PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

85.2.27 Hii uero neque ita expiati sunt ad eum, neque in hiis que uidebantur, facti sunt mansueti; sed seuiebant magis et insaniam intendebant, et spongiam afferentes aceto, ita eum potabant ut condempnatis condita offerentes quia et ysopum propterea appositum erat.
CLOSE
Griffolini

85.2.27 hi uero nihil1530: nil moti magis efferantur, et irrident, acetumque in spongia porrigunt, ut bibat tanquam reus. Nam propter hoc hysopum additur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

85.2.27 hi vero nil moti, magis1603: om. efferantur, et irrident, acetumque in spongia porrigunt, vt bibat tanquam reus: nam propter hoc hyssopum additur:
CLOSE
Montfaucon

85.2.27 hi vero non flexi sunt erga illum, neque his conspectis mitiores facti sunt; sed magis efferabantur, et irrisionem augebant; in spongia offerentes illi acetum, sic illi potum dederunt, ut damnatis porrigitur: nam hyssopus ideo offertur.