PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

85.2.10 Ne igitur tremamus mortem. Nam habet quidem anima secundum naturam amorem uite, sed in nobis positum est de reliquo, uel soluere eius uincula et concupiscenciam imbecillem facere, uel ligare et uehementiorem facere.
CLOSE
Griffolini

85.2.10 Nolimus ergo mortem formidare. Insitus est animae naturaliter uiuendi amor, sed in nobis est, uel hoc uinculum soluere, et eam minuere cupiditatem, uel ligare et uehementiorem efficere.
CLOSE
Griffolini-Montanus

85.2.10 nolimus ergo mortem formidare. Insitus est animae naturaliter viuendi amor, sed in nobis est, vel hoc vinculum soluere, et eam minuere cupiditatem, vel ligare, et vehementiorem efficere:
CLOSE
Montfaucon

85.2.10 Ne itaque mortem formidemus: naturae quippe inest vitae amor; sed in nostra potestate est aut vinculum solvere, et cupiditatem illam minuere; vel alligare, et vehementiorem reddere.