PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

86.1.14 Quid igitur hec? Feruenter ualde et ut dilectionem conseruans: Tulerunt dominum meum et non noui ubi posuerunt eum. Quid ais? Nondum de resurrectione quid nosti, sed adhuc positionem ymaginaris?
CLOSE
Griffolini

86.1.14 Tum illa et feruore quodam et amore percita. Tulerunt, inquit, dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. Quid inquis? Non dum resurrectionem concipis?B: concipis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

86.1.14 Tum illa et feruore quodam, et amore percita: Tulerunt, inquit, dominum meum, et nescio vbi posuerunt eum. Quid inquis? Nondum resurrectionem concipis?
CLOSE
Montfaucon

86.1.14 Quid ergo illa? ferventer simul et amanter: Tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. Quid dicis? Nondum resurrectionem cogitas, et positum esse imaginaris?