PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

85.3.13 Quia enim superius et inferius in medium ferens seipsum non uidebatur dignus fide esse, inducit Moysen dicens quoniam neque hoc simpliciter fit, sed desuper scriptum est. Et hoc est illud quod dictum est quoniam: Os eius non conteretur.
CLOSE
Griffolini

85.3.13 Cum enim suum attulisset testimonium, et non uideretur fide dignum, adducit Moisen quod non temere id factum est, sed antiquitus praedictum quod: Os eius non comminuetur,
CLOSE
Griffolini-Montanus

85.3.13 Cum enim suum attulisset testimonium, et non videretur fide dignum, adducit Mosem, quod non temere id factum est, sed antiquitus praedictum, quod os eius non comminuetur:
CLOSE
Montfaucon

85.3.13 Cum sese testem afferens ubique non videretur fide dignus haberi, adducit Moysen, ut innuat hoc non casu factum esse, sed jam olim scripto fuisse praenunciatum: hoc illud dictum est: Os ejus non comminuetur.