Homilia LXXXVI (lxxxv)

86.1.1 Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans.

86.1.2 Procliuae est et ad misericordiam facile muliebre genus.

86.1.3 Quod dico, ne admireris, cur Maria tam amare fleret ad sepulchrum. Non autem Petrus: Discipuli, inquit, abierunt ad semetipsos. Maria1530: Maria autem stabat ad monumentum.

86.1.4 Imbecillis enim natura erat, et de resurrectione non dum norat, quemadmodum illi uisis linteaminibus credentes resurrexisse bona spe abierunt1470/1486/1530: spe abierunt bona.

86.1.5 Et qua gratia non statim abiit in Galilaeam, ut cum iis1530: his constituerat ante passionem?B: passionem. Reliquos fortasse expectauit. praeterea maxime perturbati erant.

86.1.6 Hi ergo abierunt, illa autem adhuc perstabat. Multum enim, ut dixi, eamF: om. consolabatur monumentum.

86.1.7 Vides ne ut ad dolorem leniendum se inclinat,F: inclinat? ut1470/1486/1530: et uult locum uidere, ubi fuerat sepultusB/1470/1486/1530: sepultus fuerat Iesus? Propterea non paruam inde mercedem accepitF: accipit.

86.1.8 Quod enim non uiderant discipuli, ipsa prior uidit sedentes angelos, unum ad caput et unum ad pedes in albis plenos splendoris et letitiae.

86.1.9 Nam cum mulieris mens humilis esset et rudis, nec ex sudario resurrectionem coniectaretur1470/1486/1530: coniectatur, uidet angelos sedentes speciosos, ut iam moerorem deponeret et consolaretur.

86.1.10 Sed nihil primum de resurrectione dicunt, sed paulatim ad id docendum ueniunt. Vidit eorum splendorem et supra consuetudinem.

86.1.11 Vidit speciem. Audiuit commiserentium uocem. Dixerunt enim: MulierF: om., quid ploras? Quibus omnibus tanquam apertis ianuis paulatim ad resurrectionem ostendendam uenitur.

86.1.12 Et sessio ipsa ad interrogandum eam adduxit. Preferebant enim se rem omnem scire. Ideo non simul sedebant.

86.1.13 Cum enim non par esset eam per se ausuram interrogare, ipsi ad rogandum trahunt.

86.1.14 Tum illa et feruore quodam et amore percita. Tulerunt, inquit, dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. Quid inquis? Non dum resurrectionem concipis?B: concipis.

86.1.15 Vides non dum animum in altum erexisse? Haec cum dixisset, conuersa est retrorsum.

86.1.16 Et quae nam haec consequentia, cum illos alloqueretur, et nihil adhuc respondissent respicere?

86.1.17 Vt sentio, loquente Maria, cum Christus repente appareret, obstupuerunt angeli.

86.1.18 et uultuF: om. et motu et gestu se dominum uidisse significarunt. Ideo mulier respexit.

86.1.19 Illis igitur1470/1486/1530: ergo deus apparuit, Mariae autem ne primo eam aspectu perterreret, uili et communi speciae.

86.1.20 Hoc uel ex eo constat, quod hortulanus ei uisus est. Nam cum adeo humi iaceret, non erat repente ad alta erigenda sed paulatim.

86.1.21 Rogat ergoF: om. eam etiam1470/1486/1530: om. Iesus: Mulier, quid ploras? Quem quaeris? Ostendit se intelligere, quod uellet interrogare, et ut responderet, adduxit.

86.1.22 Quod mulier intelligens non amplius Iesum nominat, sed tanquam ille sciret, de quo interrogaret, ait: Si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam.

86.1.23 Iterum et positum et sublatum, ac si mortuus esset, dicit. Quasi dicat: Si propter Iudaeorum metum tulistis1470/1486/1530: tulisti eum, dicite1470/1486/1530: dicito mihi, et ego accipiam.

