Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem
Omelia LXXXVI (Paris fol.154ra-155vb; Harley fol.196va-198vb)
86.1.1 Abierunt igitur rursus ad seipsos discipuli, Maria uero stabat secus monumentum, plorans foris.
86.1.2 Compassibile quodammodo muliebre genus et ad propiciationem reptabilius.
86.1.3 Hoc autem dixi ut non mireris quid utique umquam Maria quidem amare flebat ad sepulchrum, Petrus uero nichil tale passus est. Nam discipuli, quidem ait, abierunt ad seipsos, hec autem stabat lacrimans.
86.1.4 Etenim natura flebilis, et eum qui de resurrectione nondum manifeste nouerat sermonem. Quemadmodum illi lintheamina considerantes et credentes, abierunt ad seipsos stupefacti.
86.1.5 Et cuius gracia non confestim uenit in Galileam, quemadmodum eis constituerat ante passionem? expectans reliquos fortassis, sed et adhuc in augmentante erant stupore.
86.1.6 Igitur hii quidem abierunt, illa uero stetit secus locum. Magnum enim quod dixi ad mitigationem et monumentum apparens.
86.1.7 Vides denique eam ut plus requiescentem et inclinantem et uolentem locum uidere ubi corpus iacuit. Propterea utique et multi huius studii mercedem accepit non paruam.
86.1.8 Quod enim non uiderunt discipuli, hoc mulier uidit prima sedentes angelos, hunc quidem ad caput, illum uero ad pedes in albis, et scema alacritate multa plenum et gracia.
86.1.9 Quia enim non erat excelsa mulieris mens ut a sudariis susciperet resurrectionem, fit ei quid plus. Et angelos considerat sedentes in alacri scemate ut ipsa resuscitetur interim a passione, hinc et mitigetur.
86.1.10 Sed nichil ei de resurrectione dicunt, sed paulatim inducitur dogmati huic. Vidit uisiones alacres et magis quam secundum consuetudinem.
86.1.11 Vidit scema preclarum, audiuit compassibilem uocem. Quid enim aiunt: Mulier quid ploras? Propter hec autem omnia uelut ostio aperto paulatim in eum qui de resurrectione est sermonem intrauit.
86.1.12 Sed et modus sessionis eorum in interrogationem eam duxit. Etenim ostendebat quoniam sciuerant quod factum est. Propterea neque simul sedent sed distantes a se inuicem.
86.1.13 Quia enim non decens erat in eam audere simpliciter interrogare, et interrogatione et modo sesssionis ducunt eam in allocutionem.
86.1.14 Quid igitur hec? Feruenter ualde et ut dilectionem conseruans: Tulerunt dominum meum et non noui ubi posuerunt eum. Quid ais? Nondum de resurrectione quid nosti, sed adhuc positionem ymaginaris?
86.1.15 Vides qualiter nondum excelsum susceperat dogma? Et hec dicens conuersa est ad ea que retrorsum.
86.1.16 Et que hec consequencia ad illos loquens et nondum quid audiens ab eis conuerti ad ea que retrorsum?
86.1.17 Michi uidetur hec dicente ea silenter apparens Christus post eam obstupefecisse angelos.
86.1.18 Et illos considerantes dominatorem et scemate et inspectione et motu confestim ostendere quoniam dominum uiderunt, et hoc mulierem uertit et ad que retrorsum uerti fecit.
86.1.19 Igitur illis quidem ita apparuit, mulieri uero non ita ut eam non ex prima stupefaceret uisione sed in uiliori et communi scemate.
86.1.20 Et manifestum ex quibus et ortolanum eum esse estimauit, eam autem que ita humilis erat, non oportebat repente ad excelsa reducere sed quiescibiliter.
86.1.21 Rursus igitur eam interrogat: Mulier, quid ploras? Quem queris? Hoc ostendebat scire eum hoc quod uult interrogare et in responsionem induxit.
