ita omnia transponebantur de reliquo. Ipse uero matrem committens, ait: Vide filius tuus.

85.2.16 Pape, de honore quanto discipulum honorauit honore! Quia enim ipse abibat, de reliquo discipulo tradidit diligenciam habituro.

85.2.17 Quia enim decens erat seu matrem existentem dolere et procurationem querere, decenter eam committit ei qui diligebatur. Et huic ait: Vide mater tua.

85.2.18 Hec autem dicebat copulans eos in amorem. Quid igitur et discipulus cognoscens in propriam eam accepit?

85.2.19 Et propter quid nullius alterius meminit mulieris et nimirum et alia stabat, docens nos plus aliquid prebere matribus?

85.2.20 Sicut enim aduersantes genetrices circa spiritualia neque nosse oportet, ita quando nichil impediunt, omne decens est utique prebere eis et ante alios eos ponere pro quibus genuerunt, pro quibus aluerunt, pro quibus decem milia sustinuerunt uersuta.

85.2.21 Ita et Marcionis obstruit inuerecundiam. Si enim non genitus est secundum carnem, neque matrem habuit, cuius gracia tantam circa eam solam facit prouidenciam?

85.2.22 Post hec uidens Ihesus quoniam omnia consummata erant; hoc est, quoniam nichil defuit dispensationi.

85.2.23 Vndique studebat ostendere nouam mortem hoc hanc esse. Si demum in potestate eius qui moriebatur omne iniacebat, et non prius superueniebat corpori mors donec ipse uolebat. Volebat autem postquam omnia complesset.

85.2.24 Propterea et dixit: Potestatem habeo ponere animam meam, et potestatem habeo rursus accipere eam.

85.2.25 Sciens igitur omnia completa, dicit: Sitio. Rursus hic prophetiam implens. Tu autem michi temeritatem eorum qui assistebant excogite.

85.2.26 Etsi decem milia habeamus inimicorum, etsi insanabilia passi simus, uidentes eos interfici reflectamur.

85.2.27 Hii uero neque ita expiati sunt ad eum, neque in hiis que uidebantur, facti sunt mansueti; sed seuiebant magis et insaniam intendebant, et spongiam afferentes aceto, ita eum potabant ut condempnatis condita offerentes quia et ysopum propterea appositum erat.

85.2.28 Accipiens, igitur ait: Completum est. Vides imperturbate et cum potestate omnia agentem, sed et quod deinceps hoc significat.

85.2.29 Quia enim omnia completa erant cum inclinasset caput. Neque enim hoc affixum erat, spiritum emisit; hoc est, examinauit. Et nimirum non post inclinare caput expirare fit, sed post expirare.

85.2.30 Hic autem contrarium, neque quoniam expirauit inclinauit caput quod in nobis fit, sed quia inclinauit caput tunc expirauit, per que omnia indicauit euangelista quoniam omnium ipse erat dominus.

85.3.1 Sed Iudei rursus qui camelum transglutiebant qui conopem transcolabant et talem operati fuerant audaciam, de die diligenter rationantur.

85.3.2 Quia enim Parasceue erat, ait, ut non manerent in cruce corpora, rogauerunt Pilatum ut frangeretur eorum crura.

85.3.3 Vides qualiter est ualidum ueritas? Per que illi student, per hec prophetia impletur. Ab hoc enim alia eis presonatio accipit finem.

85.3.4 Venientes enim milites aliorum quidem fregerunt crura, Christi uero non adhuc. Sed tamen ipsi largientes Iudeis aperuerunt eius costam lancea, et mortuo corpori de reliquo conuiciantes.

85.3.5 O de nequam et scelerata optione! Sed ne tumultueris neque tristeris, dilecte. Que enim perniciosa agebant mente illi, hec ueritati decertabant.

85.3.6 Prophetia enim et hinc complebatur, dicens: Viderunt in quem expunxerunt. Etenim non hoc solum, sed et hiis qui debebant decredere, fiebat fidei demonstratio, hec audacia. Puta Thome et hiis qui secundum illum.

85.3.7 Cum hoc autem et misterium ineffabile perficiebatur: Exiuit enim et sanguis et aqua. Non simpliciter autem neque ut contingebat hii prouenere fontes, sed quia ex utrisque hiis ecclesia constituta est.

