PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

86.4.18 Et hec dico, non acceptans eos qui indigne sacerdotium dispensant, sed miserans et lacrimans. Non tamen propter hoc aio iustum esse ab hiis qui principatui subiciuntur iudicari.
CLOSE
Griffolini

86.4.18 Haec dico non quod indignos ad sacerdotium assumi probem, sed miserescens et lachrymans. Non enim propterea a subditis iudicandi sunt, etiam si male et uiciose uiuant.
CLOSE
Griffolini-Montanus

86.4.18 Haec dico, non quod indignos ad sacerdotium assumi probem, sed miserescens, et lachrymans. Non tamen propterea a subditis iudicandi sunt, etiam si male et viciose viuant.
CLOSE
Montfaucon

86.4.18 Haec porro dico, non quod illos probem qui indigne sacerdotium administrant; nam illos admodum deploro et lugeo: neque tamen sic illi sunt a subditis, maximeque a simplicioribus judicandi.