PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

86.2.12 Quia enim dixit: Dic fratribus; ut non ab hoc par quid ymaginentur, ostendit quod alteratum. Nam ipse quidem debebat sedere in throno paterno, hii uero adstare.
CLOSE
Griffolini

86.2.12 Et cum dixisset: Dic fratribus meis, ne ex hoc aequalem arbitrareris, ostendit differentiam. Ipse enim sessurus erat in throno patris, illi autem affuturi.
CLOSE
Griffolini-Montanus

86.2.12 Et cum dixisset, Dic fratribus meis, ne ex hoc aequalem arbitrareris, ostendit differentiam. Ipse enim sessurus erat in throno patris, illi autem adstaturi.
CLOSE
Montfaucon

86.2.12 Cum enim dixit, Dic fratribus, ne hinc aliquam suspicarentur aequalitatem, differentiam apponit. Ipse namque in solio paterno sessurus erat; illis vero adstare datum est.