85.3.8 Et nouerunt qui misteria Christi edocti sunt, per aquam quidem regenerati, per sanguinem uero et carnem nutriti, principium illic suscipiunt misteria ut cum accesseris horribili calici ut ab ipsa bibens testa, ita accedas.

85.3.9 Et qui hoc uidit testatus est, et uerum est testimonium eius; hoc est, non ab aliis audiui, sed ipse presens uidi et uerum est testimonium. Decenter.

85.3.10 Conuicium enim fiens enarrat, non magnum aliquod et mirabile signum ut suspiceris sermonem.

85.3.11 Sed et ipse hereticorum precludens ora, et futura presonans misteria et eum qui iacebat in eis, inspiciens thesaurum certissime loquitur de eo quod euenit.

85.3.12 Completur autem et illa prophetia quoniam: Os eius non conteretur. Etsi enim de eo qui apud Iudeos agno hoc dictum est, sed propter ueritatem typus precucurrit, et in hoc magis euenit. Propterea et prophetiam in medium duxit.

85.3.13 Quia enim superius et inferius in medium ferens seipsum non uidebatur dignus fide esse, inducit Moysen dicens quoniam neque hoc simpliciter fit, sed desuper scriptum est. Et hoc est illud quod dictum est quoniam: Os eius non conteretur.

85.3.14 Et rursus prophetie a seipso fidem tribuit. Hec autem dixi, ait, ut discatis quoniam multa cognicio est typi ad ueritatem. Vides quantum facit studium ut credatur quod putatur exprobrabillissimum esse et uerecundiam ferens?

85.3.15 Et in mortuum enim conuiciari corpus militem, multo deterius fuit quam crucifigi. Sed tamen et hec, ait, dixi et cum multo studio dixi: Vt credatis. Nullus igitur decredat, neque uerecundus respiciat que nostra.

85.3.16 Que enim maxime exprobrabilissima uidentur esse, hec sunt fundamenta nostrorum bonorum. Post hec ueniens Ioseph ab Arimathia, discipulus existens; non ex duodecim, sed ex septuaginta.

85.3.17 Fortassis enim de reliquo estimans extinctum esse furorem Iudeorum, cruci non cum otio accessit et funus procurabat. Adueniens igitur a Pilato, graciam petit et dat ille. Quid enim non debebat?

85.3.18 Comprehenditur autem cum eo et Nichodemus et multum preciosam facit funerationem. Adhuc enim ut de homine disponebantur nudo.

85.3.19 Et deinde ferunt pigmenta que maxime corpus apta sunt quam multum conseruare, et non concedere cito subici corruptioni. Quod nichil magnum de eo ymaginantium erant, uerumptamen multam dilectionem demonstrabant.

85.3.20 Qualiter autem nullus ex duodecim accessit? Non Iohannes, non Petrus, non alius quis insignium, et neque hoc occultat discipulus.

85.3.21 Si enim timorem quis assumpserit Iudeorum, et hii eodem detinebantur timore. Etenim et ipse erat ait: Occultus propter timorem Iudeorum.

85.3.22 Et nequaquam habet quis dicere quoniam eo quod ipse uehementer Iudeos contempnebat id fecit. Sed et ipse formidans tamen accessit. Iohannes autem et presens et uidens eum examinantem nichil tale egit. Quid igitur est?

85.3.23 Michi autem uidetur ualde insignium esse, et a funeratione manifestum est, et apud Pilatum manifestus erat.

85.3.24 Vnde et graciam accepit et sepelit de reliquo ut non condempnatum, sed ut consuetudo Iudeis est, multum honorifice ut magnum quemdam et mirabilem.

85.4.1 Quia uero a breui tempore continebantur. Nona enim hora facta morte, deinde in medio ad Pilatum accedentibus et deponentibus corpus decens erat uesperam assumere in qua fas non erat operari. Quid igitur ponunt eum in proximum monumentum?

85.4.2 Dispensatur enim in nouum poni eum monumentum, ubi nullus positus erat ut non alterius alicuius estimaretur resurrectio facta esse eius qui cum eo iaceret;

85.4.3 et ut discipuli possint cum facilitate accedere, et consideratores eorum que eueniebant fieri, prope existente loco ut sepulture testes esse, non ipsos solum sed et inimicos.