86.1.22 Hoc igitur et mulier intelligens, non adhuc nomen Ihesu dicit, sed ut sciente eo qui interrogabat de quo interrogat, ait: Si tu portasti eum, dic michi ubi posuisti, et ego eum leuabo.
86.1.23 Rursus positionem et leuationem et portare ut de mortuo loquens ait. Quod uero ostendit hoc est. Si propter timorem Iudeorum leuasti eum hinc, dicite michi et ego eum accipiam.
86.1.24 Multa deuotio et dilectionis conseruancia, excelsum autem aliquod nondum audiuit ab ea. Propterea de reliquo adicit ei hoc, non per uisum, sed per uocem.
86.1.25 Sicut enim Iudeis quandoque immanifestus erat etiam presens, ita et loquens cum uolebat tunc notum seipsum faciebat.
86.1.26 Etenim cum Iudeis dixit: Quem queritis? non uisum, non uocem cognouerunt, donec uoluit. Quod utique et hic contingit, et nomen eius solum uocauit, exprobrans et tangens quoniam hec de illo qui uiuebat ymaginabatur.
86.1.27 Qualiter autem conuersa dicit, si demum ad eam loquebatur?
86.1.28 Michi uidetur dicentem eam, hoc id est: Vbi posuistis eum? conuersam ad angelos ut interrogantem quid stupefacti sunt.
86.1.29 Deinde Christum uocantem eam conuertisse ad seipsum ab illis, et per uocem suam manifestum se fecisse.
86.1.30 Quando enim uocauit eam Mariam, tunc eum cognouit. Ita non uisus fuit sed uocis recognitio.
86.1.31 Si uero dixerint: Vnde manifestum est quoniam angeli stupefacti sunt, et propterea conuersa est mulier? Et hinc dicent: Vnde manifestum est quoniam tetigit eum et procidit?
86.1.32 Sed sicut hoc manifestum est a dicendo: Ne me tangas; ita et illud a dicendo quoniam conuersa est. Cuius autem gracia dixit: Ne me tangas?
86.1.33 Quidam dicunt quoniam graciam petit spiritualem, audiens eum discipulis dicentem: Si abiero ad patrem, rogabo eum et dabit uobis alium Paraclitum.
86.2.1 Et qualiter que non aderat cum discipulis hec audiuit? Aliter autem est procul a mente hac talis phantasia. Qualiter autem petit nondum ad patrem abeuntem?
86.2.2 Quid igitur est? Michi uidetur uelle eam adhuc esse cum eo, sicut tunc et a gaudio nichil excogitare magnum, etsi multo melius factum fuerat secundum carnem.
86.2.3 Ab hac denique abducens eam intelligencia ut cum multa ei formidine loquatur. Neque enim discipulis apparet de reliquo conuersans, similiter reducit eius mentem ut reuerentius ei attendat.
86.2.4 Igitur dicere quidem, ne accedas michi sicut et prius. Non enim in eisdem res, neque similiter debeo uobiscum esse de reliquo, obuium esset et gloriationem habens.
86.2.5 Dicere uero: Nondum ascendi ad patrem; non onerosum, idem tamen ostendentis erat. Dicens enim quoniam nondum ascendi, ostendit quoniam illuc properat et festinat.
86.2.6 Eum autem qui illuc debet abire et non ultra cum hominibus conuersari, non oportebat eum eadem uidere mente qua et ante hec.
86.2.7 Et quoniam hoc est manifestat, quod deinceps dicens. Hoc enim ait: Vade, dic fratribus, quoniam uado ad patrem meum et patrem uestrum, Deum meum et Deum uestrum.
86.2.8 Et nimirum non debebat confestim hoc facere, sed post quadraginta dies. Qualiter igitur hoc ait? Erigere uolebat eius mentem et suadere quoniam ad celos abit.
86.2.9 Hoc autem id est: Patrem meum et patrem uestrum, et Deum meum et Deum uestrum, dispensationis est quia et hoc id est ascendere carnis est.
