Commentarius
[Homilia LXXXVI]
86.1.1 Abierunt ergo1862: ergo iterum discipuli ad semetipsos. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans.
86.1.2 Proclive ad misericordiam est muliebre genus.
86.1.3 Hoc autem dico, ne mireris cur Maria acerbe fleat in sepulcro; Petrus vero non item: nam ait, Discipuli abierunt ad semetipsos, illa vero flens stabat.
86.1.4 Imbecillis erat natura, necdum futuram resurrectionem clare noverat. Quemadmodum etiam illi visis linteaminibus credentes abierunt ad semetipsos perculsi.
86.1.5 Et cur non statim abierunt in Galilaeam, ut mandatum ipsis fuerat ante passionem? Fortasse reliquos exspectabant. Alioquin autem adhuc admodum perplexi erant.
86.1.6 Hi igitur nunc abierunt; illa vero ad locum stabat. Multum enim, ut dixi, eam consolabatur vel conspectum monumentum.
86.1.7 Vides illam ad majus solatium se inclinantem, ut locum perspiceret ubi corpus jacebat.1862: jacebat? Ideo non parvam tantae diligentiae mercedem accepit.
86.1.8 Quod enim discipuli non viderunt, hoc mulier prima vidit, sedentes Angelos, alium ad pedes, alium ad caput, in vestibus albis; vel ipse habitus hilaritatem et gaudium prae se ferebat.
86.1.9 Quia enim non animi sublimis mulier erat, ut ex sudariis resurrectionem conjiceret; quid1862: aliquid amplius efficitur, Angelos videt sedentes hilari veste, ita ut hoc spectaculum illam erigeret et consolaretur.
86.1.10 Verum nihil ei de resurrectione dicunt; sed paulatim ad hanc doctrinam inducitur. Laetas nec assuetas visiones conspexit.
86.1.11 Vidit habitum splendidum, audivit consolantem vocem: Quid enim ait, Mulier, quid ploras? Per haec, quasi aperta janua paulatim ad sermonem de resurrectione ducebatur.
86.1.12 Ex modo1862: modo quoque sedendi ad interrogandos illos inducebatur. Videbantur quippe scire quod factum fuerat. Ideo non una sedent, sed aliquantum distantes.
86.1.13 Quia enim credibile non erat ipsam interrogare ausuram esse, et interrogatione sua et sedendi modo invitant illam ad colloquium.
86.1.14 Quid ergo illa? ferventer simul et amanter: Tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. Quid dicis? Nondum resurrectionem cogitas, et positum esse imaginaris?
86.1.15 Viden’ quomodo nondum sublimem doctrinam acceperit? Haec cum dixisset, conversa est retrorsum.
86.1.16 Et quaenam haec consequentia,1862: consequentia? illos alloquens, cum nihildum audisset, ab illis retrorsum convertitur?
86.1.17 Mihi quidem videtur haec illa dicente repente Christum retro apparuisse, et Angelos obstupefecisse.
86.1.18 Illosque viso Domino statim1862: statim et habitu, et aspectu et nutu indicavisse, se Dominum videre, quod effecit ut se mulier retro converteret.
86.1.19 Illis ergo sic apparuit; mulieri vero non sic, ne illam ex primo conspectu perterrefaceret, sed in viliore et vulgatiore vestitu;
86.1.20 hinc vero palam illud est, quod eum esse hortulanum putaverit: tam humilem autem non par erat statim ad sublimia ducere, sed sensim.
86.1.21 Illam ergo rursus interrogat: Mulier, quid ploras? quem quaeris? Hoc declarat ipsum intellexisse quod vellet interrogare, et ad respondendum induxit.
86.1.22 Hoc cum ipsa mulier intelligeret, non Jesu nomen dixit, quasi ipse nosset de quo illa sciscitaretur, sed ait: Si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti, et ego eum tollam.
86.1.23 Rursum dicit positum, sublatum, ac si mortuus esset. Hoc porro significat: Si propter Judaeorum timorem hinc sustulistis eum, dicite mihi, et ego eum tollam.
86.1.24 Magna benevolentia, magnus amor mulieris; sed nihil sublime sapit. Ideo jam non visu, sed voce se notum ipsi facit.
86.1.25 Quemadmodum enim Judaeis modo notus, modo ignotus etiam praesens erat; sic cum loqueretur, notus erat si quando id vellet.
86.1.26 Nam cum Judaeis dicebat, Quem quaeritis? neque vultu, neque voce notus fuit, donec voluit: id quod etiam hic contigit, ipsamque tantum nomine suo vocavit, exprobrans ipsi quod de vivente talia imaginaretur.