85.4.4 Hoc enim id est signacula superapponi sepulchro, et custodes illic assidere milites testantum erat sepulture. Resurrectionem enim non minus in confessionem deduci, hoc id est sepultum esse studebat Christus.

85.4.5 Idcirco et discipuli semper et de hoc multum faciunt studium ut monstrent quoniam mortuus est. Nam resurrectionem quidem uniuersum quod post hec debebat certiorare tempus.

85.4.6 Illa uero si tunc coobumbrata esset, et non ualde manifesta facta esset debebat officere resurrectionis sermoni. Non horum uero solum gracia, hoc id est prope poni factum est, sed ut falsus ostenderetur et is qui de furto sermo.

85.4.7 Vna uero sabbatorum, hoc est dominica, diluculo profundo, Maria Magdalene uenit mane tenebris existentibus, et uidit lapidem eleuatum de monumento.

85.4.8 Nam surrexit quidem et lapide et signaculis iniacentibus Ihesus. Quia uero oportebat et alios certificari et aperitur monumentum post resurrectionem, et ita creditur quod factum est.

85.4.9 Hoc denique et Mariam mouit. Omnino enim circa magistrum amicabiliter se habens quia sabbatum transiit, non sustinuit quiescere.

85.4.10 Sed uenit diluculo profundo a loco mitigationem quamdam inuenire uolens, et uidens lapidem eleuatum non intrauit neque prospexit, sed ad discipulos cucurrit a multo amore.

85.4.11 Hoc enim erat quo studebat cum multa uelocitate discere uolebat quid factum est corpus. Etenim cursus hoc uolebat, et uerba hoc ostenderunt: Tulerunt, ait, dominum meum et nescio ubi posuerunt eum.

85.4.12 Vides qualiter nondum de resurrectione nouerat quid manifestum, sed putabat transpositionem factam esse corporis, et simpliciter omnia enunciat discipulis?

85.4.13 Euangelista uero non priuauit mulierem tali laudatione, neque uerecundiam estimauit ab ea eos discere priori hac pernoctante, ita ubique dicit quod ueridicum eius clarificat modum.

85.4.14 Quia igitur uenit et hec dixit, audientes illi cum multo insistunt studio monumento, et considerant lintheamina posita quod erat resurrectionis signum.

85.4.15 Neque enim si transposuissent quidam hoc utique fecissent corpus denudantes, neque si furati essent, huius rei utique solliciti essent ut leuarent sudarium et inuoluerent et ponerent in unum locum, sed simpliciter ut habebat, suscepissent utique corpus.

85.4.16 Propter hoc enim et preassumens, Iohannes ait quoniam cum mirra sepultus est multa, que plumbo non minus conglutinat corpori lintheamina.

85.4.17 Vt cum audieris quoniam sudaria iacebant singulariter, non detinearis ab hiis qui dicunt eum furto sublatum esse. Non enim ita insensatus esset qui furaretur ut circa rem superfluam, tantum consumeret studium.

85.4.18 Cuius enim gracia sudaria dimittiret? Qualiter autem latuisset hoc faciens? Etenim decens erat multum eum consumere tempus, et manifestum factum esse tardantem et morantem.

85.4.19 Quid autem utique unquam et seorsum lintheamina iacent, et sudarium seorsum inuolutum?

85.4.20 Vt discas quoniam non erat festinantium neque turbatorum, hec res scilicet seorsum quidem illa, seorsum uero hec esse et inuoluta esse, ad hoc resurrectionem crediderunt.

85.4.21 Ideoque post hoc eis apparet eis Christus a uisu ad fidem ductis. Vide denique et hic euangeliste intumidum qualiter diligenciam inuestigationis Petro testatur.

85.4.22 Preueniens enim eum et uidens lintheamina iacencia nichil ipse plus perscrutatur sed desistit. Ille uero qui feruidus interius factus uniuersa inspexit diligenter, et plus uidit, et tunc hic per considerationem consolatus est.

85.4.23 Post illum enim intrans funebria uidit iacencia et diuisa. Separare enim et seorsum quidem hoc, seorsum uero illud esse inuoluentis cuiusdam erat cum diligencia facientis, et non ut contingebat turbati.

