Omelia LXXXVII (lxxxvi)

87.1.1 Thomas autem ex duodecim vnus, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Iesus. Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus eius fixuram clauorum, et mittam digitum meum in locum clauorum, et mittam manum meam in latus eius, non credam. Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis, et cetera.

87.1.2 Quemadmodum simpliciter, et vt contingit, credere facilitatis est: ita praeter modum inquirere, et inuestigare, crassissimae mentis,

87.1.3 ideo Thomas accusatur. Dicentibus enim apostolis, Vidimus dominum, non credidit: nec tantum illis fidem derogans, quantum rei tanquam impossibili diffidens, quod scilicet resurrexerit.

87.1.4 Non enim dixit, non credo vobis: sed, nisi mittam digitum in locum clauorum, non credam. At quo modo aliis omnibus congregatis ipse solus abfuit? Credibile est ex fuga nondum rediisse.

87.1.5 Tu autem cum discipulum non credentem videas, considera domini clementiam, quo modo pro vna etiam anima vulnera sua ostendit, et vt vnum saluum faceret, apparuit: et cum crassioris esset ingenii,

87.1.6 a crassissimo sensuum fidem sibi quaerit. Neque enim oculis credebat, quippe qui non tantum dixit, nisi videro: sed, nisi manum misero et tractauero, ne imaginatio esse putaretur.

87.1.7 Atqui discipuli ista nunciantes tunc fide digni erant: atque etiam ipse qui se resurrecturum pollicitus fuerat. Veruntamen cum amplius quaereret, neque his eum priuauit Christus.

87.1.8 Et qua gratia ei continuo non1603: non continuo apparuit, sed post dies octo? Vt interea a discipulis edoctum1603: edoctus, iisdem auditis in maius traheretur desiderium, et magis in fide confirmaretur.

87.1.9 Vnde autem intellexerat latus perforatum? Ex discipulis. Cur alterum credidit, alterum non credidit? Quia hoc mirabilius erat.

87.1.10 Et considera quam vere loquantur discipuli, quoniam neque sua, neque aliorum vicia abscondunt, sed quam verissime scribunt.

87.1.11 Adstitit ergo iterum Iesus, neque ab illo rogari expectat, neque quicquam tale audire:

87.1.12 sed nihil eo dicente, ipse Iesus primum eius satisfecit desiderio, ostendens se cum ea discipulis diceret, affuisse: iisdem enim vsus1603: visus est, et acrius castigando et ad futura erudiendo.

87.1.13 Nam cum dixisset ei, Infer digitum tuum huc, et vide manus meas: et affer manum tuam, et immitte in latus meum. subdidit, Et noli esse incredulus, sed fidelis.

87.1.14 Vides ex incredulitate dubitare? Sed antequam spiritum acciperent, eo autem accepto, perfecti euaserunt: neque in hoc tantum reprehendit, sed in sequentibus.

87.1.15 Cum enim ille certior factus, ad se rediit, et dixit: Dominus meus, et deus meus: inquit, Quia vidisti me Thoma, credidisti:1603: credidistit beati qui non viderunt, et crediderunt. Hoc enim fidei est, accipere quae non videntur.

87.1.16 Est enim fides substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium. Hic autem non solum discipulos laudat, sed et qui post illos credituri erant.

87.1.17 Atqui, inquies, discipuli viderunt et crediderunt. At nihil tale1603: om. quaesiuerunt, sed ex sudario statim resurrectioni priusquam corpus intuerentur, vere crediderunt.

87.1.18 Cum ergo quispiam dicit, Vellem illis fuisse temporibus, et Christum miracula facientem vidisse: intelligat beatos, qui non viderunt, et crediderunt.

87.1.19 Dignum autem dubitatione est, quo modo corpus incorruptibile formam clauorum acceperit, et mortali manu tangi potuerit: sed hoc te non perturbet, hoc enim permissionis fuit.

87.1.20 Corpus enim tam tenue et leue, vt clausis ianuis ingrederetur, omni crassitudine carebat: sed, vt resurrectio crederetur, talem se exhibuit, et vt ipsum qui crucifixus fuerat, esse, et neminem alium pro eo resurrexisse intelligas,

87.1.21 propterea cum signis crucis resurrexit, et manducauit: quod resurrectionis signum apostoli plurimi fecerunt, dicentes: Qui cum eo simul manducauimus, et bibimus.

