Homilia LXXXVII (lxxxvi)

87.1.2 Quemadmodum simpliciter et ut contingit credere facilitatis1470: felicitatis est, ita praeter modum inquirere et inuestigare crassissimae mentis estB/1470/1486/1530: om..

87.1.3 Ideo Thomas accusatur. Dicentibus enim apostolis: Vidimus dominum, non credidit, non tantum1530: non tantum non credidit illis, quantum rei tanquam impossibili diffidens, quod scilicet resurrexerit.

87.1.4 Non enim dixit: Non credo uobis, sed: Nisi mittam digitum in locum clauorum, non credam. At quomodo aliis omnibus congregatis ipse solus abfuit? Credibile est ex fuga non dum rediisse.

87.1.5 Tu autem cum discipulum non credentem uideas, consydera domini clementiam, quomodo pro una etiam anima uulnera sua ostendit, et ut unum saluum faceret, apparuit, et cum crassioris esset ingenii,

87.1.6 a crassissimo sensuum fidem sibi quaerit. Neque enim oculis credebat. Quippe qui non tantum dixit: Nisi uidero, sed: Nisi manum mittam, ne imaginatio putaretur.

87.1.7 Nam discipuli haec nuntiando et ipse pollicendo maiorem sibi fidem comparabant. Veruntamen cum amplius quaereret, neque hisB/1470/1486: iis eum priuauit Christus.

87.1.8 Et qua gratia ei continuo non apparuit, sed post dies octo?B/F: octo: ut interea a discipulis edoctusF/1470/1486/1530: edoctum, iisdem auditis in maius traheretur desiderium, et magis in fideF/1470: fidem confirmaretur.

87.1.9 Vnde autem intellexerat latus perforatum? Ex discipulis. Cur alterum credidit, alterum non credidit?B: credidit. Quia hoc mirabilius erat.

87.1.10 Et consydera quam uere loquantur discipuli, quomodo1530: quoniam neque sua, neque aliorum uitia abscondunt, sed quam uerissime scribunt.

87.1.11 Astitit ergo iterum Iesus, neque ab illo rogari expectat, neque quicquam tale audire.

87.1.12 Sed nihil eo dicente, ipse Iesus primum eius satisfacit1530: satisfecit desiderio, ostendens superioribus discipulorum uerbis adfuisse. Iisdem enim usus est, et acrius castigando et ad futura erudiendo.

87.1.13 Nam cum dixisset eiB: enim; F: om.B: enim; F: om.: InferB: Infert digitumB: om. tuum1530: tuum huc, et uide manus meas, et affer manum tuam1530: tuam, et immitte in latus meum, subdidit: Et noli esse incredulus sed fidelis.

87.1.14 Vides ex incredulitate dubitare? Sed antequam spiritum acciperet, eo autem accepto perfecti euaserunt. Neque in hoc tantum reprehendit, sed in sequentibus.

87.1.15 Cum enim ille certiorB: certior ille factus ad se rediit, et dixit: Dominus meus et deus meus, inquit: Quia uidisti me1470/1486: me et; 1530: me Thoma1470/1486: me et; 1530: me Thoma, credidisti.B/F: credidisti? Beati qui non uiderunt et crediderunt. Hoc enim fidei est, accipere quae non uidentur.

87.1.16 Est enim fides substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium. Hic autem non solum discipulos laudat, sed et qui post illos credituri erant.

87.1.17 Atqui, inquies, discipuli uiderunt, etF/1470/1486/1530: om. nihil quaesiuerunt, sed ex sudario statim resurrectioni priusquam corpus intuerentur, uere crediderunt.

87.1.18 Cum ergo quispiam dicit: Vellem illis fuisse temporibus, et Christum miracula facientem uidere1470/1486/1530: uidisse, intelligat: Beatos qui non uiderunt et crediderunt.

87.1.19 Dignum autem dubitatione est, quomodo corpus incorruptibile formam clauorum accoeperit, et mortali manu tangi potuerit. Sed hoc te non perturbet. Hoc enim permissionis fuit.

87.1.20 Corpus enim tamB: iam tenue et leue, ut clausis ianuis ingrederetur, omni crassitudine carebat, sed ut resurrectio crederetur, talem se exhibuit, et ut ipsum crucifixum fuisse, et neminem alium pro eo resurrexisse intelligas.

87.1.21 Propterea cum signis crucis resurrexit et manducauit, quod resurrectionis signum apostoli plurimiB: om. fecerunt dicentes: Qui cum eo simul manducauimus et bibimus.

