Omelia LXXXVI (lxxxv)
86.1.1 Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans.
86.1.2 Procliue est, et ad misericordiam facile muliebre genus:
86.1.3 quod dico ne admireris, cur Maria tam amare fleret ad sepulchrum, non autem Petrus. Discipuli, inquit, abierunt ad semetipsos, Maria autem stabat ad monumentum plorans.
86.1.4 Imbecillis enim natura erat, et de resurrectione nondum norat: quemadmodum illi visis linteaminibus, credentes resurrexisse, spe abierunt bona.
86.1.5 Et qua gratia non statim abierunt in Galilaeam, vt cum his constituerat ante passionem? Reliquos fortasse expectabant, praeterea maxime perturbati erant,
86.1.6 hi ergo abierunt, illa autem adhuc illic perstabat. Multum enim, vt dixi, eam consolabatur conspectum monumentum.
86.1.7 Videsne vt ad dolorem leniendum se inclinat, et vult locum videre vbi sepultus fuerat Iesus? propterea non paruam inde mercedem accepit:
86.1.8 quod enim non viderant discipuli, ipsa prior vidit, sedentes angelos, vnum ad caput, et vnum ad pedes in albis, plenos splendoris et laeticiae.
86.1.9 Nam cum mulieris mens humilis esset, et rudis, nec ex sudario resurrectionem coniectatur, videt angelos sedentes speciosos, vt iam moerorem deponeret, et consolaretur,
86.1.10 sed nihil primum de resurrectione dicunt, sed paulatim ad id docendum veniunt.
86.1.11 Vidit eorum splendorem, et supra consuetudinem vidit speciem, audiuit commiserantium vocem. Dixerunt enim: Mulier quid ploras? Quibus omnibus tanquam apertis ianuis paulatim ad resurrectionem ostendendam venitur,
86.1.12 et sessio ipsa ad interrogandum eam adduxit: praeferebant enim se rem omnem scire, ideo non simul sedebant.
86.1.13 Cum enim non par esset, eam per se ausuram interrogare, ipsi ad rogandum trahunt.
86.1.14 Tum illa et feruore quodam, et amore percita: Tulerunt, inquit, dominum meum, et nescio vbi posuerunt eum. Quid inquis? Nondum resurrectionem concipis?
86.1.15 Vides nondum animum in altum erexisse? Haec cum dixisset, conuersa est retrorsum.
86.1.16 Et quae nam haec consequentia, cum illos alloqueretur, et nihil adhuc respondissent, respicere?
86.1.17 Vt sentio, loquente Maria, cum Christus repente a tergo ipsius apparuisset, ad domini conspectum obstupuerunt angeli:
86.1.18 et vultu, et motu, et gestu se dominum vidisse significarunt, ideo mulier respexit:
86.1.19 illis ergo deus sic apparuit: Mariae autem, ne primo eam aspectu perterreret, vili et communi specie,
86.1.20 et hoc vel ex eo constat, quod hortulanus ei visus est. Nam cum adeo humi iaceret, non erat repente ad alta erigenda, sed paulatim:
86.1.21 rogat ergo eam Iesus, Mulier quid ploras? Quem quaeris? Ostendit se intelligere, quod vellet interrogare, et vt responderet, adduxit:
86.1.22 quod mulier intelligens, non amplius Iesum nominat, sed tanquam ille sciret, de quo interrogaret, ait: Si tu sustulisti eum, dicito mihi, vbi posuisti eum, et ego eum tollam.
86.1.23 Iterum et positum et sublatum, ac si mortuus esset, dicit, quasi dicat, si propter Iudaeorum metum tulisti eum, dicito mihi, et ego eum accipiam.
86.1.24 Magnus amor et beneuolentia mulieris, sed nihil altum cogitat, propterea iam non vultu, sed voce se notum facit:
86.1.25 quemadmodum enim Iudaeis nunc notus, nunc ignotus, etiam praesens erat: ita loquendo cum volebat, cognoscebatur.
86.1.26 Et cum Iudaeis inquit, Quem quaeritis? neque vultu, neque voce notus est, quoad voluit: quod et nunc contigit. Et nomine eam tantum appellauit, exprobrans quod de viuo id imaginaretur1603: imaginarentur.
