PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

85.3.14 Et rursus prophetie a seipso fidem tribuit. Hec autem dixi, ait, ut discatis quoniam multa cognicio est typi ad ueritatem. Vides quantum facit studium ut credatur quod putatur exprobrabillissimum esse et uerecundiam ferens?
CLOSE
Griffolini

85.3.14 et per se quoque prophetae fidem facit. Haec dixi, inquit, ut intelligatis conuenientiam inter figuram et ueritatem. Vides quantam1470/1486: quantum adhibet diligentiam, ut credatur, quod turpe et ignominiosum uidebatur?F: uidebatur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

85.3.14 et per se quoque prophetae fidem facit. Haec dixi, inquit, vt intelligatis conuenientiam inter figuram et veritatem. Vides quantam adhibet diligentiam, vt credatur quod turpe et ignominiosum videbatur?
CLOSE
Montfaucon

85.3.14 Rursumque ex seipso Prophetae fidem facit. Haec dixi, inquit, ut discatis magnam esse affinitatem inter figuram et veritatem. Viden’ quantam curam adhibeat, ut credatur illud quod turpe ignominiosumque videtur?