86.1.27 Quomodo autem conversa dicit; si quidem illam alloquebatur?
86.1.28 Opinor ipsam cum diceret, Ubi posuistis eum, ad Angelos conversam esse, ut sciscitaretur cur obstupescerent:
86.1.29 hinc Christum vocantem, ad se illam convertisse, seseque voce notum reddidisse.
86.1.30 Nam cum vocavit illam, Maria, tunc ipsa illum cognovit. Sic non a visu, sed a voce cognitio profecta est.
86.1.31 Quod si dixeris, Unde constat Angelos obstupuisse, et ideo conversam fuisse mulierem? hic etiam dices, Unde constat ipsam tetigisse illum, et procidisse?
86.1.32 Verum ut hoc liquet ex eo quod dixerit, Noli me tangere; sic et illud constat ex eo quod sese convertisse dicatur. Cur dixit, Noli me tangere?
86.1.33 Quidam dicunt ipsam spiritualem gratiam petere, quod audisset illum discipulis dicentem: Si abiero ad Patrem, rogabo eum, et dabit vobis alium Paracletum.
86.2.1 Et quomodo illa quae non aderat cum discipulis, haec audire potuit? Alioquin longe est ab hac sententia imaginatio hujusmodi. Quomodo petit, cum nondum ille ad Patrem abiisset?
86.2.2 Quid ergo? Videtur mihi adhuc velle illam cum ipso versari ut prius, et ex gaudio nihil magnum cogitare, etiamsi longe melior factus erat secundum carnem.
86.2.3 Ab hac ergo illam cogitatione abducens, ut cum majore se metu alloquatur1862: et a nimia in se alloquendo libertate; neque enim cum discipulis similiter versari conspicitur, illius cogitationem erigit, ut cum majore reverentia sibi attendat.
86.2.4 Si dixisset ergo, noli ad me accedere ut prius; non enim eodem in statu res sunt, neque eodem modo vobiscum versaturus deinceps sum, id fastum et arrogantiam sapuisset.
86.2.5 Illud vero, Nondum ascendi ad Patrem, etsi lenius, idipsum significat. Cum dicit enim nondum ascendi, declarat se eo festinare et tendere.
86.2.6 Eum autem qui illuc migraturus erat, nec ultra cum hominibus versaturus, non oportebat eodem quo prius animo intueri.
86.2.7 Quod autem ita se res habeat, sequentia declarant: Vade, dic fratribus, Vado ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum.
86.2.8 Atqui non hoc statim facturus erat, sed post quadraginta dies. Cur ergo hoc dicit? Ut illius mentem erigeret, ipsique suaderet, se ad caelos ascensurum.
86.2.9 Illud vero, Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum, ad incarnationem pertinet; sicut et ascendere carnis est.
86.2.10 Haec enim illi dicit quae nondum sublimia cogitabat. Alio itaque modo ejus Pater est, et alio noster? Sane quidem.
86.2.11 Nam si alio modo justorum Deus est, alio caeterorum hominum; multo magis aliter Filii, aliter noster est Deus.
86.2.12 Cum enim dixit, Dic fratribus, ne hinc aliquam suspicarentur aequalitatem, differentiam apponit. Ipse namque in solio paterno sessurus erat; illis vero adstare datum est.
86.2.13 Itaque licet secundum carnalem substantiam frater noster sit effectus, honore multum a nobis differt; nec quantum differat dici potest. Ipsa ergo, Abiit, haec nunciatura discipulis.
86.2.14 Tantum est assiduitas et perseverantia bonum. Illi vero cur non doluerunt quod abiturus esset, neque eadem quae prius loquuti sunt?
86.2.15 Tunc ut moriturum plangebant; nunc illo resurgente, quae dolendi causa? Nunciavit autem Maria et visionem et verba, quae possent illos consolari.
86.2.16 Quia ergo credibile erat eos haec audientes, vel non credituros esse mulieri, vel si crederent aegre laturos, quod se non visu illo dignatus esset, etsi promisisset se in Galilaea ipsis appariturum esse.
86.2.17 Ne igitur haec secum versantes moleste ferrent, ne unam quidem diem praeterire sivit;
86.2.18 sed injecto ex resurrectionis notitia desiderio, necnon ex narratu mulieris, cum jam videndi desiderio ferverent, quod ex metu augebatur; cum vespera esset adfuit, idque mirabili modo.
86.2.19 Et1862: om. cur in vespera apparuit? Quia verisimile erat ipsos tunc maxime formidare. Sed quod mirabile est, quomodo non ipsum phantasma esse putaverint? nam januis clausis et statim ingressus est.
86.2.20 Certe mulier praeoccupans magnam fidem indiderat. Alioquin vero clarum ipsis et suavem conspectum exhibuit. Interdiu autem non venit, ut simul omnes congregarentur.
