86.3.2 Alternatim igitur uiris quidem propter prelium pacem, mulieribus uero propter tristiciam euangelizat gaudium. Omnia autem soluens tristicia inducit directiones crucis. Hee autem erant pax.
86.3.2 Vicissim ergo uiris propter bellum pacem, mulieribus propter moerorem letitiam adnuntiat, et molestias omnes dissoluens crucis merita colligit, quae sunt pax.
86.3.2 Vicissim vero viris propter bellum, pacem: mulieribus propter moerorem, laeticiam annunciat: et molestias omnes dissoluens, crucis merita colligit, quae sunt pax:
86.3.2 Congruenter itaque viris propter bellum, pacem; mulieribusque propter dolorem, laetitiam annunciat. Solutisque tristibus omnibus, crucis praeclara opera praedicat: haec sunt pax.