Morale lxxxv. Quoniam non oportet cum copiositate sepelire, sed elemosinam pro morientibus facere et nosipsos pie disponere.

85.5.1 Tu uero cum audieris quoniam nudus dominator suscitatus est, cessa ab ea que ad funerationem eorum sunt qui moriuntur insania.

85.5.2 Quid enim sibi uult superflua hec et inutilis consumptio, multum quidem ferens hiis qui funerant dampnum, ei uero qui abiit lucrum nullum, sed si oportet quid dicere in nocumentum?

85.5.3 Multa enim impensa funeris preciositas sepulchrorum uiolationis causa multociens facta est et nudum et insepultum fecit proici eum qui diligenter quasi sepultus est.

85.5.4 Sed o de uana gloria, quantam et inluctum tyrannidem demonstrate, quantam insipienciam!

85.5.5 Multi denique ut non hoc fiat, subtilia illa linthaemina incidentes et multis pigmentis implentes ut dupliciter fiant hiis qui insidiantur inutilia, ita terre tradiderunt.

85.5.6 Hec igitur non insanientium, hec non insipientium, largitionem demonstrare et rursus eam destruere? Vtique, ait, ut cum infallacia iniaceant apud mortuum, hec omnia machinamur.

85.5.7 Quid igitur si sepulchrorum uiolatores non sumpserunt, setes et uermes non suscipiant? Quid autem si setes et uermes non sumpserint, tempus et sanies non perdet?

85.5.8 Ponamus autem non sepulchrorum uiolatores, non setes, non uermes, non tempus, non aliud quid consumere que iniacent, sed et corpus intactum manere usque ad resurrectionem;

85.5.9 et ipsa utique hec noua et rudia et tenuia seruari, quid plus huic hiis qui abierunt fit, cum nudum quidem corpus erigatur, hec autem hic maneant, et nichil nobis sufficiant ad noxas illas.

85.5.10 Cuius igitur gracia, ait, in Christo facta sunt? Maxime quidem ne compares hec humanis. Quia et unguentum effudit meretrix multum super sanctos pedes illos.

85.5.11 Si uero oportet et de hiis dicere, primum quidem nescientibus eum qui de resurrectione est sermonem hiis qui faciebant hec fiebant. Propterea ait: Sicut consuetudo erat Iudeis.

85.5.12 Non enim ex duodecim erant qui Christum amauerunt, sed illi qui non ualde eum honorarunt. Duodecim denique non ita eum honorarunt, sed morte et occisione et hiis que pro eo sunt periculis.

85.5.13 Nam fuit quidem ille honor, multo autem minor isto quem dixi, aliter autem quod iam dixi de hominibus nobis nunc sermonem, tunc autem hec circa dominatorem fiebant.

85.5.14 Et ut discas quoniam horum nulla Christo cura, dixit: Esurientem me uidistis et non nutristis, et sitientem et non potastis, et nudum et non operiustis.

85.5.15 Et nusquam dixit et mortuum, et non sepelistis. Et hec dico non sepulturam destruens absit, sed et prodigalitatem, abscidens et infinitam largitionem.

85.5.16 Passio enim, ait, et dolor et ea que ad eum qui abiit compassio est, hec suadent. Non sunt hec compassionis que est ad eum qui abiit, sed uane glorie.

85.5.17 Quia si uis condolere mortuo, ostendo tibi aliam uiam funerationis, et doceo te uestimenta ponere que resurgent cum eo et clarum ostendent.

85.5.18 Hec enim uestimenta neque a seribus consumuntur, neque a tempore corrumpuntur, neque a sepulcrorum uiolatoribus auferuntur.

85.5.19 Que utique hec sunt? elemosine oportorium. Hec enim stola cum ipso resurget. Elemosina enim ut sigillum cum eo resurget. Ab hiis fulgent uestimentis qui tunc audient: Esurientem me uidistis et nutristis.

85.5.20 Hec insignes faciunt et circumspectabiles, hec et in infallacia constituunt. Que uero nunc nichil aliud sunt quam consumptio secum et mensa uermium.

85.5.21 Et hec dico non funerare prohibens, sed cum moderatione hoc facere ut tegatur corpus et non nudum tradatur terre.