86.1.24 Magnus amor et beniuolentia mulieris, sed nihil altum cogitat, propterea iam nonF: non iam uultu, sed uoce se notum facit.

86.1.25 Quemadmodum enim Iudaeis nunc notus, nunc ignotus etiam praesens erat, ita loquendo cum uolebat cognoscebatur.

86.1.26 Et cum Iudaeis inquit: Quem quaeritis?B/1470/1486: queritis neque uultu, neque uoce notus est, quoad uoluit. Quod et nunc contigit, et nomine eam tantum appellauit exprobrans, quod de uiuo id imaginaretur.

86.1.27 Quomodo autem conuersa respondet, si ad ipsum loquebatur?B/F: loquebatur.

86.1.28 Mihi uidetur, cum dixisset: Vbi posuisti eum?1470/1486/1530: eum. rursum ad angelos respexisse, tanquam rogatura, quid1470/1486/1530: quod obstupuerint,

86.1.29 et ab his ad Christum se uocantem, et uoce quis esset ostendentem conuertisse.

86.1.30 Cum enim dixit: Maria, tunc cognouit. Ita non uisus, sed uocis fuit cognitio.

86.1.31 Quod si quis diceret: Vnde constat angelos obstupuisse, et propterea Mariam respexisse?B/F: respexisse: etiam dicet: Vnde constat tetigisse eum et procidisse.1530: procidisse?

86.1.32 Sed quemadmodum hoc constat, quod dixit: Noli me tangere,1470/1486: tangere? ita illud quod conuersa sit. Sed cur inquit: Noli me tangere?

86.1.33 Quidam dicunt spiritalem gratiam petere, cum eum discipulis dicentem audisset: Si uadam ad patrem, rogabo eum, et dabit uobis alium Paraclitum.

86.2.1 Sed quomodo absens haec audiuit.1530: audiuit? Praeterea longe est a sententia haec imaginatio. Quomodo petit, cum non dum ad patrem ierit?

86.2.2 Quid ergo est? Mihi uidetur uelle eam adhuc cum eo uersari, ut solebat, et exB/F: om. letitia nihil de eo magnum cogitasse. Siquidem longe melior factus erat secundum carnem.

86.2.3 Quare hac eamB: eadem sententia abducens, et ut reuerenter se alloquatur, admonens (Neque enim cum discipulis similiter uersari deinceps apparuit) eius1470/1486/1530: sic et eius mentem erigit, ut reuerentius adeat.

86.2.4 Nam si dixisset: Noli ut prius ad me accedere. Non enim eadem sum conditione. Neque simul uobiscum conuersaturus sum amplius, elatius et superbius dictum uideri potuisset.

86.2.5 Sed dicendo: Non dum ascendi ad patrem, et si leuius1486/1530: lenius idem tamen significauit.

86.2.6 Ostendit enim illuc maturare, et cum illuc abiturus, neque1470/1486/1530: nec amplius cum hominibus conuersaturus esset, non erat eodem quo prius animo aspiciendus.

86.2.7 Et quod hic sensus sit, ex sequentibus significatur. Addidit enim: Vade ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad patrem meum et patrem uestrum, et deum meum et deum uestrum.

86.2.8 Atqui non continuo ascensurus erat, sed post quadraginta dies. Quomodo ergo hoc dicit? ut eius mentem excitaret, et se in caelum abire persuaderet.

86.2.9 Illa autem particula: Patrem meum et patrem uestrum, et deum meum et deum uestrum, adF/1470/1486/1530: om. dispensationem spectat1470/1486/1530: expectat. Ascendere enim carnis est.

86.2.10 Haec enim ad eam, quae nihil magnum imaginabatur, loquitur. An aliter noster pater est? Sane quidem.

86.2.11 Nam si aliter iustorum, aliter aliorum hominum deus est, longe magis et filii deus est et noster.

86.2.12 Et cum dixisset: Dic fratribus meis, ne ex hoc aequalem arbitrareris, ostendit differentiam. Ipse enim sessurus erat in throno patris, illi autem affuturi.

