PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

85.3.22 Et nequaquam habet quis dicere quoniam eo quod ipse uehementer Iudeos contempnebat id fecit. Sed et ipse formidans tamen accessit. Iohannes autem et presens et uidens eum examinantem nichil tale egit. Quid igitur est?
CLOSE
Griffolini

85.3.22 Neque dici posset, quod contemneret, sed timens accedebat. Ioannes autem qui affuerat et uiderat expirantem, hic non affuit.1530: affuit? Quid ad hoc dicendum?
CLOSE
Griffolini-Montanus

85.3.22 neque dici posset, quod contemneret, sed timens accedebat. Ioannes autem qui affuerat, et viderat expirantem, hic non affuit. Quid ad hoc dicendum?
CLOSE
Montfaucon

85.3.22 Nec dixeris sic fecisse quod contemnerent, sed ipse quoque metuens accessit. Joannes autem qui adfuerat et exspirantem viderat, nihil hujusmodi fecit. Quid ergo dicendum?