86.2.21 Multo namque erant stupore repleti. Non pulsavit januam; sed statim medius stetit, et ostendit latus et manus: simulque voce fluctuantes cogitationes sedavit dicens, Pax vobis;
86.2.22 hoc est, ne turbemini, in mentemque ipsis revocat id quod ante crucem dixerat ipsis, Pacem meam relinquo vobis; ac rursum, In me pacem habete: in mundo tribulationem habebitis. Gavisi sunt autem discipuli viso Domino.
86.2.23 Viden’ rebus verba confirmari? Nam quod dixit ante crucem: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis, hoc nunc opere complevit.
86.2.24 Haec porro omnia ipsos ad certissimam fidem induxerunt. Quia enim inexpiabile bellum contra Judaeos habebant, saepe repetit illud, Pax vobis, parem bello consolationem afferens.
86.3.1 Hoc primum ipsis verbum post resurrectionem dixit. Ideo Paulus1862: Paulus quoque ubique ait, Gratia vobis et pax. Mulieribus autem laetitiam dicit, quia in moerore degebant, et hanc primum accepere laetitiam.
86.3.2 Congruenter itaque viris propter bellum, pacem; mulieribusque propter dolorem, laetitiam annunciat. Solutisque tristibus omnibus, crucis praeclara opera praedicat: haec sunt pax.
86.3.3 Quia igitur obices omnes sublati sunt, inquit,1862: om. victoriam splendidam constitui1862: constituit, omniaque recte completa sunt. Deinde ait demum: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
86.3.4 Nullam habebitis difficultatem, tum ob ea quae facta sunt, tum ob meam mittentis auctoritatem:
86.3.5 quapropter hoc dicit, illorumque animum erigit, et magnam verbis fidem facit, si quidem velint opus ipsius suscipere: neque ultra Patrem rogat, sed auctoritate sua virtutem illis indit.
86.3.6 Insufflavit enim et dixit: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur; et quorum retinueritis, retenta sunt.
86.3.7 Sicut enim rex praefectos mittens, potestatem dat ut in carcerem mittant, et ex carcere liberent; sic Christus illos mittens, hac potestate donat.
86.3.8 Quomodo ergo dicit, Nisi ego abiero, ille non veniet, et nunc Spiritum dat? Quidam dicunt, ipsum non Spiritum dedisse; sed illos per insufflationem ad recipiendum Spiritum idoneos fecisse.
86.3.9 Nam si Daniel viso Angelo perculsus est, quid non passi fuissent illi, si tam ineffabilem gratiam accepissent, nisi prius illos adhuc discipulos praeparasset? Ideo non dixit, Accepistis; sed, Accipite Spiritum sanctum.
86.3.10 Nec tamen aberraverit quis si dicat illos tunc accepisse potestatem quamdam spiritualem et gratiam; sed non ita ut mortuos suscitarent, et virtutes facerent; sed ut peccata dimitterent.
86.3.11 Diversa enim sunt Spiritus charismata, ideo addidit: Quorum remiseritis1862: remiseritis peccata, remittuntur, ostendens quod genus operationis largiatur.
86.3.12 Illic vero post quadraginta dies vim signorum acceperunt; idcirco ait: Accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem et in Judaea.
86.3.13 Testes fuerunt per signa: ineffabilis quippe est Spiritus gratia et multiplex donum. Hoc ita fit ut discas Patris, Filii et Spiritus sancti unum esse donum, unam potestatem.
86.3.14 Nam quae Patris propria videntur, eadem et Filii et Spiritus sancti esse deprehenduntur. Quomodo ergo nemo venit ad Filium, nisi Pater traxerit eum?
86.3.15 Verum hoc Filii quoque esse ostenditur: nam ait, Ego sum via; nemo venit ad Patrem, nisi per me; hoc quoque Spiritus esse videas: nam, Nemo potest dicere Dominum Jesum Christum, nisi in Spiritu sancto.
86.3.16 Ac rursum Apostolos modo a Patre, modo a Filio, modo a Spiritu sancto Ecclesiae datos fuisse dicitur: ac divisiones gratiarum Patris, Filii et Spiritus sancti esse videmus.
86.4.1 Omnia ergo faciamus ut Spiritum sanctum nobiscum habere possimus, et concreditam operandi gratiam summopere colamus. Magna quippe est Sacerdotum dignitas.
86.4.2 Quorum remiseritis peccata, inquit, remittuntur: ideo dicebat Paulus, Obedite praepositis vestris, et subjacete eis, ut maximum ipsis habeatus honorem.
86.4.3 Tu enim rem tuam curas: et si tu haec recte disponas, nulla tibi aliorum ratio erit.
86.4.4 Sacerdos autem si recte suam ordinaverit vitam, tuam vero aliorumque omnium sibi commissorum non diligenter curaverit, cum scelestis in gehennam abibit;
86.4.5 ac saepe non ex suis, sed ex alienis in perniciem ruit, nisi omnia quae penes ipsum erant perfecerit.
86.4.6 Tantum ergo videntes periculum, multa illos benevolentia prosequamini: id quod et Paulus significavit dicens: Ipsi pervigilant pro animabus vestris, non simpliciter, sed ut rationem reddituri.
86.4.7 Quapropter ipsi magno sunt cultu honorandi. Quod si eis cum aliis insultaveritis, neque vestra bene disponetis.
86.4.8 Quamdiu enim gubernator bono est animo, rectores etiam in tuto erunt:
86.4.9 quod si convitiantibus illis et hostiliter agentibus, misere agat, nec vigilare possit, neque artem suam exercere, vel1862: et vel invitus in sexcenta illos mala conjiciet.
86.4.10 Sic et Sacerdos si debito apud vos honore fruatur, etiam vestra poterit recte dispensare; sin illum in moerorem conjiciatis, sic solutis manibus illos vobiscum fluctibus absorbendos objicietis, etiamsi strenuo sint animo.
86.4.11 Cogita quid de Judaeis Christus dicat: Super cathedram Moysis sederunt Scribae et Pharisaei; omnia quaecumque dixerint vobis ut faciatis, facite.
86.4.12 Nunc non est dicendum, Super cathedram Moysis sederunt Sacerdotes; sed super cathedram Christi. Ejus enim doctrinam exceperunt.
86.4.13 Ideo dicit Paulus: Pro Christo legatione fungimur, tamquam Christo1862: Deo exhortante pro nobis. Nonne videtis saeculi principibus omnes subesse: ac saepe etiam eos qui genere, vita, et prudentia potiores illis sunt?
86.4.14 Attamen ob ejus reverentiam qui illos constituit, nihil horum cogitant, sed regis placitum verentur, quisquis tandem sit is qui praefecturam accipit.
86.4.15 Atqui ubi homo constituit, tantus adest timor; ubi vero Deus ordinat, ordinatum despicimus, ipsique convitiamur, mille contumeliis eum aspergimus,
86.4.16 et cum de fratribus nostris judicare prohibeamur, contra Sacerdotes linguam acuimus.
86.4.17 Et qua venia haec digna fuerint, quando trabem in oculo nostro non videntes, festucam in alterius oculo acerbius scrutamur? Nescis te tibi gravius judicium parare, cum sic judicas?
86.4.18 Haec porro dico, non quod illos probem qui indigne sacerdotium administrant; nam illos admodum deploro et lugeo: neque tamen sic illi sunt a subditis, maximeque a simplicioribus judicandi.
86.4.19 Licet eorum vita sit infamata, tu, si attendas, nihil damni accipies in iis quae illis a Deo commissa sunt.
86.4.20 Si enim per asinam vocem emitti curavit, et per vatem benedictiones spirituales largitus est: si bruti ore, et impura Balaami lingua propter improbos Judaeos operatus est;
86.4.21 multo magis propter vos bene moratos, etiamsi Sacerdotes admodum scelesti sint, sua omnia perficiet, et mittet Spiritum sanctum:
86.4.22 neque enim pura mens propter propriam puritatem Spiritum attrahit; sed gratia omnia operatur: Omnia enim, inquit, propter vos, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas.
86.4.23 Quidquid enim concreditum habet Sacerdos, solius Dei donum est, et quantumcumque humana philosophia proficiat, gratia semper illa minor apparebit.
86.4.24 Haec porro dico, non ut segniter vitam instituamus; sed ne si quando antistites quidam vestri negligenter se gerant, vos ideo mala vobis ipsis comparetis.
86.4.25 Ecquid Sacerdotes dico? Neque Angelus, neque Archangelus in iis quae a Deo data sunt aliquid efficere potest; sed Pater et Filius et Spiritus sanctus omnia administrat.
86.4.26 Sacerdos vero linguam suam commodat, manum porrigit. Neque enim justum fuisset, ut propter alterius improbitatem, illi qui fidem sunt amplexi in symbolis salutis nostrae laederentur.
86.4.27 Quibus perspectis omnibus, et Deum timeamus, et Sacerdotes ejus veneremur, ipsis omnem praebeamus honorem;
86.4.28 ut et pro operibus nostris et pro cultu illis exhibito magnam accipiamus a Deo mercedem,
86.4.29 gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, quicum Patri unaque Spiritui sancto gloria, imperium, honor nunc et semper et in saecula saeculorum, amen.