86.2.10 Ad eam enim que nichil magnum ymaginabatur hec loquitur. Aliter igitur eius pater et aliter noster? Immo ualde.
86.2.11 Si enim iustorum aliter Deus et aliorum hominum, multo magis filii secundum carnem et nostrum.
86.2.12 Quia enim dixit: Dic fratribus; ut non ab hoc par quid ymaginentur, ostendit quod alteratum. Nam ipse quidem debebat sedere in throno paterno, hii uero adstare.
86.2.13 Quare etsi secundum substanciam que in carne frater noster factus est, sed honore multum differt, et neque est dicere quantum. Igitur hoc quidem: Abiit hec annuncians discipulis.
86.2.14 Tantum est accessio et minoratio bonum. Illi autem qualiter de reliquo non doluerunt debentem abire, neque locuti sunt qualia et prius?
86.2.15 Igitur tunc quidem ut morituro hoc passi sunt. Nunc autem resuscitato cuius gracia deberent dolere? Annunciauit autem et uisum et uerba que sufficiencia erant eos consolari.
86.2.16 Quia igitur decens erat discipulos hec audientes, aut decredere mulieri, aut credentes dolere quoniam eos dignos non fecit suo uisu, et nimirum promittens in Galilea eis apparere.
86.2.17 Vt igitur non hec uoluentes auxientur, neque unum diem dimisit pertransire.
86.2.18 Sed in desiderium eos ducens, et in eo quod iam sciebant suscitatum eum esse, et in eo quod a muliere audierant, sitientibus eis uidere eum et timidis existentibus que et ipsum desiderium facit amplius, tunc sero facto assistit et cum multa admiratione.
86.2.19 Et quid utique unquam uespere apparuit? Quando maxime decens erat eos esse timidos. Sed quod mirabile qualiter fantasma eum non extimarunt? Etenim clausis intrauit ianuis et repente maxime.
86.2.20 Quidem et preassumens mulier multam fidem operata est, aliter autem et manifestum et mitem uisum eis ostendit. Die uero non assistit quidem ut congregarentur uniuersi simul.
86.2.21 Multa enim erat stupefactio. Neque enim ianuam percussit, sed repente stetit medius et monstrauit costam et manum. Simul autem et uoce firmauit fluctuantem mentem, dicens: Pax uobis;
86.2.22 hoc est, ne tumultuemini, et uerbi rememorans quod ante crucem dixit eis: Pacem meam dimitto uobis; et rursus: In me pacem habete, in mundo tribulationem habebitis. Gauisi sunt discipuli uidentes dominum.
86.2.23 Vides in operibus sermones exeuntes? Quod enim dixit ante crucem quoniam: Rursus uidebo uos, et gaudebit cor uestrum, et gaudium uestrum nemo accipit a uobis. Hoc igitur opere impleuit.
86.2.24 Vniuersa uero hec inducebant eos ad fidem certissimam. Quia enim prelium inexpugnabile habebant ad Iudeos, continue inducit, hoc id est: Pax uobis; aduersantem dans prelio consolationem.
86.3.1 Hoc denique primum post resurrectionem dixit uerbum. Idcirco et Paulus ubique ait: Gracia uobis et pax. Mulieribus autem gaudium euangelizat quia in tristiciis genus illud erat, et hanc suscepit primum maledictionem.
86.3.2 Alternatim igitur uiris quidem propter prelium pacem, mulieribus uero propter tristiciam euangelizat gaudium. Omnia autem soluens tristicia inducit directiones crucis. Hee autem erant pax.
86.3.3 Quia igitur uniuerse destructe sunt prohibitiones, ait, et uictoriam statui claram, et directa sunt omnia. Deinde de reliquo ait: Sicut misit me pater, et ego mitto uos.
86.3.4 Nullam habetis difficultatem et ab hiis que iam facta sunt et a dignitate mea qui mitto.
86.3.5 Propter quod ait: Sicut misit me pater et cetera. Hic eleuat eorum animum, et ostendit multum quod dignum fide. Si demum debent eius opus recipere, et non adhuc deprecatio ad patrem fit, sed auctoritate dat eis uirtutem.