87.1.22 Quemadmodum igitur cum ante passionem super aquis ambularet, aliusB/1470/1486/1530: aliud a nostra natura corpus illud fuisse non dicimus,

87.1.23 ita post resurrectionem uidentes id signa clauorum habuisse, non propterea corruptibile dicemus,

87.1.24 propter discipulum haec ita ostensa sunt. Multa et alia signa, inquit, fecit Iesus.

87.1.25 Nam cum pauciora hic meminisset euangelista, dicit neque alios omnes omnia collegisse, sed tantum quae ad faciendam auditoribus fidem erant necessaria.

87.1.26 Nam si omnia, inquit, scriberentur, nec ipsum arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt libros.

87.2.1 Vnde constat non ambitionis, sed tantum utilitatis gratia scripsisse. Siquidem qui plura omiserunt, quomodo ad ambitionem scripserunt?B: scripserunt. Sed cur non omnia transegerunt?

87.2.2 Maxime propter rerum multitudinem. Praeterea et illud considerarunt, quod qui hisB: iis non crediderit, neque pluribus credet. Qui uero haec accoeperit, non indigeret pluribus ad fidem assequendam.

87.2.3 Mihi autem hoc in loco de signis1470: signi post resurrectionem dicere uidetur. Ideo inquit: In conspectu discipulorum suorum.

87.2.4 Sicut enim ante resurrectionem multa fieri oportuit, ut dei filium esse crederent, ita post resurrectionem ut resurrexisse crederetur.

87.2.5 Ideo addidit: In conspectu discipulorum. Nam cum iis1530: his solis post resurrectionem uersatus est,

87.2.6 propterea dicebat: Mundus non dum me uidet. Inde ut cognoscas discipulorum duntaxat gratia haec facta esse prosequitur:

87.2.8 Postea manifestauit se iterum discipulis ad mare Tiberiadis. Vides non semper cum eis esse ut ante passionem?B: passionem.

87.2.9 Apparuit uesperi, et abiit, et post octo dies iterum. Inde ad mare, et iterum cum multo timore. Quid autem significat: Manifestauit?B/F: manifestauit:

87.2.10 ut ostendat quod non nisi ex permissione uidebatur, propterea quod incorruptibile corpus erat et immortale. Sed cur meminit loci?B/F: loci:

87.2.11 ut iam metum eos deposuisse ostenderet, quod iam conuersarentur. Non enim amplius domi se continebant, sed in Galilaeam ierant ad declinandum Iudaeorum periculum.

87.2.12 Venit ergo Simon piscatum. Cum enim non frequenter Iesus cum eis uersaretur, neque adhuc spiritus datus esset, neque haberent, quid facerent, ad artem suam redierant.

87.2.13 Et erant simul Petrus et Thomas et Nathanael, qui a Philippo uocatus erat, et filii Zebedaei, et alii duo. Cum ergo nihil haberent quod1470/1486/1530: quid facerent, piscatum se contulerunt, et noctu quoniam formidabant.

87.2.14 Lucas non hoc sed aliud meminit. Alii autem discipuli una sequebantur. Volebant enim simul et esse et uidere ueritatem, et ocium suum bene disponere.

87.2.15 Laborant ergo et laborantibus astitit Iesus. Neque continuo cognitus est, ut in sermonem prorumperent. Dicit ergo eis: Nunquid pulmentarium habetis?B: habetis.

87.2.16 Adhuc more hominis loquitur, ac si empturus esset aliquid ab eis. Cum illi abnuerent, iussit ut in dexteram rete iacerent. Iecerunt et coeperunt.

87.2.17 Cum autem eum cognouissent, proprios mores referunt Petrus et Ioannes. Ille feruentior, hic altior erat, ille uehementior, hic perspicacior.

87.2.18 Ideo Ioannes prior agnouit Iesum. Petrus prior ad eum properauit. Neque enim parua erant signa. Quae nam?

87.2.19 primum quod multos coepissent pisces, inde quod non scinderetur rete, praeterea quod priusquam descenderentF: descenderint, prunas uiderint, et piscem impositum et panem.

87.2.20 Quae non ex subiecta materia fecerat, ut propter quandam dispensationem fecit ante crucem.

87.2.21 Vt ergo cognouit eum, omnibus reiectis, et piscibus et reti succinxit se Petrus. Vides et reuerentiam et desiderium?B: desiderium.

87.2.22 Atqui ducentis quasi cubitis aberant, non tamen naui appellere expectauit, sed natando ad Iesum uenit. Quid ergo Iesus?B: Iesus. Venite et prandete, inquit. Et nemo audebat eum interrogare.

87.2.23 Iam enim solitam fiduciam habebantB: habebant fiduciam, neque ad eum loqui audebant,

87.2.24 sed silentio metuque et reuerentia in eum intenti discubuerunt. Norant enim dominum esse.