86.2.13 Itaque licet secundum carnis substantiam frater noster factus sit, honore tamen multum differt, quantum autem ne dici quidem potest. Abiit ergo Maria1530: Maria Magdalene haec nunciatura discipulis.

86.2.14 Tanti est sedulitasB: sedulitatis et tolerantia. Illi autem quare iam non doluerunt magistri absentia,F: absentia?; 1530: absentiam,F: absentia?; 1530: absentiam, neque ut antea locuti sunt?

86.2.15 Tunc ut morituri desiderio afficiebantur, nunc cum resurrexerit, cur erat dolendum? Nuntiauit itaque Maria uidisse Iesum et allocutam, quae satis eos consolari poterant.

86.2.16 At cum par esset discipulos id intelligentes, uel non credere mulieri, uel si crederent, aegre ferre, quod ipsi quoque eum uidere digni non fuerint habiti, eis in Galilaea se appariturum pollicetur.

86.2.17 Et ne propterea aegre ferrent, ne diem quidem remoratus est,

86.2.18 sed in desiderium trahens, et quod iam scirent resurrexisse, et quod a muliere audierant, desiderantibus etB: atque timentibus, quod desiderium augebat, uespere illius diei magna cum admiratione adstitit.

86.2.19 Et cur hac hora? Quoniam credibile erat eos magis formidare. Sed id mirandum est, quod phantasma eum non sunt suspicati. Clausis enim foribus et repente ingressus est1470/1486/1530: est ingressus.

86.2.20 Sed profecto a Maria premoniti, fidem confirmarant. Preterea certa et mansueta specie se eis obtulit. Die autem non uenit, ut omnes congregarentur.

86.2.21 Valde enim timebant. Neque1486: Ne; 1530: nec1486: Ne; 1530: nec hostium pulsauit, sed repente astitit, et ostendit latus et manus. Simul autem et uoce fluctuantem animum confirmauit inquiens: Pax uobis,

86.2.22 hoc est, nolite perturbari, et uerbi ante passionem ad eos habiti meminit: Pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis. Et item: In me pacem habete, in mundo tribulationem habebitis. Gauisi sunt1530: sunt ergo discipuli, uiso domino.

86.2.23 Vides re sermonem domini confirmari? Quod enim ante passionem dixerat: Iterum uidebo uos et gaudebit cor uestrum, et gaudium uestrum nemo accipit1470/1486/1530: tollet a uobis, hoc nunc impleuit.

86.2.24 Haec1470/1486/1530: per haec omnia in certissimam eos fidem adduxit. Nam cum bellum implacabile cum Iudaeis haberent, frequenter1470/1486/1530: om. pacem eis dicit, ut parem bello consolationem afferat.

86.3.1 Hoc uerbum primum post resurrectionem dixit. Ideo Paulus semper: Gratia, inquit, et pax. Mulieribus letitiam dicit, quia in moerore erant, et primum letitiam coeperunt.

86.3.2 Vicissim ergo uiris propter bellum pacem, mulieribus propter moerorem letitiam adnuntiat, et molestias omnes dissoluens crucis merita colligit, quae sunt pax.

86.3.3 Quoniam omnia sublata sunt impedimenta, et tropheum clarissimum statui1470/1486/1530: statuit, et omnia meliora facta sunt. Inde inquit: Sicut misit me pater, et ego mitto uos.

86.3.4 Nullum habetis impedimentum et propter ea quae iam facta sunt, et propter meam uos mittentis dignitatem.

86.3.5 Quare hoc dicit? Eorum animos erigit, et suam proponit auctoritatem. Siquidem suum eisB: om. relicturus erat ministerium, etB: om. cum non dum rogasset patrem, sua eis auctoritate potestatem prebet.

86.3.6 Insufflauit enim et dixit: Accipite spiritum sanctum. Quorum1530: Quorumcunque remiseritis peccata, remittunturF/1470/1486/1530: remittentur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt.

86.3.7 Quemadmodum enim rex prefectos mittens, ut in carcerem reos intrudant, ut liberentB/F: intrudat: ut liberet, potestatem prebet. Ita Iesus discipulos dimittens hac munit auctoritate.

86.3.8 Quomodo ergo inquit: Nisi ego abiero, ille non ueniet,F: ueniet? at nunc spiritum dat?B/F: dat. Quidam dicunt non dedisse spiritum, sed idoneos ad eum accipiendum per insufflationem reddidisse.

86.3.9 Nam si Daniel uiso angelo perterritus est, quid illis arcanam illam gratiam accipiendo usu uenisset, nisi prius eos Iesus preparasset? Ideo inquiunt: Non dixit: Accepistis, sed: Accipite spiritum sanctum.

86.3.10 Non tamen quispiam erraret, si tunc eos potestatem quandam et gratiam spiritalem accoepisse diceret. Non tamen ut mortuos suscitarent, et uirtutes ostenderent, sed ut peccata dimitterent.

86.3.11 Differentes enim sunt gratiae spiritus. Quare addidit: Quorum1530: Quorumcunque remiseritis1530: remiseritis peccata, remissa sunt, ostendens quod uirtutis genus largiatur.

86.3.12 Post quinquaginta autem dies signorum operationem accoeperunt. Ideo inquit: Accipietis uirtutem uenientis in uos spiritus sancti, et eritis mihi testes,

86.3.13 per signa scilicet. Etenim1486/1530: Est enim inenarrabilis spiritus gratia et multiplex donum. Hoc autem fit, ut intelligas patris et filii et spiritus sancti unum donum, et unam esse potestatemF: potestatem esse.

86.3.14 Quae enim patris propria eadem et filii esse et spiritus sancti uidentur. Quomodo ergo: Nemo uenit ad filium, inquit: Nisi pater traxerit eum?

86.3.15 Sed hoc filii esse ostenditur: Ego, inquit, sum uia. Nemo uenit ad patrem nisi per me. Vide et hoc idem spiritus1470: spiritum esse: Nemo potest dicere dominum Iesum Christum, nisi in spiritu sancto.

86.3.16 Et iterum apostolos aliquando a patre, aliquando a filio, aliquando a spiritu sancto datos ecclesiae, et diuisiones gratiarum patris et filii et spiritus uidemus esse communes.

86.4.1 Omnia ergo faciamus, ut spiritum sanctum habere possimus, et qui eius gratiam assecuti sunt, eos quanta uis reuerentia colamus. Magna enim dignitas sacerdotum.

86.4.2 Quorum1530: Quorumcunque remiseritis, inquit, remissa sunt peccata. Quamobrem Paulus dicebat: Obedite prepositis uestris, et subiacete eis, et1530: ut maximum habeatis honorem.

86.4.3 Tu enim rem tuam curas, quam si bene ordinaris, nulla tibi alia solicitudo impendet.

86.4.4 Sacerdos si uitam suam recte1470/1486/1530: om. disposuerit, tuam autem non diligenter curauerit, cum impiis in geennam detrudetur,

86.4.5 et non nunquam non propriis actionibus, sed nostris damnatur, nisi omnia quae ad se spectant, efficiat.

86.4.6 Cum igitur periculi magnitudinem uideamus1470/1486/1530: uideatis, multa eos beniuolentia prosequamini. Quod et Paulus significauit dicens: Ipsi peruigilant quasi rationem pro animabus nostris1470/1486/1530: uestris reddituri.