86.3.6 Insufflauit enim et dixit: Accipite spiritum sanctum; quorum dimiseritis peccata, dimittantur; et quorum retinueritis, retenta sint.
86.3.7 Quemadmodum enim quis rex principes mittens, potestatem in carcerem et immittere et dimittere dat. Ita et hos emittens, hac circumspexit uirtute.
86.3.8 Qualiter igitur ait: Si non abiero, ille non ueniet; et utique spiritum dat? Quidam quidem aiunt quoniam non spiritum dedit, sed aptos eos per insufflationem ad susceptionem construxit.
86.3.9 Si enim angelum uidens Daniel excessum mentis passus est, quid ineffabilem illam graciam suscipientes non utique passi essent, nisi discipulos eos prius construxisset? Propterea non dixit accipite spiritum sanctum, sed: Accipite spiritum.
86.3.10 Nequaquam autem quis peccabit, et tunc suscepisse eos dicens potestatem quamdam spiritualem et graciam, sed non ut mortuos suscitent et uirtutes faciant, sed ut dimittant peccata.
86.3.11 Diuersa enim karismata spiritus, ideo induxit: Quorum dimiseritis peccata, dimittuntur; ostendens quoniam speciem dationis dat.
86.3.12 Illic uero post quadraginta dies eam que signorum est acceperunt dationem. Ideo ait: Accipientis uirtutem superuenientis sancti spiritus et eritis michi testes.
86.3.13 Testes autem per signa fiebant. Etenim ineffabilis est spiritus gracia et multiforme donum. Hoc autem fit ut discas quoniam patris et filii et spiritus sancti unum est donum et una potestas.
86.3.14 Que enim uidentur propria esse patris, hec et filii esse apparent et spiritus sancti. Qualiter igitur nullus uenit ad filium ait: Nisi pater traxerit eum?
86.3.15 Sed hoc ostenditur filii esse. Ego enim sum uia, ait, et nullus uenit ad patrem nisi per me. Vide uero id et spiritus sancti esse. Nullus enim potest dicere dominum Ihesum nisi in spiritu sancto.
86.3.16 Et rursus apostolos quandoque quidem a patre, quandoque uero a filio, quandoque uero a spiritu sancto datos esse ecclesie. Et diuisiones karismatum patris et filii et spiritus sancti uidemus esse.
Morale lxxxvi. Quoniam oportet honorare sacerdotes etsi mali uita fuerint; ipsi enim pro nobis rationem dant.
86.4.1 Omnia igitur agamus ut possimus spiritum sanctum habere in nobis uel apud nosipsos et eum cui commissa spiritus sancti actio est, cum multo curremus honore. Magna enim est sacerdotum dignitas.
86.4.2 Quorum utique dimiseritis, ait, dimittuntur peccata. Idcirco et Paulus ait: Obedite prepositis uestris et subiciamini; et super id est ex habundancia estimetis eos in honore.
86.4.3 Nam tu quidem que tuiipsius sunt sollicite curas. Etsi hoc disposueris bene, nulla tibi erit ratio.
86.4.4 Sacerdos autem etsi propriam bene dispensauerit uitam, tuorum uero non cum diligencia curam habuerit cum perniciosis in Iehennam uadit.
86.4.5 Et multociens a propriis non perditus a nostris perit, si non omnia que pertinent ad ipsum bene expleuerit.
86.4.6 Scientes igitur periculi magnitudinem, multam tribuite eis deuotionem. Quod et Paulus enigmatice insinuauit, dicens quoniam: Vigilant pro animabus uestris ut rationem reddituri.
86.4.7 Ideo multa oportet potiri cura eos. Si uero superueneritis cum aliis eis et uos, neque uestra bene disponent.
86.4.8 Nam donec quidem in bono animo non degit gubernator in infallacia erunt et que uectorum.
86.4.9 Si uero conuiciantibus illis et odiose habentibus illis ad eum affligatis, neque uigilare similiter potest, neque artem seruare, et inuitus decem milibus circumimmittit malis.
86.4.10 Ita et sacerdotes siquidem potientur ea que a uobis est cura, et uestra bene disponere poterunt. Si uero tristicia eos circumoperiatis manus dissoluentes facile captabiles uobiscum eos facietis fluctibus, etsi ualde nobiles fuerint.
86.4.11 Excogita quid Iudeis ait Christus: In Moysi cathedra sederunt scribe et pharisei. Omnia igitur quecumque dixerint uobis facere facite.
86.4.12 Nunc autem non est dicere: In Moysi cathedra sederunt sacerdotes, sed in ea que Christi est. Illius enim susceperunt magisterii doctrinam.
86.4.13 Idcirco et Paulus ait: Pro Christo legatione fungimur ut Deo deprecante per nos. Non uidetis in hiis que foris sunt principibus uniuersos incuruantes et genere meliores existentes, multociens et uita et prudencia hiis qui iudicant eos.
86.4.14 Sed tamen propter eum qui dedit, nichil horum excogitant, sed uenerantur sentenciam regis, etsi abiectus quiscumque qui acceperit ad principatum fuerit.
86.4.15 Deinde siquidem homo inthonizauerit tantus timor, Deo ab inthonizante et contempnimus eum qui inthonizatus est, et conuiciamur et decem milibus opprobriis laceramus.
86.4.16 Et fratres nostros prohibiti iudicare aduersus sacerdotes linguam exacuimus.
86.4.17 Et ubi hec sunt excusatione digna cum in oculo quidem nostro trabem non uideamus, festucam autem amici amare circuminuestigamus? Non nosti quoniam difficilius tibiipsi facis iudicium, ita discernens?
86.4.18 Et hec dico, non acceptans eos qui indigne sacerdotium dispensant, sed miserans et lacrimans. Non tamen propter hoc aio iustum esse ab hiis qui principatui subiciuntur iudicari.
86.4.19 Etsi uita eorum ualde detractabilis fuerit, tu uero si tibiipsi attenderis, in nullo lederis in hiis que commissa sunt ei a Deo.
86.4.20 Si enim per asinam uocem emitti fecit, et per uatem benedictiones spirituales largitus est, et in irrationabiliore et in immunda lingua Balae agens, propter hoc offendens Iudeos;
86.4.21 multo magis propter uos qui deuoti estis, etsi ualde mali sunt sacerdotes que eius sunt omnia operabitur et mittet spiritum sanctum.
86.4.22 Neque enim qui mundus a propria attrahit eum spiritus mundicia, sed gracia est que omne operatur. Omnia enim, ait, propter uos, siue Paulus, siue Apollo, siue Cephas.
86.4.23 Que enim commissa sunt sacerdoti Dei solum est donari, et ubicumque humana preuenerit philosophia, minor quam gracia illa apparet.
86.4.24 Et hec dico non ut desidiose nostram uitam dispensemus, sed ut non pigritantibus quibusdam eorum qui presistunt uos qui principatui subicimini, uobisipsis multociens coaceruetis mala.
86.4.25 Et quid dico sacerdotes? Neque angelus, neque archangelus operari quid potest in eis que data sunt a Deo, sed pater et filius et spiritus sanctus omnia dispensat.
86.4.26 Sacerdos autem suam mutuat linguam et suam tribuit manum. Etenim neque iustum esset propter alterius maliciam ut symbola salutis nostre eos qui fidei adueniunt noceri.
86.4.27 Hec igitur uniuersa excogitantes et Deum timeamus et sacerdotes eius honorabiliter habeamus omnem eis prebentes honorem.
86.4.28 Vt et pro propriis directionibus et propter eam que ad illos curam et uenerationem multam accipiamus a Deo retributionem,
86.4.29 gracia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cui gloria et imperium nunc et semper et in secula seculorum, amen.