86.1.27 Quo modo autem conuersa respondet, si ad ipsum loquebatur?
86.1.28 Mihi videtur cum dixisset, Vbi posuisti eum: rursum ad angelos respexisse tanquam rogatura, quid obstupuerint,
86.1.29 et ab his ad Christum se vocantem, et voce quis esset ostendentem, conuertisse.
86.1.30 Cum enim dixit, Maria, tunc cognouit: ita non visus, sed vocis fuit cognitio.
86.1.31 Quod si quis diceret, Vnde constat angelos obstupuisse, et propterea Mariam respexisse? etiam dicet, vnde constat tetigisse eum, et procidisse?
86.1.32 sed quemadmodum hoc constat, quod dixit, Noli me tangere: Ita illud, quod conuersa sit. Sed cur inquit, Noli me tangere?
86.1.33 Quidam dicunt spiritalem gratiam petere, cum eum discipulis dicentem audisset, Si vadam ad patrem, rogabo eum, et dabit vobis alium paracletum.
86.2.1 Sed quo modo absens haec audiuit? Praeterea longe est a sententia haec imaginatio. Quo modo petit, cum nondum ad patrem ierit?
86.2.2 Quid ergo est? Mihi videtur velle eam adhuc cum eo versari, vt solebat, et ex laeticia nihil de eo magnum cogitasse. Siquidem longe melior factus erat secundum carnem,
86.2.3 quare hac eam sententia abducens, et vt reuerenter se alloquatur admonens: (neque enim cum discipulis similiter versari deinceps videtur) eius mentem erigit, vt reuerentius adeat.
86.2.4 Nam si dixisset, Noli vt prius ad me accedere, non enim eadem sum conditione, neque simul vobiscum conuersaturus1603: conuersatus sum amplius, elatius et superbius dictum videri potuisset:
86.2.5 sed dicendo, Nondum ascendi ad patrem: Etsi lenius, idem tamen significauit.
86.2.6 Ostendit enim illuc maturare, et cum illuc abiturus, nec amplius cum hominibus conuersaturus esset, non erat eodem quo prius animo aspiciendus.
86.2.7 Et quod hic sensus sit, ex sequentibus significatur: addidit enim, Vade ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad patrem meum, et patrem vestrum: et deum meum, et deum vestrum.
86.2.8 Atqui non continuo ascensurus erat, sed post quadraginta dies. Quo modo ergo hoc dicit? Vt eius mentem excitaret, et se in coelum abire persuaderet.
86.2.9 Illa autem particula, Patrem meum, et patrem vestrum: et deum meum, et deum vestrum: dispensationem spectat. Ascendere enim carnis est,
86.2.10 haec enim ad eam quae nihil magnum1603: om. imaginabatur, loquitur. An aliter noster pater est? Sane quidem.
86.2.11 Nam si aliter iustorum, aliter aliorum hominum deus est, longe magis et filii deus est, et noster.
86.2.12 Et cum dixisset, Dic fratribus meis, ne ex hoc aequalem arbitrareris, ostendit differentiam. Ipse enim sessurus erat in throno patris, illi autem adstaturi.
86.2.13 Itaque licet secundum carnis substantiam frater noster factus sit, honore tamen multum differt, quantum autem ne dici quidem potest. Abiit ergo Maria Magdalene, haec nunciatura discipulis.
86.2.14 Tanti est sedulitas, et tolerantia. Illi autem quare non doluerunt magistri absentiam, neque vt antea locuti sunt?
86.2.15 Tunc vt morituri desiderio afficiebantur, nunc cum resurrexerit, cur erat dolendum? Nunciauit itaque Maria vidisse Iesum, et allocutam: quae satis eos consolari poterant.
86.2.16 At cum verisimile esset discipulos id audientes, vel non credere mulieri, vel si crederent, aegre ferre, quod ipsi quoque eum videre digni non fuerint habiti, quanuis in Galilaea se ipsis appariturum pollicitus esset.
86.2.17 ne igitur propterea aegre ferrent, ne diem quidem remoratus est:
86.2.18 sed in desiderium trahens, et quod iam scirent resurrexisse, et quod a muliere audierant, et desiderantibus, et timentibus, quod etiam desiderium augebat, vespere illius diei magna cum admiratione adstitit.
86.2.19 Et cur hac hora? Quoniam credibile erat eos magis formidare. Sed id mirandum est, quod phantasma eum non sunt suspicati. Clausis enim foribus, et repente est ingressus1603: ingessus:
86.2.20 sed profecto a Maria praemoniti, fidem confirmarant, praeterea certa et mansueta specie se eis obtulit. Die autem non venit, vt omnes congregarentur,
86.2.21 valde enim timebant: nec ostium pulsauit, sed repente adstitit. Et ostendit latus, et manus1603: manum, Simul autem et voce fluctuantem animum confirmauit, inquiens: Pax vobis:
86.2.22 Hoc est, nolite perturbari: et verbi ante passionem ad eos habiti meminit, Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Et item: In me pacem habete, in mundo tribulationem habebitis. Gauisi sunt ergo discipuli, viso domino.
86.2.23 Vides re sermonem domini confirmari? quod enim ante passionem dixerat, Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. hoc nunc impleuit,
86.2.24 per haec omnia in certissimam eos fidem adduxit: nam cum bellum implacabile cum Iudaeis haberent, pacem subinde eis dicit, vt parem bello consolationem afferat.
86.3.1 Hoc verbum primum post resurrectionem dixit, ideo Paulus semper gratia, inquit, et pax. Mulieribus laeticiam dicit, quia in moerore erant, et primum laeticiam ceperunt.
86.3.2 Vicissim vero viris propter bellum, pacem: mulieribus propter moerorem, laeticiam annunciat: et molestias omnes dissoluens, crucis merita colligit, quae sunt pax:
86.3.3 quoniam omnia sublata sunt impedimenta, et trophaeum clarissimum statuit, et omnia meliora facta sunt: Inde inquit: Sicut misit me pater, et ego mitto vos.
86.3.4 Nullum habetis impedimentum, et propter ea quae iam facta sunt, et propter meam vos mittentis dignitatem.
86.3.5 Quare hoc dicit? Eorum animos erigit, et suam proponit authoritatem: siquidem suum eis relicturus erat ministerium: et cum nondum rogasset patrem, sua eis authoritate1603: authoritatem potestatem praebet.
86.3.6 Insufflauit enim, et dixit: Accipite spiritum sanctum. Quorumcunque remiseritis peccata, remittentur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt.
86.3.7 Quemadmodum enim rex praefectos mittens, vt in carcerem reos intrudant, et vt liberent, potestatem praebet: ita Iesus discipulos dimittens, hac munit authoritate.
86.3.8 Quo modo ergo, inquit, Nisi ego abiero, ille non veniet: at nunc spiritum dat? Quidam dicunt, non dedisse spiritum, sed idoneos ad eum accipiendum per insufflationem reddidisse.
86.3.9 Nam si Daniel viso angelo perterritus est, quid illis arcanam illam gratiam accipiendo vsuuenisset, nisi prius eos Iesus praeparasset? ideo inquiunt: Non dixit, accepistis: sed, accipite spiritum sanctum.
86.3.10 Non tamen quispiam erraret, si tunc eos potestatem quondam, et gratiam spiritalem accepisse diceret, non tamen vt mortuos suscitarent, et virtutes ostenderent, sed vt peccata dimitterent:
86.3.11 differentes enim sunt gratiae spiritus, quare addidit, Quorumcunque remiseritis peccata, remissa sunt: ostendens, quod virtutis genus largiatur.
86.3.12 Post quinquaginta autem dies, signorum operationem acceperunt, ideo inquit: Accipietis virtutem venientis in vos spiritus sancti, et eritis mihi testes:
86.3.13 Per signa scilicet. Est enim inenarrabilis spiritus gratia, et multiplex donum. Hoc autem fit, vt intelligas patris, et filii, et spiritus sancti vnum donum, et vnam esse potestatem:
86.3.14 quae enim patris propria, eadem et filii esse, et spiritus sancti videntur. Quo modo ergo: Nemo venit ad filium, inquit, nisi pater traxerit eum?
86.3.15 Sed hoc filii esse ostenditur. Ego, inquit, sum via, nemo venit ad patrem, nisi per me. Vide et hoc idem spiritus esse: Nemo potest dicere dominum Iesum Christum, nisi in spiritu sancto.
86.3.16 Et iterum apostolos aliquando a patre, aliquando a filio, aliquando a spiritu sancto datos ecclesiae, et diuisiones gratiarum patris, et filii, et spiritus videmus esse communes.
86.4.1 Omnia ergo faciamus, vt spiritum sanctum habere possimus: et qui eius gratiam assecuti sunt, eos quantauis reuerentia colamus. Magna enim dignitas sacerdotum.