87.1.22 Quemadmodum igitur cum ante passionem super aquis1603: aquas ambularet, aliud a nostra natura corpus illud fuisse non dicimus:

87.1.23 ita post resurrectionem videntes id, signa clauorum habuisse: non propterea corruptibile dicemus,

87.1.24 propter discipulum haec ita ostensa sunt. Multa et alia signa, inquit, fecit Iesus.

87.1.25 Nam cum pauciora quam alii hic meminisset euangelista, dicit neque alios omnes omnia collegisse, sed tantum quae ad faciendam auditoribus fidem erant necessaria.

87.1.26 Nam si omnia, inquit, scriberentur, nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt, libros.

87.2.1 Vnde constat non ambitionis, sed tantum vtilitatis gratia scripsisse: siquidem qui plura omiserunt, quo modo ad ambitionem scripserunt? Sed cur non omnia transegerunt?

87.2.2 Maxime propter eorum multitudinem, praeterea et illud considerarunt, quod qui his non crediderit, neque pluribus credet: qui vero haec acceperit, non indigebit pluribus ad fidem assequendam.

87.2.3 Mihi autem hoc in loco de signis post resurrectionem dicere videtur, ideo inquit: In conspectu discipulorum suorum.

87.2.4 Sicut enim ante resurrectionem multa fieri oportuit, vt dei filium esse crederent: ita post resurrectionem, vt resurrexisse crederetur:

87.2.5 ideo addidit, In conspectu discipulorum. Nam cum his solis post resurrectionem versatus est,

87.2.6 propterea dicebat: Mundus me iam non videt: inde vt cognoscas, discipulorum duntaxat gratia haec facta esse: prosequitur,

87.2.7 Vt credentes vitam aeternam habeatis in nomine eius. Generaliter cum natura humana loquens et declarans quod non illi cui creditur, sed nobis ipsis plurimum gratificatur. In nomine eius. Hoc est, per eum: ipse nanque vita est.

87.2.8 Postea manifestauit se iterum discipulis ad mare Tiberiadis. Vides non semper cum eis esse, vt ante passionem?

87.2.9 Apparuit vesperi, et abiit, et post octo dies iterum, et se subduxit: inde ad mare, et iterum cum multo timore. Quid autem significat, manifestauit?

87.2.10 vt ostendat quod non nisi ex permissione videbatur, propterea quod incorruptibile corpus erat, et immortale. Sed cur meminit loci?

87.2.11 Vt iam metum eos magna ex parte deposuisse ostenderet, quod iam foris extra domum versarentur. Non enim amplius domi se continebant, sed in Galilaeam ierant, ad declinandum Iudaeorum periculum.

87.2.12 Vadit ergo Simon piscatum. Cum enim non frequenter Iesus cum eis versaretur, neque adhuc spiritus datus esset, neque haberent quid facerent, ad artem suam redierant.

87.2.13 Et erant simul Petrus, et Thomas, et Nathanael qui a Philippo vocatus erat, et filii Zebedaei, et alii duo. Cum ergo nihil haberent quod facerent, piscatum se contulerunt, et noctu, quoniam formidabant.

87.2.14 Lucas non hoc, sed aliud meminit. Alii autem discipuli vna sequebantur: volebant enim simul et esse, et videre veritatem, et ocium suum bene disponere.

87.2.15 Laborant ergo, et laborantibus adstitit Iesus, neque continuo cognitus est, vt in sermonem prorumperent. Dicit ergo eis: Nunquid pulmentarium habetis?

87.2.16 Adhuc more hominis loquitur, ac si empturus esset aliquid ab eis. Cum illi abnuerent, iussit vt in dexteram rete iacerent: iecerunt, et ceperunt.

87.2.17 Cum autem eum cognouissent, proprios mores referunt Petrus et Ioannes: Ille feruentior, hic altior erat: ille vehementior, hic perspicacior:

87.2.18 Ideo Ioannes prior agnouit Iesum, Petrus prior ad eum properauit: neque enim parua erant signa. Quaenam?

87.2.19 Primum, quod multos cepissent pisces, inde quod non scinderetur rete: praeterea quod priusquam descenderent, prunas viderint, et piscem impositum, et panem:

87.2.20 quae non ex subiecta materia fecerat, vt propter quandam dispensationem fecit ante crucem.

87.2.21 Vt ergo cognouit eum, omnibus reiectis, et piscibus, et reti, succinxit se Petrus. Vides et reuerentiam, et desiderium?

87.2.22 Atqui ducentis quasi cubitis aberant, non tamen naui appellere expectauit, sed natando ad Iesum venit. Quid ergo Iesus? Venite, et prandete, inquit. Et nemo audebat eum interrogare.

