PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

85.2.23 Vndique studebat ostendere nouam mortem hoc hanc esse. Si demum in potestate eius qui moriebatur omne iniacebat, et non prius superueniebat corpori mors donec ipse uolebat. Volebat autem postquam omnia complesset.
CLOSE
Griffolini

85.2.23 Vbique demonstrare annititur nouam hanc mortem fuisse. Siquidem in potestate morientis erat, ne prius quam ipse uellet, et omnia impleta essent, moreretur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

85.2.23 Vbique demonstrare adnititur nouam hanc mortem fuisse: siquidem in potestate morientis erat, ne priusquam ipse vellet, et omnia impleta essent, moreretur:
CLOSE
Montfaucon

85.2.23 Ubique enim satagebat ostendere hanc novam esse mortem: siquidem in potestate morientis sita omnia erant, neque prius mors corpori advenit, quam ipse vellet: volebat autem cum omnia implesset.