85.5.22 Si enim uiuentes nichil plus habere iubet quam tegmina, multo magis mortuos. Non enim ita mortuum corpus indiget uestimentis ut uiuens et spirans.

85.5.23 Nam uiuentes quidem et frigoris gracia indigemus uestimento et operimento, mortui uero horum quidem nullius gracia. Vt autem nudum non iacent corpus, indigemus funeribus.

85.5.24 Sed et ante funebria habemus uelamen optimum terram, et tali corporum nature commodius.

85.5.25 Si igitur ubi tante necessitates nichil oportet superfluum inquirere, multo magis ubi non tanta necessitas est intemporanea largitio.

85.6.1 Sed qui uident, ridebunt, ait, maxime quidem etsi quis fuerit ridens, non multam oportet facere curam eius qui ita ualde insanit. Nunc autem et multi qui admirabuntur magis et philosophiam acceptabunt nostram.

85.6.2 Risu enim digna non hec, sed que facimus nunc lugentes, plorantes, suffodientes nosipsos cum hiis qui abierunt, hec et risu et supplicio digna.

85.6.3 Philosophari uero et in hiis et in uestimentorum cum moderatione coronas et laudes nobis preparat, et omnes nobis applaudent et admirabuntur Christi uirtutem et dicent: Pape, quanta hec est eius qui crucifixus est fortitudo!

85.6.4 Suasit hiis qui pereunt et corrumpuntur quoniam non est mors. Non enim que eorum qui pereunt faciunt, sed que eorum que pretermittunt in peregrinationem meliorem.

85.6.5 Suasit eis quoniam corpus quod corruptione hoc et terrestre uestimento clariori multo sericis induuntur et aureis incorruptibilitate thalami.

85.6.6 Ideoque neque multum circa sepulturam faciunt curam, sed funerationem estimant mirabilem uitam uirtuosam. Hec si philosophantes uiderint, dicent.

85.6.7 Si uero abscisos, effeminatos, choros circumsistentes lugentium mulierum ridebunt, subsannabunt et infinita accusabunt, detrahentes ei que inaniter consumptioni et uano laboret. Etenim et hoc audimus accusantes nos et ualde decenter.

85.6.8 Quam enim habebimus excusationem cum corpus quidem quod a sanie et uermibus consumitur ornamus, Christum autem despicimus sitientem, nudum, circumeuntem et exterum?

85.6.9 Cessemus igitur a uano hoc studio, et funeremus eos qui abierunt ut et nobis et eis confert ad gloriam Dei. Multam pro eis proficiamus elemosinam; mittamus cum eis uiaticula optima.

85.6.10 Si enim mirabilium memoria uirorum defunctorum presistit uiuentibus, Expio enim, ait, ciuitatem hanc propter me et propter Dauid puerum meum; multo magis elemosina hoc operabitur.

85.6.11 Hec enim et mortuos suscitauit cum circumstabant uidue ostendentes quod fecit cum eis existens Dorcas.

85.6.12 Cum igitur quis debet deficere, unusquisque qui attinet ei qui deficit, construat impensas funebrias, et suadeat ei qui abiit hiis qui indigent quid derelinquere cum hiis emittatur uestimentis heredem dimittere Christum.

85.6.13 Si enim qui reges instituunt heredes, isti familiaribus infinitam derelinqunt infallaciam; qui Christum dimittit cum filiis, excogita quantam attrahet deuotionem et sibi et filiis suis.

85.6.14 Hec sunt funebria bona, hec proficiunt et hiis qui manent et hiis qui abeunt. Si ita sepeliemur, clari secundum diem resurrectionis erimus.

85.6.15 Si uero corpus curantes animam neglexerimus, multa illic paciemur uersuta, et multam sustinebimus derisionem.

85.6.16 Neque contingens deformitas est nudum a uirtute abire, neque ita corpus insepultum eiectum confunditur ut anima tunc nuda a uirtute apparens.

85.6.17 Hanc induamus, hanc circumstringamus, maxime quidem per omne tempus. Si uero hec neglexerimus, saltem morientes uigilemus, et familiaribus iniungamus cooperari abeuntibus per elemosinam nobis.

85.6.18 Ita adinuicem adiuuari propalatione multa pociemur, gracia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cui gloria et imperium nunc et semper et in secula seculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY