PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

87.2.17 Vt autem eum cognouerunt, rursus ydiomata propriorum indicant modorum discipuli Petrus et Iohannes. Nam hic quidem feruentior, ille uero excelsior erat; et hic quidem acutior, ille uero perspicatior.
CLOSE
Griffolini

87.2.17 Cum autem eum cognouissent: proprios mores referunt Petrus et Iohannes. ille feruentior. hic altior erat. Ille uehementior hic perspicatior.
CLOSE
Griffolini-Montanus

87.2.17 Cum autem eum cognouissent, proprios mores referunt Petrus et Ioannes: Ille feruentior, hic altior erat: ille vehementior, hic perspicacior:
CLOSE
Montfaucon

87.2.17 Ut autem cognoverunt illum: tunc proprios sibi mores exhibent discipuli Petrus et Joannes. Ille ferventior, hic sublimior erat. Ille promtior erat, hic perspicacior.