87.2.25 Ideo non interrogarunt: Quis nam esset, et cum formam mutatam et horroris plenam uiderent, admodum erant perterriti, uolebantque de ea interrogare,

87.2.26 sed et metus, et quod norant non alium esse, eos ab interrogando cohibuerunt, et tantum comederunt, quae ipse immensa potentia sua parauerat.

87.2.27 Hic non amplius in caelum suspicit, neque hominem agit, ostendens illa permissionis gratia fecisse.

87.2.28 Et quod non frequenter cum discipulis esset, neque similiter, dicit: Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis1486/1530: cum discipulis, cum resurrexisset a mortuis.

87.2.29 Et iubet ut reliquias accipiant, ut id imaginationem non esse demonstraret. Sed hoc in loco non dicit Christum cum discipulis manducasse, Lucas autem simul manducasse dicit.

87.2.30 Quomodo autem non nostrum est dicere. Modo quodam per quam mirabili haec facta sunt, non quod natura cibis amplius indigeret, sed ad resurrectionis ueritatem demonstrandam, ita permisit.

87.3.1 Fortasse his uerbis conflagratis, et qui cum Iesu tunc fuerunt, et qui futuri sunt in communi resurrectione beatos ducitis. Annitamur ergo pro uiribus, ut faciem eius admirabilem intueamur.

87.3.2 Nam si nunc haec audiendo ita flagramus, et illis temporibus quibus in terra uersatus est fuisse, uocem audisse, faciem uidisse, allocutum esse, tetigisse, ei ministrasse desideramus,

87.3.3 consydera qualis uisu futurus sit, non in corpore amplius mortali, neque humana disponens, sed angelis constipatus, cumB: om. nos quoque immortali corpore eum uidebimus, et summa fruemur felicitate, quae omnem sermonem exuperat.

87.3.4 Quare annitamur, ne tanta excidamus gloria. Neque enim difficile est, modo uelimus, neque onerosum, si attenderimus.

87.3.5 Nam si sustinebimus, et conregnabimus, hoc est, si tribulationes ferimus, si persecutiones, si arcta uia ambulabimusB: ambulamus. Arcta enim natura et laboriosa est, nostra autem electione leuis spe futurorum.

87.3.6 Id enim quod in praesenti momentaneum est, et leue tribulationis nostrae, supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quae uidentur, sed ea quae non uidentur.

87.3.7 Dirigamus ergo oculos in caelum, et illa semper imaginemurF: imaginemus bona atque inspiciamus.

87.3.8 In quibus si semper uersabimur, neque bona huius mundi nosB: non allicient, neque mala moleste feremus.

87.3.9 Sed et haec et similia omnia deridebimus, et nihil nos aut seruos, aut superbia elatos facere poterit, modo hoc semperF: om. desiderium propagemus, si illam dilectionem intuebimur.

87.3.10 Et quid dico praesentibus malis non dolituros? Immo ne uisuros quidem ea putamus. Tantus enim est amor,

87.3.11 ut non praesentes tantum, sed absentes quos diligimus, quotidie cernere uideamur. Magna nanque dilectionis uis. Omnia negligit, et1486/1530: ut dilecto animum colligat.

87.3.12 Si ita Christum diligeremus, humana omnia umbra, omnia imago, omnia somnium nobis1470/1486/1530: nobis somnium uiderentur. Diceremus et nos: Quis nos separabit a caritate Christi?B: Christi. tribulatio an angustia?B: angustia.

87.3.13 Non dixit pecunias, aut diuitias, aut forma1530: formam. Haec enim uilissima sunt et ridicula, sed quae grauia uidentur, posuit, fames, persecutiones, mortes.

87.3.14 Quae ille ut nullius momenti contempsit. Nos autem propter pecunias uitam contemnimus, et lucem recusamus.

87.3.15 Et Paulus quidem non mortem, non uitam, non praesentia, non futura, non aliam creaturam diuinae praeponit dilectioni. Nos si uel parum auri uidemus, eius cupiditate incendimur, et diuinas leges pessundamus.

87.3.16 Quod si haec dictu non ferenda sunt, longe minus factu, et quod graue est, auditu horrescimus re ipsa minime,

87.3.17 sed facile iuramus, peieramus, rapimus, usuras exigimus, continentiam negligimus, a uera oratione desistimus, plurima praeceptorum transgredimur, et pecuniarum gratia membra nostra omnino contemnimus.

87.3.18 Nam qui pecunias amat, innumeris malis proximum et se ipsum cum illo afficit.

87.3.19 Etenim irascetur facile etB/1470/1486/1530: om. maledicet, stultum appellabit, iurabit,1486/1530: om. peierabit, neque ueteris legis modum seruabit. Non enim diliget1486: diligeret; 1530: diligit1486: diligeret; 1530: diligit proximum, qui aurum diligit.