87.2.23 Iam enim solitam fiduciam non habebant, neque ad eum loqui audebant,

87.2.24 sed silentio, metuque, et reuerentia in eum intenti, discubuerunt: norant enim dominum esse,

87.2.25 ideo non interrogarunt quisnam esset. Et cum formam mutatam, et horroris plenam viderent, admodum erant perterriti, volebantque de ea interrogare:

87.2.26 sed et metus, et quod norant non alium esse, eos ab interrogando cohibuerunt, et tantum comederunt, quae ipse immensa potentia sua parauerat.

87.2.27 Hic non amplius in coelum suspicit, neque hominem agit, ostendens illa permissionis gratia fecisse:

87.2.28 et quod non frequenter cum discipulis esset, neque similiter, dicit. Hoc iam tertio manifestatus est Iesus cum1603: om. discipulis, cum resurrexisset a mortuis.

87.2.29 Et iubet de piscibus adferri, vt id imaginationem non esse demonstraret: sed hoc in loco non dicit Christum cum discipulis manducasse, Lucas autem simul manducasse alibi dicit.

87.2.30 Quo modo autem, non nostrum est dicere. Modo quodam perquam mirabili haec facta sunt, non quod natura cibis amplius indigeret, sed ad resurrectionis veritatem demonstrandam ita permisit.

87.3.1 Fortasse haec audientes conflagratis, et qui cum Iesu tunc fuerunt, et qui futuri sunt, in communi resurrectione beatos ducitis. Adnitamur ergo pro viribus, vt faciem eius admirabilem intueamur:

87.3.2 nam si nunc haec audiendo ita flagramus, et illis temporibus quibus in terra versatus est fuisse, vocem audisse, faciem vidisse, allocutum esse, tetigisse, ei ministrasse desideramus:

87.3.3 considera qualis visu futurus sit, non in corpore amplius mortali, neque humana disponens, sed angelis constipatus, cum nos quoque immortali corpore eum videbimus, et summa fruemur foelicitate, quae omnem sermonem exuperat.

87.3.4 Quare adnitamur, ne tanta excidamus gloria: neque enim difficile est, modo velimus, neque onerosum, si attenderimus.

87.3.5 Nam si sustinebimus, et conregnabimus: hoc est, si tribulationes ferimus, si persecuciones, si arcta via ambulabimus: arcta enim, natura quidem laboriosa est, nostra autem electione leuis, spe futurorum.

87.3.6 Id enim quod in praesenti momentaneum est, et leue tribulationis nostrae, supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur in nobis: non contemplantibus nobis quae videntur, sed ea quae non videntur.

87.3.7 Dirigamus ergo oculos in coelum, et illa1603: om. semper imaginemur bona, atque inspiciamus:

87.3.8 in quibus si semper versabimur, neque bona huius mundi nos allicient, neque mala moleste feremus:

87.3.9 sed et haec, et similia omnia deridebimus, et nihil nos aut seruos, aut superbia elatos facere poterit, modo nos eo semper desiderium propagemus, si illam dilectionem intuebimur.

87.3.10 Et quid dico praesentibus malis non dolituros? Imo ne videre quidem ea putabimus. Tantus enim est amor,

87.3.11 vt non praesentes tantum, sed absentes quos diligimus quotidie cernere videamur: magna nanque dilectionis vis. Omnia negligit, et dilecto animum colligat:

87.3.12 si ita Christum diligeremus, humana omnia vmbra, omnia imago, omnia nobis somnium viderentur: diceremus et nos, Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio, an angustia?

87.3.13 Non dixit pecunias, aut diuitias, aut formam: haec enim vilissima sunt et ridicula: sed, quae grauia videntur, posuit, Fames, persecutiones, mortes.

87.3.14 quae ille quidem vt nullius momenti contempsit: nos autem propter pecunias vitam contemnimus, et lucem recusamus.

87.3.15 Et Paulus quidem, non mortem, non vitam, non praesentia, non futura, non aliam creaturam, diuinae praeponit1603: proponit dilectioni: nos si vel parum auri videmus, eius cupiditate incendimur, et diuinas leges pessundamus.

87.3.16 Quod si haec dictu non ferenda sunt, longe minus factu: et quod graue est, auditu horrescimus, re ipsa minime:

87.3.17 sed facile iuramus, peieramus, rapimus, vsuras exigimus, continentiam negligimus, a vera oratione desistimus, plurima praeceptorum transgredimur, et pecuniarum gratia membra nostra omnino contemnimus.

87.3.18 Nam qui pecunias amat, innumeris malis proximum, et seipsum cum illo afficiet:

87.3.19 etenim irascetur facile, maledicet, stultum appellabit, iurabit et peierabit, neque veteris legis modum seruabit. Non enim diligit proximum qui aurum diligit.

87.3.20 Atqui nos et inimicos propter coelorum regnum amare iubemur.

87.3.21 Quo modo ergo id consequi poterimus? Nam si vetera praecepta implentes, non erit nobis ad regnum aditus, nisi abundauerit iusticia nostra plus quam illorum: si illa transgrediemur, quis nobis erit excusationi locus?

87.3.22 Amator pecuniarum non modo inimicos non diliget, sed amicos inimicorum loco habebit.

87.4.1 Et quid amicos dico? Ipsam saepenumero naturam ignorat amator pecuniarum,

87.4.2 neque cognationem nouit, neque consuetudinis recordatur, non reueretur aetatem, nullum habet amicum, sed omnes odit,

87.4.3 et in primis seipsum: non tantum quoniam perdit animam suam, sed quoniam innumeris solicitudinibus, laboribusque, atque miseriis distrahitur.

87.4.4 Etenim peregrinationes, odia, pericula, insidias, et alias huiusmodi subit calamitates, hac duntaxat gratia, vt malorum radicem secum habeat, et multas numeret pecunias.

87.4.5 Quid hoc morbo grauius? omnibus priuatur deliciis, omni voluptate: multum gloriae, multum honoris amittit:

87.4.6 amator pecuniarum multos formidat, multos habet accusatores, inuidos, calumniatores, insidiatores:

87.4.7 qui ab eo iniuriam acceperunt, oderunt vtpote offensi: qui minus, timore ne offendantur, et offensorum misericordia illum vt hostem obseruant, et cauent.

87.4.8 Maiores, potentioresque, indignantes pro pauperum misericordia, et liuore moti, similiter vt inimicos odio habent. Et quid homines dico?

87.4.9 Cum deum inimicum habeat, quid spei reliquum ei fuerit? quid consolationis? Amator pecuniarum his vti minime potest, sed seruus, et custos est, non dominus:

87.4.10 augere eas semper contendit, nunquam erogare vellet. Eum contemplare, et omnium pauperum pauperiorem iudicabis, nulla cupiditate contentus est.

87.4.11 Atqui pecuniae, non vt custodiamus, sed vt vtamur inuentae sunt.

87.4.12 Quod si eas aliis defossuri sumus, quid nobis est miserius, qui vndique congregare inhiamus, vt clausas teneamus, et communem vsum auferamus?

87.4.13 Est et alter morbus, neque hoc minor: hi certe defodiunt, illi in ventrem, voluptatem, atque ebrietatem iniuste omnia conferunt, et sibiipsis praeter iniusticiam luxuriae etiam supplicium parant:

87.4.14 alii parasitis et adulatoribus largiuntur: hi in ludis et meretricibus, hi aliis huiusmodi dispendiis profundunt: hoc pacto innumeras sibi ad gehennam vias sternunt, recta ad coelum derelicta,

87.4.15 quae non lucrum tantum, sed et voluptatem praedictis longe maiorem affert. Qui meretricibus dat, ridiculus et infamis est, et multos sibi inimicos parat, et breuem voluptatem, vel nullam potius.

87.4.16 Quaecunque det alienis mulieribus, ex his nulla gratia habebitur. Vas enim pertusum est domus aliena.

87.4.17 Praeterea muliebre genus temerarium est, et inferno eius similatur cupiditas: illi enim mulieris amorem Salomon comparauit: tunc cessat, cum omnibus rebus amantem spoliauit:

87.4.18 imo nec tunc quidem, sed magis conuiciatur, et insultat iacenti, eumque maiorem in modum ridet, et tot eum malis circunuenit: quae nullo pacto narrari possent.

87.4.19 At sanorum voluptas minime talis est: nullum riualem habet, sed omnes congratulantur et plaudunt: et qui beneficia acceperunt, et qui collata viderunt,

87.4.20 nulla ira, nulla tristicia, nullus pudor aut ignominia eius animum expugnat:

87.4.21 sed multa conscientiae laeticia, multa futurorum spes, clara gloria et splendor, et quod maximum est, dei beneuolentia, et securitas: nullum praecipitium, nulla suspicio, sed tranquillissimus portus.

87.4.22 Quibus omnibus cognitis, voluptatem voluptati comparantes, meliorem eligamus, vt futura bona consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cui gloria, et cetera.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY