87.1.1 Thomas uero unus ex duodecim qui dicitur Didimus non erat cum eis quando uenit Ihesus. Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus dominum. Hic uero dixit: Si non uidero in manibus eius.
87.1.1Thomas autem ex duodecim vnus, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Iesus. Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus eius fixuram clauorum, et mittam digitum meum in locum clauorum, et mittam manum meam in latus eius, non credam. Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis, et cetera.
87.1.1Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. Dixerunt ergo ei alii discipuli, Vidimus Dominum. Ille autem dixit, Nisi videro, non credam, etc.