87.3.20 Atqui nos et inimicos propter caelorum regnum amare iubemur.

87.3.21 Quomodo ergo id consequi poterimus?B: poterimus. Nam si uetera praecepta implentes non erit nobis ad regnum aditus, nisi abundauerit iustitia nostra plusquam illorum, si illa transgrediemur, quis nobisB: notos erit excusationi locus?B: om.

87.4.1 Et quid amicos dico?B: dico. Ipsam saepe numero naturam ignorat amator pecuniarum,

87.4.2 neque cognationem nouit, neque consuetudinis recordatur, non reueretur aetatem, nullum habet amicum, sed omnes odit,

87.4.3 et in primis se ipsum, non tantumB: eum quoniam perdit animam suam, sedB: sed omnes quoniam innumeris solicitudinibus laboribusque, atque miseriis distrahitur.

87.4.4 Etenim peregrinationes, odia, pericula, insidias, et alias huiusmodi subit calamitates, hac duntaxat gratia, ut malorum radicem secum habeat, et multas numeret pecunias.

87.4.5 Quid hoc morbo grauius? omnibus priuatur delitiis, omni uoluptate. Multum gloriae, multum honoris amittit.

87.4.6 Amator pecuniarum multos formidat, multos habet accusatores, inuidos, calumpniatores, insidiatores.

87.4.7 Qui ab eo iniuriam accoeperunt, oderunt utpote offensi. Qui minus1470/1486: munus, timore ne offendantur, et offensorum misericordia illum ut hostem obseruant et cauent.

87.4.8 Maiores potentioresque indignantes et pauperum misericordia, et liuore similiter, ut inimicos odio habent. Et quid homines dico?B: dico.

87.4.9 Cum deum inimicum habeat, quid spei reliquum ei fuerit? quid consolationis? Amator pecuniarum iis1530: his uti minime potest, sed seruus et custos est, non dominus.

87.4.10 Augere eas semper contendit, nunquam erogare uellet. Eum contemplare et omnium pauperum pauperiorem iudicabis1486/1530: iudicas. Nulla cupiditate contentus est.

87.4.11 Atqui pecuniae non ut custodiamus, sed ut utamur inuentae sunt.

87.4.12 Quod si eas aliis defossuri sumus, quid nobis est miserius,B/F: miserius? qui undique congregare inhiamus, ut clausas teneamus, et communem usum auferamus?B/F: auferamus.

87.4.13 Est et alter morbus neque hoc minor. Hi terrae1470/1486/1530: certe defodiunt, illi in uentrem, uoluptatem, atque ebrietatem iniuste omnia conferunt, et sibi ipsis luxuriae supplicium parant.

87.4.14 Alii parasitis et adulatoribus largiuntur, hi in ludis et meretricibus, hi aliis huiusmodi dispendiis profundunt, hoc pacto innumeras sibi ad geennam uias sternunt, recta ad caelum derelicta,

87.4.15 quae non lucrum tantum, sed et uoluptatem praedictis longe maiorem affert. Qui meretricibus dat, ridiculus et infamis est, et multos sibi inimicos parat, et breuem uoluptatem, uel nullam potius.

87.4.16 Quaecunque det alienis mulieribus, ex iis1530: his nulla gratia habebitur. Vas enim contritum est domus aliena.

87.4.17 Praeterea muliebre genus temerarium est, et inferno eius similatur cupiditas. Illi enim mulieris amorem Salomon comparauit, tunc cessat, cum omnibus rebus amantem spoliauit,

87.4.18 immo nec tunc quidem, sed magis ornatur1530: conuiciatur et insultat iacenti, eumque maiorem in modum ridet, et tot eum malis circumuenit, quae nullo pacto narrari possent.

87.4.19 At sanorum uoluptas minime talis est. Nullum riualem habet, sed omnes ei1470/1486/1530: om. congratulantur et plaudunt, et qui beneficia accoeperunt, et qui collata uiderunt.

87.4.20 Nulla ira, nulla tristitia, nullus pudor aut ignominia eius animam1470/1486/1530: animum obpugnatF/1470/1486/1530: expugnat,

87.4.21 sed multa conscientiae laetitia, multa futurorum spes, clara gloria et splendor, et quod maximum est, dei beniuolentia et securitas. Nullum praecipicium, nulla suspicio, sed tranquillissimus portus.

87.4.22 Quibus omnibus cognitis uoluptatem uoluptati comparantes, meliora eligamus, ut futura bona1486/1530: om. consequamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cui gloria1486: et cetera et imperium in saecula1486: om.; 1530: et cetera1486: om.; 1530: et cetera.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY