PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

86.1.26 Etenim cum Iudeis dixit: Quem queritis? non uisum, non uocem cognouerunt, donec uoluit. Quod utique et hic contingit, et nomen eius solum uocauit, exprobrans et tangens quoniam hec de illo qui uiuebat ymaginabatur.
CLOSE
Griffolini

86.1.26 Et cum Iudaeis inquit: Quem quaeritis?B/1470/1486: queritis neque uultu, neque uoce notus est, quoad uoluit. Quod et nunc contigit, et nomine eam tantum appellauit exprobrans, quod de uiuo id imaginaretur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

86.1.26 Et cum Iudaeis inquit, Quem quaeritis? neque vultu, neque voce notus est, quoad voluit: quod et nunc contigit. Et nomine eam tantum appellauit, exprobrans quod de viuo id imaginaretur1603: imaginarentur.
CLOSE
Montfaucon

86.1.26 Nam cum Judaeis dicebat, Quem quaeritis? neque vultu, neque voce notus fuit, donec voluit: id quod etiam hic contigit, ipsamque tantum nomine suo vocavit, exprobrans ipsi quod de vivente talia imaginaretur.