86.4.7 Iccirco maxime colendi sunt. Quod si eis insultabitis, neque uestra bene disponetis.

86.4.8 Quoad enim bono et leto animo est gubernator, etiam nautae securi sunt,

86.4.9 sin inuisus iis1530: his esse coeperit, et moleste ferre, neque itidem uigilare, neque artem exercere poterit: et inuitus1470/1486/1530: inuitus molestusque multis eos malis afficiet.

86.4.10 Ita et sacerdos, si debitum a nobis cultum sibi prestari uiderit, recte nos gubernare poterit, si moerore afficietis1486: morte afficietis; 1530: afficietis morte1486: morte afficietis; 1530: afficietis morte manus eius debilitantes, simul uobiscum fluctibus, etiam si maximi animi sit, obiicietis.

86.4.11 Intellige quid de Iudaeis inquit Christus: Super cathedramF: cathedra Moysi sederunt1470/1486/1530: sedebant scribae et Pharisaei. Omnia quaecunque dixerint uobis: Facite.

86.4.12 Nunc non est dicendum super cathedram Moysi, sed super cathedram Christi sederunt sacerdotes. Eius enim accoeperunt doctrinam.

86.4.13 Quare Paulus inquit: Pro Christo legatione fungimur, tanquam Christo exhortante per nos. NonneB: Non uidetis saeculi principibus omnes subesse, et saepe genere, uita, et prudentia potioribus deteriores preponi?B: preponi.

86.4.14 Nihilominus principis qui eos preposuit, reuerentia nihil quales illi sint cogitant.

86.4.15 Quod si homo aliquem constituerit, tantus subit metus, si deus quem constituit, despicimus, maledicimus, innumeris afficimus contumeliis,

86.4.16 et cum fratres nostros iudicare prohibeamur, contra sacerdotes linguam acuimus.

86.4.17 Qua nam haec digna excusatione,F: excusatione? cum in oculo nostro1530: om. trabem non uidemus, festucam in proximi oculo acrius censemus? Nescis grauius te tibi iudicium prescribere, cum ita alium iudicas?B: iudicas.

86.4.18 Haec dico non quod indignos ad sacerdotium assumi probem, sed miserescens et lachrymans. Non enim propterea a subditis iudicandi sunt, etiam si male et uiciose uiuant.

86.4.19 Tu autem si tibi consules, nihil in iis1530: his quae illis commissa sunt, offendes.

86.4.20 Nam si asinum loqui fecit, et per uatem benedictiones spiritales largitus est, et in muto ore et inB/1470/1486/1530: om. lingua immunda Balaam, propter offendentes Iudaeos operatus est,

86.4.21 multo magis propter uos fideles, etiam si praui sint sacerdotes, deus omnia per eos perficiet, et mittet spiritum sanctum.

86.4.22 Neque enim pura mens propterea propriamF: om. puritatem amittit, sed gratia omnia operatur. Omnia enim, inquit, uos, siue Paulus, siue Apollo, siue Cephas.

86.4.23 Quicquid1486: Quid enim conatur sacerdos solius dei donum est, et ubi humanam exercet sapientiam, minor illius gratia apparet.

86.4.24 Neque haecF/1470/1486/1530: hoc dico, ut pigrius uiuamus, sed ne pigrae qui uobis prepositiF: propositi sunt uiuentibus, uos iis1530: his commissi aliquando mala uobis comparetis.

86.4.25 Et quid sacerdotes dico?1470/1486: dico. Neque angelus, neque archangelus quicquam in iis1530: his quae a deo data sunt, efficere potest, sed pater et filius et spiritus sanctus omnia facit.

86.4.26 Sacerdos et linguam et manus prebet. Neque enim iustum est propter alius malitiam ad salutem nostram accedentes offendi.

86.4.27 Quibus omnibus consideratis, et deum timeamus, et eius sacerdotes maiorem in modum ueneremur,

86.4.28 ut et nostris operibus et illis honore exhibito, a deo multam accipiamus remunerationem,


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY