86.2.22 hoc est, ne tumultuemini, et uerbi rememorans quod ante crucem dixit eis: Pacem meam dimitto uobis; et rursus: In me pacem habete, in mundo tribulationem habebitis. Gauisi sunt discipuli uidentes dominum.
86.2.22 hoc est, nolite perturbari, et uerbi ante passionem ad eos habiti meminit: Pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis. Et item: In me pacem habete, in mundo tribulationem habebitis. Gauisi sunt1530: sunt ergo discipuli, uiso domino.
86.2.22 Hoc est, nolite perturbari: et verbi ante passionem ad eos habiti meminit, Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Et item: In me pacem habete, in mundo tribulationem habebitis. Gauisi sunt ergo discipuli, viso domino.
86.2.22 hoc est, ne turbemini, in mentemque ipsis revocat id quod ante crucem dixerat ipsis, Pacem meam relinquo vobis; ac rursum, In me pacem habete: in mundo tribulationem habebitis. Gavisi sunt autem discipuli viso Domino.