86.4.2 Quorumcunque remiseritis, inquit, remissa sunt peccata. Quamobrem Paulus dicebat, Obedite praepositis vestris, et subiacete eis, vt maximum ipsis habeatis honorem.
86.4.3 Tu enim rem tuam curas, quam si bene ordinaris, nulla tibi alia solicitudo impendet.
86.4.4 Sacerdos si vitam disposuerit, tuam autem non diligenter curauerit, cum impiis in gehennam detrudetur:
86.4.5 et nonnunquam non propriis actionibus, sed nostris damnatur, nisi omnia quae ad se spectant, efficiat.
86.4.6 Cum igitur periculi magnitudinem videatis, multa eos beneuolentia prosequamini: quod et Paulus significauit, dicens: Ipsi peruigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri:
86.4.7 idcirco maxime colendi sunt. Quod si eis insultabitis, neque vestra bene disponetis.
86.4.8 Quoad enim bono et laeto animo est gubernator, etiam nautae securi sunt:
86.4.9 sin inuisus his esse coeperit, et moleste ferre, neque itidem vigilare, neque artem exercere poterit, et inuitus multis eos malis afficiet:
86.4.10 ita et sacerdos si debitum a nobis cultum sibi praestari viderit, recte nos gubernare poterit: si afficietis moerore manus eius debilitantes, simul vobiscum fluctibus, etiamsi maximi animi sit, obiicietis.
86.4.11 Intellige quid de Iudaeis inquit Christus: Super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei, omnia quaecunque dixerint vobis vt faciatis1603: faciaetis, facite.
86.4.12 Nunc non est dicendum, super cathedram Mosi, sed super cathedram Christi sederunt sacerdotes. Eius enim acceperunt doctrinam.
86.4.13 Quare Paulus inquit: Pro Christo legatione fungimur, tanquam Christo exhortante per nos. Nonne videtis seculi principibus omnes subesse, et saepe genere, vita, et prudentia potioribus deteriores praeponi?
86.4.14 Nihilominus principis, qui eos praeposuit reuerentia, nihil quales illi sint, cogitant.
86.4.15 Quod si homo aliquem constituerit, tantus subit metus: si deus quem constituit despicimus, maledicimus, innumeris afficimus contumeliis:
86.4.16 et cum fratres nostros iudicare prohibeamur, contra sacerdotes linguam acuimus.
86.4.17 Quanam haec digna excusatione, cum in oculo nostro trabem non videmus, festucam in proximi oculo acrius censemus? Nescis grauius te tibi iudicium praescribere, cum ita alium iudicas?
86.4.18 Haec dico, non quod indignos ad sacerdotium assumi probem, sed miserescens, et lachrymans. Non tamen propterea a subditis iudicandi sunt, etiam si male et viciose viuant.
86.4.19 Tu autem si tibi consules, nihil in his quae illis a deo commissa sunt, damni accipies.
86.4.20 Nam si asinum loqui fecit, et per vatem benedictiones spiritales largitus est, et in muto ore, et lingua immunda Balaam, propter offendentes Iudaeos operatus est:
86.4.21 multo magis propter vos fideles, etiam si praui sint sacerdotes, deus omnia per eos perficiet, et mittet spiritum sanctum:
86.4.22 neque enim pura mens propter propriam puritatem spiritum attrahit, sed gratia omnia operatur. Omnia enim, inquit, vos, siue Paulus, siue Apollo, siue Cephas.
86.4.23 Quicquid enim concreditum habet sacerdos, solius dei donum est: et vbi humanam exercet sapientiam, minor illius gratia apparet.
86.4.24 Neque hoc dico: vt pigrius viuamus, sed ne pigre qui vobis praepositi sunt viuentibus, vos his commissi aliquando mala vobis comparetis.
86.4.25 Et quid sacerdotes dico? Neque angelus, neque archangelus quicquam in his quae a deo data sunt efficere potest: sed pater, et filius, et spiritus sanctus omnia facit.
86.4.26 Sacerdos et linguam, et manus praebet: neque enim iustum est, propter alius maliciam ad salutis nostrae symbola fide accedentes offendi.
86.4.27 Quibus omnibus consideratis, et deum timeamus, et eius sacerdotes maiorem in modum veneremur,
86.4.28 vt et nostris operibus, et illis honore exhibito, a deo multam accipiamus remunerationem,
86.4.29 gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.